Boncompagnus 1.6 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.6 DE CURATORIBUS SCOLARIUM

1.6.1 De curatore, qui mittit litteras patri vel patruo scolaris obedire nolentis.

[1] "Quando filium vestrum misistis ad studia litterarum, illum custodie mee fiducialiter commisistis, unde super illius negotiis omnem diligentiam adhibui et cautelam. Verum quia meis admonitionibus et consiliis acquiescere dedignatur, dominationem vestram exoro attentius, ut sibi dare dignemini firmiter in mandatis, quod parere meis admonitionibus non postponat."

1.6.2 Littere, quibus iubetur scolari, ut obediat curatori.

[1] "Intellexi, quod magistro .I., quem tuum curatorem institui et alumpnum, recusas penitus obedire. Ideoque tibi per presentia scripta precipio, ut mandata eius in omnibus et per omnia studeas observare."

1.6.3 Littere scolaris contra curatorem.

[1] "In vestre paternitatis litteris intimastis, quod magistrum .I. consistuistis meum curatorem pariter et alumpnum. Sed ipse non est curator immo excoriator, quia peccuniam, quam sibi occasione mea dedistis, in extraordinarios usus consumit. Sed est alumpnus, quoniam se ipsum et suam focariam alere non desistit."

1.6.4 Notula doctrinalis de materiis inveniendis.

[1] Ex hoc loquendi genere materie plurime oriuntur, quia fiunt replicationes accusationum et excusationum, interponunt se pro utraque parte amici et etiam invidi ad scribendum.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999