Boncompagnus 2.2 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|2.2 DE EXCOMMUNICATIONIBUS

2.2.1. Excommunicat papa1 imperatorem2 propter usurpationem.

[1] "Cum Rachele plangimus filium nec possumus consolari, quia non est in numero fidelium et redire contempnit ad fidei catholice unitatem. Unde monemur non immerito et turbamur, quoniam lapis, quem ereximus in caput anguli et titulum favoralem, in petram scandali est conversus, et de mensa Domini cecidit gladius temporalis, et convertit se ad transfigendum viscera sacrosancte matris ecclesie, que illum suis uberibus educavit. Sitit quidem non solum, que sunt Cesaris, sed que sunt Dei, et per antecessorum suorum largitionem ecclesie Romane concessa, religione iuramenti sepius violata, sibi temere nititur vendicare, sicque contra stimulum calcitrare molitur, non reducens ad memoriam, qualiter felicis recordationis Alexander tertius dorsum Federici quondam imperatoris calcaluit, dicens 'Ambulo super aspidem et| basiliscum et rugientem conculco leonem.'" 1 Innocent III, pope (1198-1216).             2 Otto IV, emperor (12XXX-12XXX). Final warning in November, 1210 to Otto IV: Po. 4133 "Quamvis ad regimen", ed. MONE Anzeiger, (1838) 346; with many mistakes ed. HAHN Coll. monum. 1.149). Letter sent announcing Otto's excommunication to the princes of Germany in April 1211: Po. 4213 "Insolentiam et nequitiam", ed. Notices et extraits 2 (1789) 284; BöHMER Acta imperii 2.630 no. 921. OTHMAR HAGENEDER has written several articles on the excommunication of Otto IV.

[2] "Ad denunciandum igitur per orbem terrarum, quomodo sit excommunicationis et anathematis vinculo inodatus dilectum filium .I.1 subdiaconum nostrum ad partes vestras duximus destinandum, universitati vestre districte precipiendo mandantes, quatinus ei tam in rebus oportunis quam in securitate itineris, sicut expedit, providere curetis et excommunicationem a nobis factam publice ac sollempniter denuntiare minime obmittatis."

1See RNI 17 (KEMPF ed. 44.10)

2.2.2. Excommunicat papa regem propter adulterium.

[1] "De Zion exivit lex et verbum Domini de Iheruselem. Unde, si Sacre Terre princeps reliqueretur pro suis excessibus impunitus, barbare nationes professores| nominis Christiani viderentur habere in suo gentilitatis errore consortes, quare infinitis preberetur materia malignandi. Ideoque regem Tyronensem,1 qui uxorem principis Antiochie contra inibitionem ecclesie noscitur detinere, sciatis a nobis in Parasceve Domini excommunicationis fuisse vinculo inodatum, quam excommunicationem per singulas eccelesias regni Tyronensis tamdiu denunciari mandamus, donec memoratus rex uxorem detinuerit alienam et se reconciliare studuerit ecclesiastice unitati." 1This letter mixes elements of two different historical situations. One situation, which took place in 1197-98, involves Isabel I, queen of Jerusalem, Aimery of Lusignan king of Cyprus and Haymar Monachus, patriarch of Jerusalem (1197-1202). The other situation, which took place in 1181, involves prince Bohemund III of Antioch (1163-1201) and his wife Theodora Comeni, and the patriarch of Antioch, Aimery of Limoges (1140-1193). In the first case, which is the primary matter of this letter, rather than pope Innocent III threatening excommunication, he rebuked the patriarch of Jerusalem for doing so (Po. 501, 23 Dec. 1198, PL 214.477-478). Apparently the patriarch considered Isabel's marriage to Aimery invalid because she had not divorced her first husband, Humphrey IV of Toron. However, it is possible that the pope's mind changed, because in 1200 a papal legate, Robert, cardinal priest of S. Stephan in Coelio, did take the patriarch's view that the annullment procured in 1190 was invalid (PL 216.980-981). See below, 3.13.3, 3.14.2. and Oliva 37 note 291.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999