Boncompagnus 3.1 
Table of Contents -- Previous title (2.5) -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.1 DE LITTERIS, QUE PAPE MITTUNTUR CIRCA INITIUM PROMOTIONIS SUE

3.1.1 Responsiva imperatoris ad papam de promotione, qua sibi significit.

[1] "Inspecta sedis apostolice bulla, quam ex una latere venerabilis impressio capitum apostolorum Petri et Paulo decorat et ex alio novum et reverendum nomen vestrum exornat, sanctitati vestre devotius inclinavimus, et aperta cartula, que ipsi bulle mediante| filio uniformiter adherebat, legi fecimus epistolam, quam nobis apostolica sanctitas destinarat, in cuius tenor plenius intelleximus, quod ad summi pontificatus cathedra estis Domino facienti promoti. Unde inenarrabili iocunditate letamur, ex eo enim quod nobis grata patrocinia et subsidia oportuna largiri liberaliter sponpondistis. Dominationi vestre votivas gratiarum exsoluimus actiones, gerentes firmiter in proposito vos tamquam patrem precipuum honorare et catholicam ecclesiam cunctumque gregem vobis commissum imperiali rubore premunire. Ad hoc in signum sincere devotionis et reverentie vobis .XX. libras auri purissimi et duos egregrios palefredos per Colononiensem prepositum destinamus."

3.1.2 Quando imperator per fama intelligit, quod aliquis fiat ad papatum promotus.

[1] "Postquam fama celebris nostre maiestatis auribus intimavit, quod ad cathedram apostulatus fuistis de communi cardinalis assensu promoti, anima nostra plurimum exultavit,| quoniam qui prius inter amicos amicissimum habebamus, nunc patrem et dominum recogoscimus spiritualem. Nec ob hoc diminuentur amicitie iura, immo favorabile recipient incrementum, quia materialis gladius ita deserviet spirituali, quod tam ecclesia quam imperium spiritualiter et temporaliter triumphabit."

3.1.3 Alia consimilis tenoris pro quolibet rege.

[1] "Cum apud Tolletum celebraremus curiam generalem, nostre fuit| delatum auribus maiestatis, quod defuncto beate recordationis .I. vos universi cardinales pari voto et unanimi concordia in summum pontificem elegerunt, de quo gaudemus plurimum et letamur, promittentes in omnibus et per omnia nostrum dominationi vestre fideliter obsequium exhibere."

3.1.4 Littere iocunditatis laudis et commendationis alicuius ecclesie ad papam promotum.1

[1] "Benedictus dominus deus Isrealis, qui orbi et urbi patrem contulit et pastorem <....modulamina| ...>." [2] "<....> Tanto ergo patre et domino se Mediolanensis ecclesia devotissime recommendat ..."

1 See above, 2.1.1. Collate the text of Paris BN lat. 7731 against MARTENE-DURAND Thesaurus novus anecdotorum (Paris 1717) 1.852.

3.1.5 Alia consimilis tenoris.1

[1] "Beneventana ecclesia ecclesie Romane filia specialis ..."

1 See above, 2.1.1. Collate the text of Paris BN lat. 7731 against MARTENE-DURAND Thesaurus novus anecdotorum (Paris 1717) 1.852.

3.1.6 Quomodo aliquis pape consanguineus asservat se de sua promotione letari.1

[1] "Et si mundus totus de vestra promotione congaudet, ego ...Ecce prosapiam de quam contraxi| originem...Demum inter meorum obsequiorum| primitias..." 1 See above, 2.5.3.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999