|1.9 DE
INVECTIVIS CONTRA ILLOS, QUI AD STUDIUM IRE DIFFERUNT
1.9.1
Littere, quibus aliquis exhortatur iuvenem, ne ire differat ad studia litterarum.
[1]
"Frequenter dilectionem tuam viva voce premonui, ut non differas ad
litterarum studia properare, quod facere penitus neglexisti, non considerans
quod in principio iuventutis ingenium hominis est velut cera calida, que
apta est recipere quamlibet formam sigilli. Postquam vero ad diuturnitatem
fit progressus vena studentis arescit, erubescit insistere initialibus
documentis. Porro mora trahit ad se ignorantie periculum, ubi negligitur
et spernitur etatis et temporis aptitudo."
1.9.2
Invectiva contra illum, qui disposuit ire nec vadit ad studia litterarum.
[1]
"Ad annum iam vigesimum pervenisti et ante quintum decimum ire disposueras
ad studia litterarum dicens assidue 'in anno futuro studebo', et aliquando
referebas 'cras ibo', volens imitari corvos et volatum spernere aquilarum,
unde in fabulam populi es conversus."
1.9.3
Invectiva contra illum, qui cum fervore studere incipit et cum pudore dimittit.
[1]
"Circa tui studii principium eras in lectionibus et repetitionibus animosus,
nocturnas quietes crebris vigiliis conturbabas, et in exercitio litterali
fervere sicut aqua bulliens videbaris. Sed paulo post vigilias respuisti,
et nunc frigidior glacie inveniris, unde proverbialiter plurimi dicere
iam ceperunt: 'Quid facit in prato ille vitelus novellus, qui circa
scientiam cornua et ungulas producere videbatur, et nunc velut taurus evagari
non desinit per armamentum?'"
1.9.4
Littere, quibus reprehensus promittit, si iturum cum illo, qui eum reprehendit.
[1]
"Tollerare non valens improperia diuturna disposui firmiter Bononiam
regredi ad studendum, unde vos deprecor, ut michi significare velitis,
qua die disposuistis iter arripere, quia vobiscum venire peropto."
1.9.5
Preordinat reprehensor terminum reprehensio.
[1]
"Die mercurii proximo sis paratus, si mecum venire peroptas."
On invective,
see Rhetorica novissima prol.
2, 10.1
and DP 99 A83 vol. 5 (1995) Atalaya: revue francais d'etudes medievales
hispaniques "L'invective au moyen age (France, Espagne, Italie)." blazons
populaires, Cicero’s Cataline Orations, Sallust’s invective against
Cicero, Ovids’ invective against Ibis, Petrarch’s invective, Scholberg,
Kenneth R. Satira e invectiva en la Espana medieval (Madrid 1971);
Benzinger’s Invectiva in Romam
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999