|3.13 DE
ACCUSATIONIBUS LEGATORUM
3.13.1
De accusationibus legatorum et de vitiis legati.
[1]
"Ad accusandum inducit nos exactio cardinalis ...numcupare| ...plenam
inducere,| novit excusationes omnimodas in peccatis."
3.13.2
De consanguinitate.
[1]
"Inclite recordationis .G.1
rex Portugalensium, de cuius lumbis fuimus propagati, nobis tempore adolescentie
nostre .A.2
filiam regis Aragonensi tradidit in uxorem ... Quapropter sanctitatem|
apostolicam..."
3.13.3
De consanguinorum matrimonio illicito.
[1]
"Miratur mundus cunctaque mortalium corda stupescunt, quod ecclesia
Romana delictorum omnium refrenatrix sustinet Tyronensis regis1
excessum, quod exemplo mortifero multorum Christianorum animos labefactat
et dat plurimis materiam delinquendi, quia filiam principis Antiochie2,
que, sicut multi noverunt et fama publica protestatur, sibi est in tertio
consanguinitatis gradu adiuncta, retinet pro uxore. Ceterum ipse
in hoc delinquere non videtur, set culpa in ecclesiarum matrem refunditur,
que cum iam deberet apponere vulneri medicinam notorium sicut in ore omnium
iam plebescit timore vel inhonestis intercessionibus pertransit auribus
semiclausis. Ecce Christiane religionis cultores, qui Terram
Sanctam visitant, per tanti excessus exemplaria terrebuntur et dum illius
terre principem iudaizare intelligunt, per orbem terrarum detestabilem
famam reportant et barbare nationes plurimum conlectantur, quod regem Terre
Sancte habuit in incestu consortem. Quare sedis apostolice clementiam
rogitamus, ut tam illicitum non differat matrimonium separare."
notorium
AS] votorum P intelligunt] intelliguntur
et A conlectantur
S] conletantur P colletantur A
Sancte om. A
1See
above, 2.2.2,
below, 3.14.2.
and Oliva 37
note
291. 2
3.13.4
De simonia.
[1]
"Corrupte propaginis labes posteritatem morbificans, de symonia sem<???>
inficit capitulum Tarantinum, quia multiplicatis intercessoribus et pravitate
simonica preeunte, quoddam in archiepiscopum eligere non expavit, de cuius
conversatione tutius est silere quam loqui. Sane toti provincie constat
illum fuisse bigamum diversisque criminibus <???> et de servili
conditione creatum. Nos autem qui ..."
3.13.5
De perditione et periurio.|
[1]
"Coloniensis1
archiepiscopus, qui nuper a vobis confirmationem electionis sue proditoriis
blanditionibus| impetravit, contra inhibitionem nostram2
Philippo3 consilium
exhibet et iuvamen. Sic enim confirmatus pacta defirmat, composita decomponit
et solvens iuramenti vinculum regem Ottonem4
offendere non veretur."5
1 Adolf
I. v. Altena, archbishop of Cologne (1193-1205). deposed 19 June 1205.
2 Innocent III, pope (1198-1216).
3 Philipp of Schwaben ().
4 Otto IV of Braunschweig().
5See
below, 3.XXX.
3.13.6
De homicidio.
[1]
"Quamquam dehonestare videamur ordinem monachalem, vestre tamen sanctitati
cogimur intimare, quod abbas Lemovicensis1
ebrietate fedatus quendam hominem interfecit nec propter ea desinit sacra
tractare."
Lemovicensis]
Lemocinensis X, Lemoniensis B
1 Limoges.
()
3.13.7
De homicidio furto et sacrilegio.
[1]
"Iohannes monachus Tudertinus1
de media nocte strangulavit monachum dormientemn et ecclesie thesauro sublato
aufugit et Ancone dicitur latitare."
Tudertinus]
Graguriensis X, -raguriensis B
1 Trau,
in Dalmatia.
3.13.8
De adulterio.
[1]
"Abbas de Marmoreto quendam suum ministerialem incarcerari precipit
et uxorem eius detinet manifeste. Unde vituperatur ministerium monachorum
et scandalum in populo non modicum generatur."
3.13.9
De vana gloria.
[1]
"Callensis1
presul admodum regis falleratus incedit et dimissa tonsura deferre habitum
non desinit militarem."
Callensis
X] Pallensis M, Tallensis B, Fallensis P
1Cagli,
in the Kirchenstaat.
3.13.10
De fornicatione.
[1]
"Istriensis episcopus femineo generi non parcit, sed cum quelibet vult
aliquid excercere."|
3.13.11
De avaritia.
[1]
"Traguriensis1
presul ita est avaritie lepra corruptus, quod panem, quam prius iubet pauperibus
exhiberi, exponi facit postmodum ad vendendum."
3.13.12
De usuris.
[1]
"Rerum humanarum ambitio sic traxit plures clericos in laqueum deceptivum,
quod suam peccuniam ad usuras exponere non formidant."
3.13.13
De celere sodomistico.
[1]
"Abhorrendum et detestabile crimen instigante diabolo invasit animos
plurimorum, profect plures immo infiniti sunt, qui iura nature corrumpunt
et semina in extraordinarios campos mittere non formidant."
3.13.14
De incestu.
[1]
"Regnum Ungarie iam novit plenius et per diversas mundi partes crimimnosa
fama volavit, quod episcopus cum sua sorore ultra debitum conversatur,
quia secum iacet in lecto et ipsa episcopalem cameram frequenter dicitur
visitare. Ceterum, si non esset formosa immo formosior formosis, tanta
suspicio de conversatione illa minime orietur. Preterea ultra debitum monachalem
familiaritatem requiret et sic errorem errori adiungens, plurimis tribuit
materiam delinquendi."
3.13.15
De dilapidatione.
[1]
"Decanus et canonici ecclesie Spalatensis ..."
3.13.16
De incendiis predis et rapinis.|
[1]
"Camnus monachus domos nuper infinitas combussit, multos negotiatores
est in strata depredatus et centum vaccas rapuit Claravallensibus de armento."
rubr.
rapinis | [32va]
S
Camnus] Pamnus B, -amnus M, Camnus PX,
3.13.17
De falsaris.
[1]
"Infelix abbas de Marmoreto1
bullas Romane curie cum subtili subula perforabat, et cum acu subtilissima
filos adulterinos immitens, cum ligneo malleo interposito filtro planificavit.
Bullas, quas| falsis litteris imprimibat, fecit etiam cineritium de cuius
artificio tutius est silere, quia per ipsum bullas papales, monetas omnes
et sigilla quelibet faciebat et non inveniebatur in uno puncto delictum."2
3.13.18
De sophisticatione depositi.
[1]
"Samnus monachus, antequam esset pirata, religionem fictitiam simulabat.
In claustro nempe, in quo habitum monachalem recipit, sublato alphabeto
communi, mille marcharum depositum cum stagno sophistico alteravit et abbati
facinus totum ascripsit et elapso tempore illam peccuniam et thesauros
ecclesie asportavit."
1
For another accusation of Samnus Daliniensis, see below Boncompagnus
3.19.10.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum©
Università di Pavia 1999