Boncompagnus 1.7 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.7 DE ILLIS, QUI RESPONDERE NON CURANT AMICIS

|1.7.1 Invectiva contra illum, qui litteris vel nuntio respondere non curat amico.

[1] "Cor vacillat, ingenium delitescit, hebet scientia, fit animus tediosus dum scribere tibi propono, qui mearum litterarum significata iam decies contempsisti, sicut patuit per affectum, quia litteris vel nuntio michi respondem minime procurasti, quod ex dedignatione atque contemptu noscitur provenire. Ego tamen in decima vice probavi, si mel de petra et oleum de faro durissimo emanare valeant."
| [5ra] P      | [9v]  A          vacillati A         contempsisti | [6vb] S         affectum A] effectum S        vice?? AS        valeant (valer~nt S) om. A

1.7.2 Alia de consimili materia.

[1] "Scribo illi, qui memoriam amicorum in oblivionis monumento non dubitat sepillire.| Sed utinam essem tibi debitor in .L. marchis argenti vel a te pignora .C. librarum haberem, quia me frequenter litteris et nuntiis visitares."

1.7.3 Alia de consimili materia.

[1] "Ibi sunt festive promissiones, quibus etiam videbaris iurare, quod me de tuo statu omnium amicorum et totius patrie reddens tuis litteris certiorem."

1.7.4 Alia de consimili materia.

[1] "Quanto rerum dulces capiebam cibos michi sub federe amicitie promittebas, quod per singulos annos tuis me litteris visitares."
Quanto] Quando Berlin AS     rerum] tecum AS       cibos tr. A ante dulces       amicitie federe tr. A          me tuis tr. A

1.7.5 Alia de consimili materia.

[1] "Non recordaris, quomodo in tuo recessu michi per horis osculum promisisti, quod me frequentissime tuis litteris visitares.  Sed defecit tibi forsitan atramentum et cartam habere non potes.  Quare amicitie tue unum vitulum saginatum transmitto, volens ut carnes prius comedas et corium postea facias adaptari, sed reserva de sanguine ad scribendum."

1.7.6 Alia de consimili materia.

[1] "Non potes vere dicere, quod tibi sepe non scripserim, quia fatigata pennam et calamum    tavi     , cartam scribendo consumpsi, direxi speciales nuntios et cursores nec umquam potui responsionem habere."

1.7.7 Alia de consimili materia.

[1] "Spreto consilio Salomonis antiquos de relinquis amicos et novos desideras invenire.  Unde me non curas tuis litteris visitare."

1.7.8 Quod cuilibet patet excusationis doctrina.

[1] Ad inveniendum excusationum genera in propositum vel obiectum humana conditio, non minus ex vitio quam virtute, plurimum est instructa, et in pluribus horum librorum capitulis plena excusandi notitia reperitur.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999