Boncompagnus 1.5 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.5 DE OPINIONIBUS ADDISCENTIUM

1.5.1 De illo, qui significat alicui, quod sine cognitione grammatice non debeat se ad dialecticam transferre.

[1] "Cum sit grammatica lac primarium, quo addiscentium ingenia nutriuntur, miror, quod sine ipsius notitia te ad dialecticam transtulisti. Nam, qui partes1 ignorat, se ad artes transferre non debet, quia non convalescit plantula, que humore indiget primitivo." 1 See below, Boncompagnus 5.2.9.

1.5.2 Responsiva, qua dicitur, quod cum in grammatica proficit, dialecticam non omittit.

[1] "Ars grammatica potest mole asinarie similari, que dum laborioso impulsu volvitur grana in farinam convertit, de qua fit nutritivus panis per adiutoria successiva. Unde cupio per auxilium dialetice grammaticam adiuvare. Sane, qui proficit in dialectica, grammaticam non omittit."

1.5.3 De illo, qui reprehendit aliquem ex eo, quod nimium studuit in grammatica.

[1] "Miror, quod tantum in arte grammatica permansisti,| non attendens quod propter hoc de ingenii duritie infamaris. Dicet enim aliquis: 'O, si quis videret hyrcum annosum ubera, capre sugentem non rideret? Ecce, senex elementarius octo regna orationis et sex provincias casuum perlustravit, et ita cum interiectione dolentis sepelietur in tumulo ablativi.'"

1.5.4 De illo, qui dicit esse utile studere in septem liberalibus artibus.

[1] "Studere in septem liberalibus artibus gloriosum cuilibet esse videtur, et maxime, cum sorores a philosophis appellentur. Unde una sine qualibet sciri non potest."

1.5.5 De illo, qui reprehendit aliquem, quod artes quaslibet profitetur.

[1] "Qui facultates quaslibet profitetur, se sciamiam esse proponit, in cuius effigie vitus formitiva ita delinquit, quod ipsi derisibili substantie quedam adulterina pars humanitatis inesse videtur, et quia humana opera sectari molitur, mortalium est irrisionibus deputata. Antiquitus enim quilibet principaliter unam artem profitebatur, sed nunc habita paucarum notitia regularum se omnia scire asserunt bestie scimiales."

1.5.6 De illo, qui reprehendit aliquem, quod nimium studuit in liberalibus artibus.

[1] "Cum sint artes alumne salutande, non est alienum ab admiratione, quod tuam etatem consumis in liberalibus disciplinis. Profecto huiusmodi artium documenta cooperantur ad vitam, si fuerint in meliores usus assumpta."

1.5.7 Sententia avaritie.

[1] "Audivi frivolas oppiniones et ludicra plurimorum, intellexi orationes de artibus et facultatibus disputantes. Nunc vero intellectis allegationibus partium utrarumque sentientiam profero finitivam, iudicans quod omnes et singuli superintendunt scientiis lucrativis, quia in orbe terrarum sola peccunia principatur.| Sed dic michi, philosophe, ubi est vis inferentie vel philosophica inventio, cum non habeas quid manduces et portes palliolum depilatum? Maledicta enim est ars illa, que suum opificem non pascit. Ecce Galienus ut eques falleratur gemmis et auro, et Aristotiles cum Platone pedes incedit. Videtis etiam, quod clerici me tota devotione sequuntur, theologiam spernunt et adherent scientiis lucrativis, cernentes quod derisibilis facundia ex ore progreditur indigentis. Divites ergo et mediocres addiscunt iura et pauperes phisicam, quia iste scientie lucra conferunt et honores."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999