Boncompagnus 3.10 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.10 DE NOVIS RUMORIBUS ET VICTORIIS INTIMANDIS

3.10.1 Significatur, quod orta est discordia per ambitione imperii.

[1] "Post imperatoris .H.1 decessum, qui regnum Sicilie subiugavit, orta est discordia inter principes qui pro adipiscendo imperio totis viribus elaborant et fere quilibet sibi nititur dominium vendicare. Sic enim ex equalium conversatione provenit contentio dignitatis, quod universi vacillare noscuntur. Unde vacat imperialis tronus, pauperes opprimuntur, iustitia deferitur, iustus et rectus peccant, sola potentia dominatur."2 1Henry VI, emperor (1190-1197).        2For the same sentence, see below 4.5.9 and also the letter to Filippo da Pistoia, ll. 11-12.

3.10.2 Intimat pape1 cardinalis2 sue legationis eventus.3

[1] "Iuxta mandati vestre tenorem in Franciam properavi, et cupiens iuxta possibilitatem| superimpositum ferre honus archiepiscopos, episcopos et universos ecclesiarum prelatos feci Parisius aggregari, ut litteras apostolicas eis ostendi, quas cum summa reverentia et devotione intellegerunt, apostolatui vestro in prolatione benedictionis apostolice flexis cervicibus inclinantes. Demum ex universorum processit consilio, ut omnes dioceses et magna monasteriorum collegia visitare deberem, erradicando vitia, inserendo virtutes, extirpando proditorias factiones et conventicula vitiosa. Quorum consiliis, prout debui, condescendens, iam quasi totam Franciam circuivi, et in procinctu regressionis persistens, ad vestre celsitudinis pedes in proximo resurrectionis Pasca revertar. Ad hoc in signum perpetue devotionis duos egregios palafredos, flavos cursibiles et mirabiliter ambulantes et ducentas marchas purissimi| argenti paternitati vestre transmitto et supplicans humiliter et devote, ut parvitas muneris gratiam non aufferrat offerenti." 1Innocent III, pope (1198-1216).        2 On cardinal Guala Bischieri's 1208-1209 legation to France, see WERNER MALECZEK Papst und Kardinalskolleg von 1191 bis 1216 (Vienna 1984) 142.        3 See below, XXX
 

3.10.3 Quod aliquis non debet esse facilis ad recitandum novos rumores.

[1] Nemo debet rumores vel nova recitare libenter, quia multi locuntur ex habuntantia cordis et propter amorem aut hodium frequenter corruunt in mendatum labyrinthum.

[2] Item sepe variantur et imitantur audita, unde fides paucissimis adhibetur. Nam siquis vult nova referre, vera vel verisimilia non excedat, et quid audivit, non asserat pro constanti, si dicat se taliter audiuisse.

[3] Et si res parit hodium, tutius est silere aut cum dubitatione loqui.

[4] Interrogatus sepe, quis hoc retulerit, et si persona est digna favore et relatis adhibetur quandoque fides. Si vero consueverit esse fumosus recitator novorum, dicitur 'ille quando potuit mentiri, numquam dixit verum' et sic plures mendaces habentur et vani.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999