Boncompagnus 3.16 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.16 DE OPPRESSIONIBUS ET GRAVAMINIBUS

3.16.1 De oppressionibus ecclesie Ravennatis.1

[1] "Fecunda filia Syon plorat in montibus et in convallibus lacrimatur, quia venit ad contradictionis aquas et vestire compellitur devellere Gedeonis sicque sparsis crinibus et scissis paniculis laniata super carbonibus denigratur. Sed licet sit nigra, non est formosa, quia decoravit eam intollerabilis oppressio laicorum. Quare calamitosa clamitat ad pedes Simonis Barione, qui Apollinari noscitur ex maioris dilectionis prerogativa dixisse, 'Surge, accipe Spiritus Sanctum simulque pontificatum et perge ad urbem, que vocatur Ravenna'. Unde 'secunda sedes' meruit appelari.2 Sed nunc ultima et finalis est facta, quoniam civitates miserunt manum ad omnia desiderabilia| sua. Nec est, qui defensionis amminiculum sibi velit in aliquo exhibere. Quare succumbit presidiis orphanata. Nam Auximani ausi fuere destruere Montem Cerni et Faventini usurpavere penitus Oriolum. Et, ut dolor et iactura duplicius geminentur, tenebravit nunc Ferraria oculum ecclesie Ravennatis et ei coronam abstulit de lapide pretioso, Argentam videlicet argentatam, de qua plene plenius argentum habebat et sustentationem in omnibus temporalem.| Succurrat ergo sacrosancta Romana ecclesia Ravennati, feriat excommunicationis gladio excedentes, ut in consueto decore sedeat iterum filia iuxta matrem, que sibi dixit, 'A primordio gratie renovate, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos ad scabellum pedum tuorum.'"
 | [50r] A [34ra] S            desiderabilia | [50v]  A            temporalem | [34rb] S
1 Date 1198-25.IX.1200 (WINCKELMANN 546).           2See Oliva 10.12.

3.16.2 De clericis, qui exulant propter collectas impositas.

[1] "Ad vos clamitat ecclesia Placentina,1 cuius conditio deterior est quam Israelitici populi, qui Pharaoni servire in luto et latere cogebantur. Procripsit enim nos Placentinorum communitas in angariis parangariis, taliis, datis, collectis, albergariis, lapidibus et arena. Non prodest admonitio, interdictum non valet, excommunicationis sententia non timetur. Compellimur igitur exulare atque per diversas mundi partes suffragia querere mendicata, quoniam de possessionibus ecclesiarum nullam sustentationem habere valemus."

1Although Boncompagno may refer here to a later case of the commune of Piacenza financially oppressing its congregation of clerics, the events of 1190 provide a striking parallel (IP 5.515 no. 36, ed. PL 204.1455, no. 138). See below, 3.16.4.

[2] "Vestre igitur sanctitati lacrimabiliter supplicamus, quatinus nobis, qui pro ecclesiae affligimur libertate, dignemini taliter providere, quod ecclesia non succumbat, quia si nos desidere contingerit, defectus noster per exempli similitudinem in ruinam veniet plurimorum."

3.16.3 De laicis, qui per interdictum vel excommunicationem se dicunt esse gravatos.1

[1] "Si propter Argentam subiciumur interdicto, non possumus non dolere, quia nulla est nobis colluctatio contra archiepiscopum Ravennatum,2 sed cum civibus Ravennatibus, quibus pro argento distraxit Argentam, sicut per scripturam publicam ostendemus. Si enim vendere vel donare nichil est aliud quam de proprio facere alienum, quid repetit archipresul? Credimus nempe, quod sub tali pretextu velit Ravennatibus suffragari, cum quibus semper inimicitiam habuimus capitalem. Sed cum vulpe litus arabit, quia volucres pennate3 retiacula fugiunt, cum tenduntur. Ceterum si pro Ravennatibus duxistis nobis inferre gravamen, retrogradus efficitur ordo nature, quia non est bonum, summere panem filiorum et mittere canibus ad edendum. Nos autem sumus ecclesie Romane filii speciales et Ferrariensis civitas ad ecclesie Romane iurisdictionem nullo mediante cognoscitur pertinere. Non ergo heredes esse debent filii ancille cum filiis libere, qua libertate a spirituali dominio ecclesie Ravennatis nos Romana ecclesia liberavit."

1 Edited in E. WINCKELMANN Friedrich II Jahrbucher der Deutschen Geschichte, 547, Leipzig 1878.          2 IP 5.70 no. *254, 5.73 no. *269.           3Cf. Psalm 148.10.

3.16.4 Alie de tenore consimili.

[1] "Si Placentini episcopi et cleri1 sibi commissi dolositates et machinationes vestre sanctitati essent per ordinem patefacte, ipsorum frivolis querimoniis fidem apostolica providentia nullatenus adhiberet, sed potius illos redargueret| de avaritia, quia cum deberent spiritualibus filiis paternaliter providere, de solis micis, que de ipsorum mensis cadebant, noluerunt famelicis impertiri."
illos om. PX          redargueret | [34va] S              deberent MB: deberet XP
1IP 5.484

[2] "Ecce diverse provincie orbis manifeste cognoscunt, qualiter pro burgo Sancti Donnini guerram sustinuimus vehementer, quot et quanta expenderimus pro redemptionibus captivorum. Nec| fuit aliqua ecclesia in episcopatum, que nobis vellet in aliquo misereri. Petivimus enim episcopo et clericis solo intuitu elymosine suffragia karitatis, sed ipsi super ollas carnium residentes, in nos repente interdicti sententiam promulgarunt, a vobis postmodum generales litteras impetrantes, quod ubique per Italiam nostrum tamquam excommunicatorum consortium ab omnibus cautius evitetur. Unde videmur plurimum contra rationem gravari.

   Nec | [51r]  A
[3] Vestram igitur pietatem attentius deprecamur, ut nos ab excommunicationis vinculo absolventes, episcopo atque clericis iniungatis, ut nobiscum pacisci procurent. Alioquin teneant sibi spiritualia, quia temporalia non erunt sibi hoc tempore fructuosa."

3.16.5 Alie de tenore consimili et fit conquestio, quod salutatio denegatur.1

[1] "Non est mirum, si stupore atque ammirationis vehementia conturbamur, quia nobis a sede apostolica salutationis alloquium denegatur, cuius salutem et honorem pre ceteris Italie civibus studuimus omni tempore conservare. Sane tempore scismatis, quo etiam, qui debebant esse firmi et stabiles, claudicarunt, contra imperatorem Fredericum arma summentes, partem confovimus Alexandri et illum, qui ab heresiarcha fuerat iam intrusus, de nostris finibus reiecimus violenter. Cur ergo pro ecclesiis et hominibus de Summo Fonti, qui Octavianum Ostiensem et Veletrensem episcopum cepere atque multos ecclesie Romane nuntios spoliarunt, nos excommunicaverit cardinalis, penitus ignoramus, et maxime cum appellationem premisimus ante gravamen. Contra rationem gravati ad vos recurrimus confidenter, supplicantes attentius et devote, ut nos ab excommunicationis vinculo taliter absolvatis, quod Florentia in ecclesie Romane servitio cunctis possit temporibus reflorere."

1 Cf. Palma 17.34-8. Date 1190-1206 (WINCKELMANN 556).

3.16.6 Alie de tenore consimili et fit mentio de variatione salutationis.

[1] "Sanioris consilii spiritum spirituale pater, consiliarius summus et medicus delictorum nobis1 loco salutationis transmisit, epistole titulo variato. Et licet propter Belunensem2 episcopum, qui vestram contra nos indignationem promovit, gravemur, nichilominus tamen credimus, quod tunc salutationis alloquium geminatur, cum sanum consilium filiis exhibetur. Vos autem eidem episcopo dare dignabimini firmiter in mandatis,| ut nos ab excommunicationis vinculo absolvere non postponat."
mandatis | [34vb] S
1 Podesta William and the people of Treviso.         2 Belluno. See IP 7.1.93 no. *6 and IP 7.1.114-115 nos. *5, *6; also Die Register Innocenz III 2.37-42 no. 2.27 and PL 214.922-926.

3.16.7 De illis, qui privantur officio.

[1] "Pietati vestre, que contra rationem gravatis existit refugium singulare, presentibus litteris intimamus, quod episcopus Narniensis1 spretis sacrorum canonum sanctionibus post appellationem ad sedem apostolicam promulgatam, nos presumpsit officio privare divino. Eapropter vestre clementie humiliter supplicamus, quatinus Tudertino2 episcopo detis firmiter in mandatis, quod si post appellationem id facere attemptavit, nos de auctoritate sedi apostolice ab interdicto nullius appellatione obstante absolvat."

1 Narni.      2Todi.

3.16.8 De illis, qui privantur beneficio.

[1] "In quadam egritudine votum emisi, quod infra certum tempus post liberationem limina beati Iacobi apostoli vistarem. Episcopus1 autem vocatus a rege, inerat in regione longinquam. Ego autem accessi ad decanum et capitulum Sipotinum et impetrata licentia votum adimplevi promissum. Post reversionem autem meam episcopus me beneficio ecclesiastico privavit, asserens quod sine ipsius licentia id facere non debebam. Vestre igitur clementie duxi humiliter supplicandum, quatinus firmiter iniungatis archiepiscopo Malfitano, quod si me taliter esse constiterit spoliatum, michi restitutionis beneficium nullius appellatione| obstante indulgere procuret."
asserens] desserens X       appellatione] | [51v]  A  appellationis X
1Archbishop of Sipontino Hugo de Troia (1195-1210) or Rogerius de Anglone (1219-1256).

3.16.9 De illis, qui privantur utroque.

[1] "Spoletanus1 episcopus labe pollutus velut arbor fatua et vilissimus idiota, post appellationem ad vos factam, nos ausu temerario ecclesiasticis privavit officiis et beneficiis spoliavit. Eapropter vestram clementiam humiliter exoramus, quatinus Perusino2 episcopo iniungatis, quod si post appellationem factam nos esse constiterit spoliatos, de auctoritate sedis apostolice nos ab interdicto absolvat et nobis nullius appellatione obstante beneficium restituere non postponat."

1 Spoleto (or Split?)          2Perugia

3.16.10 De illis, quibus decime auferuntur.

[1] "Clementie vestre, ad quam contra rationem gravati velud ad securissimam portum recurrunt, tenore presentium intimamus, quod Nonantulensis1 abbas et eiusdem ecclesie fratres decimas ad nostram ecclesiam pertinentes per violentiam abstulerunt" vel "decimas, quas de iure Bundeni2 habemus, sibi dolosis machinationibus usurparunt" vel "decimas, quas per centum annorum spatium ecclesia nostra possedit, nuper occasione temporalis dominii sibi vendicare nituntur. Eapropter etc."
Bundeni MB] Bondreni P Ponderi X
1 See GIROLAMO TIRABOSCHI (1731-1794) Storia dell'augusta Badia di S. Silvestro di Nonantola, aggiuntovi il Codice diplomatico della medesima (Modena 1784-85) 2 vols.          2S. Maria de Bondeno. According to KEHR (IP 5.363), this church was granted to the abbey of Nonantula by Charlemagne and belonged to it until the twelfth century, therafter to the diocese of Ferrara. For another case of this abbey usurping tithes owed to the Bolognese house of S. Victor, see JL 10673.

3.16.11 De illis, qui decimas de suis laboribus et novalibus dare compelluntur.

[1] "Vobis, qui vice Petri faciente Domino in appostolatus cathedra residetis, lacrimabiliter lamentamur de archiepiscopo Maguntino,1 qui sua potentia et nulla rationabili causa confisus nobis abstulit decimas consuetas" vel "qui sue magnitudinis mole| nos premens iussit aufferri decimas ad nostram ecclesiam pertinentes" vel "qui nobis inrequisitis iussit alteri ecclesie decimas exhiberi, quas nostri antecessores absque omni contradictione per centum annorum spatium habuerunt."
mole | [35ra] S
1 Mainz.

[2] "Eapropter vestre sanctitati hummiliter supplicamus, quatinus ei firmiter iniungatis, ut subtracta restituat et nos in hiis vel aliis molestare ulterius non attemptet" vel "quatinus Constantiensi1 episcopo detis firmiter in mandatis, ut utramque partem ante suam presentiam convocet et auditis, que hinc inde proposita fuerint, causam ipsam canonico fine decidat" vel "quatinus episcopo Herbipolensi2 iniungere dignemini, quod si rem ita esse invenerit, nobis subtracta in integrum restitui faciat et postmodum convocatis partibus audiat queque singula, prout ordo canonicus postulabit."

1Constance.       2Würzburg.

3.16.12 De Claravellensium conquestione, qui dare decimas compelluntur.

[1] "Sanguis fratrum Claravellensium1 clamat ad vos de terra, quoniam de terra, quam propriis manibus colimus, per Treverensem2 episcopum compellimur decimas exhibere, et maxime cum ab ecclesia Romana sit nobis cunctisque nostris obedientiis specialiter indultum, ne de terris nostris vel novalibus teneamur decimas impertiri. Cuius rei causa vestram suppliciter clementiam exoramus, quatinus ei firmiter iniugatis, ne nos super hiis ulterius molestare presumat."

1 S.Maria di Sanavalle (Follina). See IP 7.1.85 no. 1 (ed. PL 201.1318 no. 189).         2Treviso (although the spelling indicates Trier).

3.16.13 De illis, quibus sepulture vel parrochie subtrahuntur.

[1] "Ad vos reverende patre fusis lacrimis clamitamus, de archidiacono et canonicis Bononiensibus conquerentes, qui sepulturas ad nostram ecclesiam ex approbata et antiqua consuetudine pertinentes, sibi machinationibus dolosis usurpant. Quare sanctitati vestre cogimur supplicare, quatinus causam ipsam Ferrariensi episcopo commutatis, qui audiat, que hinc in ordine iudiciario proponentur, et postmodum sublato appellationis diffugio illam non differat fine canonico terminare."
Ferrariensi] Paduane X
[2] Ubi dixi 'sepulturas' dicas 'parrochias' vel 'decimas' et erit in his tribus epistola generalis.

3.16.14 De illis, qui usurorum exactionibus pergravantur.|

[1] "Aborrende memorie Cuminellus,1 dum essem Bononie in studio litterarum, michi ducentas marcas argenti prestitit sub usuris, de quibus ante suum decessum preter sortem sibi octuaguinta marcas persolvi. Verum quia non eram Bononie, cum ipsius orribilis anima de corpore nefandissimo exalavit et recepta est a diabolo et angelis eius in fornace flaminoma, libros, quos in manibus alterius angeli Sathane, Thebaldi scilicet usurarii, causa illius debiti obligaveram, rehabere non possum. Quapropter clementiam vestram supplici prece desposco, quatinus Bononiensi| episcopo detis firmiter in mandatis, ut si probatum fuerit me soluisse debitum et usuras, ipsum Thebald., appellatione remota ecclesiastica censura compellat restituere michi libros, quos occasione dicti debeti detinet obligatos."
rubr. pergravantur | [52r]  A              Bono|niensi [35rb] S           prece] voce P
1Cuminellus was a notary. Chartularium Studii Bononiensis 3.159 no. 138 (23 November 1199).

3.16.15 De mulieribus, que a viris absque iudicio ecclesie reliquuntur.

[1] "In oppinati doloris anxietas me compellit exordium nobis proponere dolorosum ..."

3.16.16 De universitate scolarium, que cum a cardinali semel gravaretur, domino pape suum gravamen intimavit.

[1] "Exordiri probabiliter invitamur et narrationem trahere a litteris, quas dominus Wido,1 tituli sancte Marie Transtiberim presbyter cardinalis, apostolice sedis legatis nostre universitati direxit, necessario compellimur, quia cum honus importabile superponitur, quies queritur indesinenter, ne mole magnitudinis unum premat et alterum peareat sicque fiat duplex ammissio in utroque."

1Guido de Papa, cardinal priest of S. Maria in Trastevere (1195-1206). The legatine mandate to Bologna took place in the spring of 1200. See WERNER MALECZEK Papst und Kardinalskolleg von 1191 bis 1216 (Wien 1984) 100

[2] "Nam dum nuper Bononie studeremus, prefatus cardinalis nobis litteras destinavit, in quibus civitatem ipsam et cives non modicum exasperavit, nobis sub excommunicationis pena firmiter iniungendo, ne hospitia per anno futuro ibi conducere auderemus necque prepararemus nos aliquatenus ad studendum."

prepararemus] preparemus MB
[3] "Nos autem ob sedis apostolice reverentiam litteras audientes, quicquid magister| Obertus Mediolanenses1 in medio nostrum proposuit, intelleximus diligenter: 'Ceterum Bononienses non accusamus nec excusamus,| sed ubi res nostra evidenter agitur, clamamus, quia tacere nequimus. Profecto, cum simus ecclesie filii et heredes et non habemus alium protectorem nisi vos, qui faciente Domino in apostolatus cathedrali residetis, miramur, quod in primo mandato et maxime sub pena excommunicationis iubemur absque causa rationabile exulare.'"
magister | [35va] S            excusamus | [52v]  A             residetis] residens P
1Perhaps a descendant of Obertus de Orto, the famous Milanese feudist whose son studied in Bologna.

[4] "'Ordo quippe scolasticus est ecclesie speculum, hereticorum repagulum, organe sapientie et candelabrum in altissimis residens, cuius spendore mundus totus et universa, que subsistunt sub celi habitu, illustrantur. Ab ipso quidem trahuntur omnia principalia et secundaria ecclesie membra, et quantacumque polleant dignitate, scolastica esse non desunt. Videretur ergo res in alteram verti naturam, si viri scolastici ab ecclesia non diligerentur, et maxime cum ex ipsis et in ipsis consistere videatur. Unde, licet quidam sint in partem solicitudinis evocati, ab illo regi specialiter volumus, qui habet plenitudinem potestatis. Videmus etiam, quod studium non posset extra Bononiam hoc tempore ordinari, quod iuris periti propter iuramentum, quod fecerunt, civitatem egredi non possunt et scolares plurimi non parvo debitorum onere pregravantur, qui non possunt exire nisi solverint nec his temporibus sunt solvendo.'"

[5] "Petitionem igitur nostram, tamquam speciales immo specialiores et specialissimi ecclesie Romane filii, vobis, qui pre cunctis vitam scolasticam dilexistis et diligitis, secure offerimus, vestram clementiam humiliter deposcentes, ut cardinalis commodius mandatum relaxetis. Dignetur itaque paternitas vestra benedictionis apostolice nobis dirigere litteras, in quibus certam remorandi licentiam conferatis. Nos autem rogabimus assidue Cunctipotentem, ut vos faciat vivere cum gloria et honore in longitudinem dierum detque vobis, ut urbi et orbi preesse possitis in omni plenitudine gaudiorum."1

1Translation in MAP2.TUC.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999