|3.2 DE
COMMENDATIONIBUS1 INFERIORUM
PERSONARUM AD PAPAM
3.2.1
Littere commendationis imperatoris ad papam.
[1]
"Sedis apostolice sanctitati, que inter Deum et hominem esse noscitur
mediatrix, nostram imperialem maiestatem affectuosius commendamus, tenore
presentium intimantes, quod secundum cursum rerum temporalium celebri prosperitate
potimur et Romanum imperium suffragantibus celsitudinis et sanctitatis
vestri meritis utiliter gubernamus, optantes plurimum, quod de vestro et
ecclesie Romane statu nos dignemini certiores, ut nichil nobis desit ad
plenitudinem gaudiorum."
1 HANNAH
COTTON
Documentary letters of recommendation in Latin
from the Roman Empire (Konigstein/Ts. : Hain, 1981) Beitrage zur klassischen
Philologie ; Heft 132.
3.2.2
Notula, in qua doctrina datur, quomodo ipse littere valeant pro quibuslibet
variari.
[1]
Ubi dicit imperator 'maiestatem imperialem', reges dicant 'nostram regalem
maiestatem.'
[2]
Et quilibet indifferenter possunt dicere 'nos', et erit communis modis
loquendis. Item, si dux fuerit et "nos" et 'ducatum nostrum' et
sic de ceteris. Si locutio fiat de aliquo singulariter 'me et mea' vel
'me et omnia, que possidere dignoscor.'
[3]
Item, ubi dicitur 'celebri', dicatur 'desiderata' vel 'competenti', ut
ubi dicitur 'feliciter gubernamus', dicatur 'utiliter custodimus'.
3.2.3
Quomodo papa valeret easdem litteras variare.
[1]
"Imperiali maiestati, que permittente Domino ..."
3.2.4
Quomodo subditi per variationem possint uti eisdem..
[1]
"Paternitate vestre nos totis affectionibus commendamus ...possibilitatis|
modulo| aliter custodimus..."
3.2.5
De illis, qui mittunt dona vel census aut reditos consuetos post commendationem
factam.
[1]
Illi, qui mittunt ... mittitur.|
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999