Boncompagnus 2.3 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|2.3 DE COMMISSIONIBUS

2.3.1 De electionibus.

[1] "Transmissa nobis conquestione dilecti filii nostri plebani sancti Gervasii accepimus, quod cum ab eiusdem ecclesie canonicis fuisset in plebanum electus et obedientiam ab universis prout exigit ordo canonicus recepisset, quidam ex eis non permittunt eum in pace solita permanere, dicentes quod electioni eius nullomodo conscenserunt. Ideoque| fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus partes ante tuam presentiam convoces et auditis, que hinc inde proposita fuerint causam appellatione remota, non differas fine debito terminare."

2.3.2 De restitutionibus.

[1] "Transmissa nobis conquestio dilecti filii nostri archipresbyteri sancti Stephani patefecit, quod officio et beneficio ecclesiastico episcopus Ymolensis eum privavit, non defferens appellationi, quam ad sedem apostolicam dicitur permissise. Verum quia spoliati contra rationem ipso iure debent restitutionis| beneficium obtinere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus ipsum in officio et beneficio nullius appellatione obstante restiturere minime postponatis."

2.3.3 De decimis.

[1] "Dilectus filius noster .I. abbas de Marmoreto1 et .L. sindicus abbatie de Fonteviva ad nostram presentiam pro causa, que inter eos vertitur super quibusdam decimis novalium, accesserunt, quas utrumque monasterium sibi vendicare contendit. Quoniam igitur nobis non poterat de huius rei veritate constare causam, que super ipsis decimis inter eos agitari dignoscitur, discretioni tue duximus committendam per apostolica scripta, mandantes quatinus partibus ante tuam presentiam convocatis, sublato appellationis diffugio de huius rei veritate cognoscas, et illi parti, cui deberi videris, prescriptas decimas contradictione cessante assignes. Siquidem vero partium legitime citata presentiam tuam adire contempserit, nisi manifestum impedimentum obstiterit, nichilominus, quantum de iure poteris, procedas in causa."

1 Marmoutier

2.3.4 De parochiis.

[1] "Ex conquestione filie nostre abatisse ac monalium sancte Iuliane accepimus, quod abbas et monachi de Leno magnam partem ipsarum parrochie invadentes contra iustitiam detinere presumunt. Nolentes igitur in patientia sustinere, ut eadem abatissima et sorores eius sui iuris sustineant detrimentum, discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus, cum propter hoc fueritis requisiti, partes ad vestram presentiam convocantes prenominatum abbatem et monachos solicite moneatis, quatinus aut partem prefate parrochie, quam contra iustitiam invasisse dicuntur, memoratis abatisse atque sororibus absque mora et dificultate restituant et in pace dimittant vel sub vestre discretionis examine secundum iustitiam non desinant respondere."|
de Leno B (= Bern, Burgerbibliothek 322, fol. 124va) M (Munich clm 23499 fol. 18va): de tali loco X lectio de P (= Paris, BN lat 7732, fol. 20va)         respondere |  [38v] A

2.3.5 De sepulturis.

[1] "Conquesti sunt nobis dilecti filii prior et fratres sancte Marie de Reno, quod archidiaconus et canonici maioris ecclesie Bononiensis sepulturas, que suis ecclesiis ex consuetudine antiqua debentur, eisdem per dolosas machinationes subtrahere presumpserunt. Quia igitur non pati possumus nec debemus ipsorum iura diminui vel aliquorum presumptione turbari, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus prefatum archidiaconum et canonicas studioses moneas et inducas, quod dictas sepulturas supradictis fratribus et ecclesiis suis subtrahere| non presumant et de subtractis satisfactionem exibeant competentem vel exinde secum amicabiliter et pacifice convenire procurent ac coram te ipsos per ecclesiasticam censuram compellas iuris equitati parere." |

2.3.6 De matrimoniis.

[1] "Super matrimonio inter dilectum filium nostrum .H. comitem palatinum et .B. filiam ducis Austrie ad nos questio est prolata, quod cum in quarto et in quinto consanguinitatis gradu sese attingere dicerentur et quidam consanguinei predicti comitis coram venerabili fratre nostro Maguntino archiepiscopo parati essent ostendere, altera pars id omnino inficians et proponens illos non zelo iustitie, sed, ut scandali materiam seminarent et illustrem in Christo filium nostrum regem Ungarorum contra ducem inducant matrimonium, illud impetere ad nostram presentiam audientiam appellavit. Nos igitur de prudentia vestra plurimum confidentes cognitionem huius negotii experientie vestre duximus comittendam. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus etc."
Austrie] certo add. MB        prolata] perlata MBP

2.3.7 De usuris.

[1] "Bernardus filius quondam nobilis viri .A. sua nobis conquestione monstravit, quod cum a nobis receptis in mandatis, ut parrochianos tuos, quibus usuras exsolverat, ad redddendum eas debita pena compelleres, nullum adhuc de mandatis apostolicis commodum reportavit. Ideoque fraternitati tue per presentia scripta mandamus, quatinus iuxta tenorem priorum litterarum contra usurarios illos procedere non postponas."

2.3.8 De symonia.

[1] "Infamen infamia Sacrariensis1 abbatis nostris auribus fama publica instillavit, unde ad cotem iustitie vehementius disposuimus acuere gladium spiritalem, ne ad incentivum delinquendi rigor pene lentescat."

1Camaldolese monastery of S. Trinita di Sacraria (IP 10.440-442).

[2] "Intelleximus equidem, quod cum bone memorie .B.1 Turrensis archiepiscopus esset in summo articulo constitutus, memoratus abbas provincie presidem et quosdam canonicos maioris ecclesie pecunia incitavit, ut post illius decessum in archiepiscopum vocaretur, quod post illius obitum fuit iuxta suum enorme desiderium ad impletum. Nunc autem venerabiliis frater noster Gisarchiensis2 episcopus ad nos latenter accessit et ipsum electum de symonie crimine accusare non cessat. Verum quoniam horrendum et detestabile crimen de domo Domini radiciter extirpere tenemur, fraternitati vestre per apostoliva scripta precipiendo mandamus, quatinus rei veritate diligentius inquiratis, et si per vicine famam et idoneos testes vobis electionem taliter factam fuisse constiterit, sublato| appellationis remedio in eum depositionis sententiam auctoritate apostolica debeas promulgare, et symoniaca labe infectum ad nos cum tuis litteris dirigatis, ut ad terrorem pmnium ipsum apud Sanctam Trinitatem de Cava3 incaveari et recludi perpetuo faciamus."

1 Biagius, archbishop of Torres (1198-1218).      2 Bisarcio.         3 La Cava, where numerous deposed anti-popes had been relegated after their submissions. See below, 5.22.2.

2.3.9 De possessionibus.

[1] "Postquam divina potentia Constantinopolitanum imperium tradidit in manibus Latinorum, multi ecclesiarum ...Verum| quia ... per Grecos et Latinos qui ecclesiasticam| diligunt libertatem..."

2.3.10 De quibusdam generalitibus, que ponuntur in litteris commissionum.

[1] Ad petitionem, qui huiusmodi commissiones impetrant, ponuntur quedam generalia dicendorum, videlicet "Testes autem, qui fuerunt nominati" etc.

[2] Item "Nullis litteris veritati et iustitie preiudicantibus a sede apostolica imprecatis."

[3] Item "Si unus vestrum nequiverit interesse, duo nichilominus exequerantur." Item "Tu fratre episcope cum altero eorum."

[4] Ista quidem et fere omnes forme commissionum non dictantur, sed recitantur velud psalmi aut tabellionum instrumenta, in quibus tantummodo nomina permutantur.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999