Boncompagnus 2.5 
Table of Contents -- Previous title -- Next title (3.1)-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|2.5 DE COMMENDATIONIBUS1 QUAS PAPA FACIT PRO SUIS DILECTIS

2.5.1 Littere, que fiunt pro illis, qui in legatione mittuntur.

[1] "Cum Sacre Scripture stilus nobus aperte demonstrat Christum Dei filium et apostolum eius Petrum apostolorum principem atque vas electionis Paulum ad predicandum populos et regendum per singulas provincias fideles direxisse ministros, nos, qui permittente Domino in apostulatus cathedra residemus, et ex officio nobis iniuncto cogimur de salute omnium manere solliciti et eorum debemus vestigia promptius imitari." 1 HANNAH COTTON Documentary letters of recommendation in Latin from the Roman Empire (Konigstein/Ts. : Hain, 1981) Beitrage zur klassischen Philologie ; Heft 132.

[2] "Inde est, quod venerabile fratrem nostrum episcopum Albanensem nostrum legatum in toto regno Francie ordinamus, ei potestatem liberam conferentes, ut plantet, hedificet, evellat et destruat, prout viderit expedire."

2.5.2 Littere, que fiunt contra episcopum, qui legatos minus honeste recipit.

[1] "Cum scias quartam sedi apostolice reverentiam impendere ...contempsisti| pro quo ..."

2.5.3 Commendat| papa suum consanguineum aliquibus.

[1] "Cum universos viros ecclesiasticos karitate sincera diligere debeamus et paterna mansuetudine confovere,| illis tamen specialem gratiam et favorem exhibere tenemur et apostolice tuitionis presidium exhibere, qui nobis consanguinitatis linea coniuncti esse noscuntur. Hac itaque karitate inducti dilectum filium nostrum .H. basilice principis apostolorum canonicum, quem ratione sanguinis quomodo nos contingit et intuitu devotionis et fidei sue sincero cordis affectu diligimus et carum acceptumque tenemus, vobis attentius commendamus, rogantes pariter et monentes quod eum benigne recipere velitis et honeste tractre, ita quod sinceritati vestre multimodas agere gratias teneamur, cum sibi apud vos nostra rogamina extitisse intellexerimus fructuosa."
rubr. Commendat | [27rb] S          mansuetudine Berlin Siena] consuetudine Athens         .H. Berlin] .R. Siena ?? Athens         confovere  | [40r] A

2.5.4 De commendatione clerici, qui petiit commendari.

[1] "Dilectus filius Her. canonicus Maguntinus, qui nuper apostolorum limina visitavit, nostris tibi petiit litteris commendari. Verum quia mores et scientia eius illum esse dignum gratia et favore ostendunt, fraternitatem tuam per apostolica scripta rogamus, quatinus eum litterarum nostrarum interventu propensius diligas et honores."

2.5.5 De commendatione cursorum.

[1] "Latorem presentium .G. cursorem nostrum, qui pro specialibus negotiis nostris in Angliam destinamus, universitati vestre propensius commendamus, rogantes attentius et monentes, quatinus ei pro reverentia beati Petri et nostra securitatem itineris et oportuna stipendia ministretis."|

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999