|1.8 QUALITER
MULTA POSSUNT BREVITER INTIMARI
1.8.1
Littere, quibus rogatur aliquis, quod proposita debeat breviter intimare.
[1]
"De federe dilectionis antique gerens fiduciam pleniorem, tuam non dubito
amicitiam deprecari, quatinus de statu paterne domus, de cathedralis ecclesie
dispositione, quid michi fit agendum et de patrie rumoribus me breviter
certificare procures."
1.8.2
Littere, in quibus quadraguinta significata continentur.
[1]
"Pater moritur {1}, genitrix infirmatur {2}, fratrum discordia
invalescit {3}, domus ruine patet {4}, rei conveniri non
possunt {5}, destruitur molendinum {6}, predia non arrantur
{7}, vis deperit {8}, instrumentum non valet reperiri {9}
et mortuus est procurator {10}. Expense invalescunt {11},
peccunia deest {12}, accipitur mutuo {13}, usura queritur
{14}, nec est unde locus {15}. .B. dotem requiritur {16},
consanguinei iam tepescunt {17}, et evanuit predium amicorum {18}.
Hoc autem de statu paterne domus dilectioni tue breviter intimavi."
[2]
"De cathedralis viro ecclesie dispositione hoc tibi possum in veritate
narrare, quoniam episcopus causatur cum canonicis pro divisionibus decimarum
{19}. Gilbertus ad sacerdotium est promotus {20}. Cenobius est
in curia {21}, prepositus obiit {22}, preposituram vacat
{23}, et prebende sunt divise {24}. Arcidiaconus ivit peregre
{25}, sacrista convaluit {26}, decanus in archiepiscopum est
electus {27}, plebanus te infamat {28} et primicarius te
defendit {29}."
[3]
"Quid enim tibi sit faciendum, non video, nisi quod ad studium continuo
revertaris {30} et usque ad biennium domum regredi non presumas
{31}."
[4]
"De patrie siquidem rumoribus te non possum per omnia reddere certiorem,
sed noveris, quod tempus est carum| {32}, civitas est in motu
{33}, comparvere pirrate {34}, comes non venit {35} et
milites abierunt {36}."
[5]
"Rumores alios non scio, nisi quod imperator est in Sicilia {37},
treuga frangitur ultra mare {38}, rex Demetrius iam transivit
{39} et Theodorus exercitum nititur congregare {40}."
1.8.3
Notula doctrinalis.
[1]
Quadraginta significata in premissa narratione breviter continentur. Possunt
per industriam oratoris multum extendi, sed non amplius breviari ex eo,
quod intelligi non valerent.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999