Boncompagnus 2.4 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|2.4 DE BENEFICIIS ECCLESIASTICIS CONFERENDIS

2.4.1 De litteris rogatoriis.

[1] "Ordo rerum exigit et debitum officii nostri requirit, ut singulorum debeamus merita intueri et cuilibet prout convenit providere." [2] "Inde est, quod dilectum magistrum .R., quem honestas morum et litteratura dignum esse commendatione, vestro duximus| collegio sociare. Quocirca discretionem vestram rogamus attentius, quatinus ob reverentiam beati Petri et nostram in ecclesia nostra sibi locum et prebendam assignare curetis."

2.4.2 De litteris mandatoriis.

[1] "Si bene meminimus, apostolicas litteras iam semel vobis direximus, rogantes ut dilecto filio magistro .R. deberetis ..."

2.4.3 De litteris preceptoris et comminatoriis.

[1] "Sine ammiratione non possimus et commotione referrre, quod scripto mandato apostolico magistrum .R. in ..."

2.4.4 De litteris executoriis.

[1] "Presentibus tibi litteris innotescat, quod primo archidiaconum et canonicos rogavimus, secundario eisdem mandavimus, et tertio <....> ut dilectum filium| magistrum .R. ...contempserunt.|  Eapropter fraternitati tue..."

2.4.5 De litteris preceptoriis et comminatoriis ac executoriis, quas papa pro suo nepote transmittit.

[1] "Cum sciamus Dei et hominum Mediatorem ex vite merito et consanguinitatis linea Iohannem apostolum pre ceteris dilexisse, propensiori enim debemus nobis carnis connatione adiunctos diligere illisque grata subsidia ministrare."

[2] "Volentes igitur dilecto nepoti nostro .S., quem tamquam alteram nostri corporis partem diligimus, prout convenit, providere, fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus ob sedis apostolice reverentiam et nostram ducentarum| marcharum prebendam, que nunc in ecclesia tua vacare dignoscitur sibi assignare procures, sciens quod nostram ex hoc gratiam plenius promereberis et petitiones tuas efficaciter admittemus. Alioquin venerabili fratri nostro Eboracensi archiepiscopo districtius dedimus in mandatis, ut re id facere appellatione remota compellat."

2.4.6 De litteris, que fiunt pro annualibus prebendis.

[1] "Cum opus contineat pietatis et salutem respiciat animarum scolasticis viris, qui pro captanda litterarum scientia iugiter elaborant, grata subsidia ministrare, vestram presentibus litteris discretionem rogamus, quatinus dilecto filio .I.1 Romano clerico studenti Bononiam in .XX. corbibus frumenti et totidem vini curetis, donec in scolis fuerit, providere."

[2] Ad executionem horum negotiorum et consilium tres littere superius posite adaptari possunt, dummodo regulari ordine varientur.

1See below, 3.20.20.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999