Boncompagnus 3.11 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.11 DE CONSULTATIONIBUS

|3.11.1 Si puella in multi dolio baptizata debeat rebaptizari.

[1] "Cum sitis fons canonici iuris ad sanctitatis vestre pedes tamquam ad securissimum portum ..."   

3.11.2 Si clericus in duas hereses lapsus possit ad sacerdotium promoveri.

[1] "Decet omnes, que nomine Christiano censentur a nobis tamquam Christi vicario et magistro catholice fidei super dubitabilibus querere documenta, ne Christiana professio| videatur...leonitas| non permittit..."    

3.11.3 Si infami et in criminoso electo propter infamiam debeat confirmatio denegari.

[1] "Scardonensis, dum esset electus abbas, thori cui consanguinei violavit et quandam abatissam rapuit de monasterio, de qua tres filios dicitur procreasse. Nunc autem a sanctitate vestra litteras impetravit, quibus nobis iubetur, ut electionem ipsius dilatione postposita confirmemus. Quare clementiam vestram humiliter exoramus, ut nobis litteris apostolicis intimetis. Unde propter infamiam sit confirmatio deneganda, ex quo accusatores desunt in criminibus manifestis."

3.11.4 Si tres medici, qui tribus mortis causam dedisse viderentur, possunt ad aliquos ordines ecclesiasticos promoveri.

[1] "Sedis apostolice magnitudo, que dubitationem removet de mentibus singulorum, meis consultationibus respondere dignetur. Tres enim iuvenes de episcopatu michi commisso pariter ad phisicam accesserunt, et post triennium redeuntes, diversimode ceperunt phisicale officium exercere."

[2] "Sane unus quidam sanum homine propriis manibus flebotomavit. Secundus cuidam egrotanti laxativam exhibuit medicinam et tertius quendam calculosum incidit."

[3] "Sicque illa tres tribus mortis causam dedisse videntur, sicut fama publica protestatur."

[4] "Nunc autem instanter petunt ad ecclesiasticos ordines promoveri, dicentes quod in predictis conscientia non delinquid. Eapropter sanctitatem vestram exoro, ut me apostolicis dignemini litteris edocere, utrum isti sint in homicidarum numero computandi, et si propter hec vel consimilia crimina minores hiis vel| aliis debeant ordines denegari."   

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999