|3.20 DE
PETITIONIBUS
3.20.1
Quid sit petitio.
[1]
Petitio est brevis et expressus dicendi modus, qui principalia tangit et
accessoria non omittit. Vel petitio| est quedam verborum congeries, que
affectum breviter exprimit petitionis. Vel petitio est quedam cedula1
memorialis, que breviter propositum petitionis declarat.
|
[55v]
A [37vb]
S | [38ra]
S petitio | [56r]
A
1 Perhaps
the reading should be cellula: see Rhetorica novissima 8.1.17.
At the very least Boncompagno intends a pun here
3.20.2
Unde dicatur.
[1]
Petitio dicitur a petitore. Vel dicitur petitio, quoniam hoc verbum poni
"petit" frequentius in petitionibus consuevit.
3.20.3
Quare per tertiam personam fiat petitio.
[1]
Per tertiam personam petitiones ideo fiunt, quoniam illi, qui eas offerri
faciunt, ex maiori parte sunt absentes, unde rationabilius per tertiam
personam allegare videretur. Si autem illi, qui sunt presentes, per tertiam
personam illas offerunt, vestigia plurium imitantur. Vel potest dici, quod
quedam species verecundie removetur, cum per tertiam personam aliquid de
aliquo allegatur. Vel potest dici, quod per hoc vitatur prolixitas et observatur
commoditas brevitatis.
3.20.4
De electionibus.
[1]
"Vestre significant sanctitati suffraganei Cantuariensis archiepiscopatus,
quod--cum Remensis1
archiepiscopus causam, que verititur inter eos ex una parte et archidiaconum
et capitulum ex alia super electiom factam de Lugdonensi2
episcopo, qui fuit in archiepiscopum electus, iuxta mandati vestri tenorem
procedere vellet et parati essent probare, quod electio non fuerat secundum
ius et approbatam consuetudinem celebrata--pars capituli sedem apostolicam
appellavit. Archiepiscopus autem appellationi differens, dedit illis apostolos,3
cum quibus ante vestram presentiam accesserunt. Illi vero tunc ad vos direxerunt
episcopum Xenofontensem,4
qui cum eis diutius litigavit, quia non poterant esse in iudicibus concordes.
Demum sanctitas vestra Rotomagensi archiepiscopo causam appellatione sublata
comissit, coram quo dum lix contestari deberet, contra ipsum frivolam suspicionis
causam invenientes, iterum appellarunt. Tunc archiepiscopus illis reluctantibus
appellationi detulit, eis apostolos exhibens, cum quibus ad vos venire
deberent. Ipsi vero ad sanctitatis vestre pedes remiserunt Xenofontensem
et tunc de communi condordia Eboracensem5
archiepiscopum et abbatem Claravalensum iudices elegerunt, qui sicut viri
providi et discreti| utramque partem ante suam presentiam convocarunt et
ceperunt de facto audire. Sed post contestationem litis quidam monachi
Cantuarienses ad sedem apostolicam acesserunt, qui per subreptionem et
veritate tacita impetravere litteras, in quibus continebatur, quod Parisiensis6
episcopus deberet esse in eadem causa tertius iudex, ut sic subterfugiendi
materiam invenirent. Priores vero delegati nichilominus in causa procedere
volentes, ipsos duobus peremptoriis citavere, qui vix ad tertium citati
venerunt, exceptiones frivolas proponentes. Sed cum suffraganei de suis
episcopatibus quosdam religiosas prelatos vellent producere testes, ipsi
ex adverso dixerunt, quod non licebat eis pugnare domesticis testimoniis,
et super hoc accessorio appellarunt. Quare iudices dubitantes et trepidantes,
ubi non erant timor, appellationi detulerunt. Eapropter petunt a sanctitate
vestra, ut utramque partem ante vestram presentiam convocetis, quoniam
causa ipsa non poterit alibi terminari."
Lugdolensi
X Lugdonensi BPM. essent] erunt X
tunc] nunc X vos] duos P
Xenofontensem] Tarvisinum (ie Trevisio) X Xenoforensem B Xenofontensem
M Xenofrontensem P (Saintes/Xaintes)
lix] lis Xenofontensem]
Paduanum X Xenofrontensem P Xenofontensem M Xenofontsem B
discre|ti [38rb]
S vix ad: iuxta M
non om. B
1Samson
de Mauvoisin (1140-21.9-1161), Henricus de France (tr. 14.1.1162-1175),
Guilielmus de Champagne (tr. 1176-7-9.1202), Guido Pare (1205-30.7.1206),
Alberic de Hautvillers (1.7.1207-1218). The Boncompagnus contains
a interlocking set of fictive letters disputed elections to the see of
Canterbury. See 3.3.4-5,
3.18.2.
It is not yet clear whether the historical matter at play is the election
of Thomas Beckett (1161) or of Stephan Langton (1205-6), or a mixture of
both. 2
Lyon (the correct spelling) is excluded here, because it is an archiepiscopal
see, leaving Laon or London. Although London is most distant orthographically,
it is probably the best choice. Laon: Gualtier de Mortagne (1155-1174)
or Renaud Surdelle (1201-1210). London: Richard de Beaumes II (1152-4.5.1162),
Guililemus of St. Mary's Church (1199-1221).
3 For this phrase, see Digestum 49.6,
50.16.106 and Oliva 54.3.
4 Either Bernard (1141-1166) or Henricus (1189-1219).
5 Roger du Pont l'Eveque (1154-1181) or Geoffrey Plantagenet
(1191-1212).
6 Maritius de Sully (1160-1196) or Odo de Sully (1196-1208).
3.20.5
De restitutionibus.
[1]
"Sanctitati vestre significat archidiaconus Tridentinus,1
quod Aquilegensis patriarcha eum officio et beneficio ecclesiastico privavit,
non deferens appellationi, quam ad apostolicam sedem premisit, qua repetit
a clementia nostra, quatinus alicui discreto viro fimiter iniungatis, quod
si rem ita esse invenerit, ipsum in officio et beneficio nullius appellatione
obstante restituere non postponat."
1 Trient
was a suffragen of the archbishop of Salzburg. Perhaps Triest (Trigentina)
is meant, which was subject to Aquileja. Is this
wordplay or a mistake?
Or perhaps the patriarch was acting under legatine authority (cf. Wolfger
of Aquileia's imperial legation).
3.20.6
De decimis et primiciis.|
[1]
"Significat sanctitati vestre, .I.1
abbas de Beligna, quod decanus2
Aquilegensis et capitulum eum super quibusdam novalium decimis contra iustitiam
non desinunt infestare. Unde petit iudices ..."
rubr.
primitiis | [56v]
A
1 IP
7.1.56 no. 1 (1174) names an abbot Richerius, no. 2-3 (1186-87) an
abbot Willimarus. Cf. P. PASCHINI art. in Mem. stor. Forogiul. 9
(1913) 341 ff.
2 The archdeacon
of Aquilia in 1184-85 was Pelegrinus, who later became patriarch (1195-1204).
3.20.7
De parrochiis.
[1]
"Clementie vestre significat prior Sancti Barbatiani, quod abbas monachi
Sancti Proculi magnam partem ipsius parrochie invadentes, contra iustitiam
detinere presumunt. Unde petit iudices ..."
3.20.8
De sepulturis.
[1]
"Celsitudini sedis apostolice prior Sancte Marie de Reno et eiusdam
ecclesie fratres significant, quod archidiaconus et canonici ecclesie Bononiensis
sepulturas, que suis ecclesiis ex consuetudine antiqua debentur, per dolosas
machinationes illis subtrahere non desistunt. Unde petunt iudices ..."
3.20.9
De matrimoniis.
[1]
"Sanctitati vestre significat .B. mulier, quod cum .G. nobili Bononiensi
civi fuisset matrimonii vinculo copulata, vir ipse coram episcopo Bononiensi
per falsos testes esset probare paratus, quod in quarto et in quinto consanguinitatis
gradu sibi esset coniuncta, ut eam suis dotibus defraudaret, mulier ipsa
sedem apostolicam appellavit."
[2]
"Quapropter petit a sanctitate vestra, quatinus aliquibus discretis
viris causam| committere dignemini, qui tales testes admittant, qui suspicione
careant et personas et consanguinitatis originem non ignorent. Nam et ante
cause decisionem res mulieris taliter faciant custodiri, quod si divortium
fuerit, prout ordo canonicus postulat, celebratum, sibi dotes nullius appellatione
obstante in integrum resignentur."
causam
| [38va]
S
3.20.10
De usuris.
[1]
"Intimat sanctitati vestre .I. Turonensis archdiaconus, quod cum Bononiensis1
episcopus a felicis memorie Celestino2
receperit in mandatis, ut parrocianos suos, quibus usuras exsolverat, ad
reddendum eas debita pena compelleret et quibus fideiussores vel pignera
obligarat sua sorte faceret manere contentos, super quibus adhuc nullum
commodum de mandato apostolico reportavit."
1
Gerardus Ghiselli, bishop of Bologna (1187-1198).
2Pope Celestine III (1191-1198).
[2]
"Cuius rei causa petit a sanctitate vestra, ut eidem episcopo firmiter
iniungatis, quod mandatum apostolicum sublato appellationis remedio prosequatur."
3.20.11
De simonia.
[1]
"Sanctitati vestre significat Sorrensis1
et Ansutrinus2
episcopi, quod cum bone memorie .C. Turrensis3
archiepiscopus etc. non mutatis aliquibus de hiis que in commissionis litteris
superius continentur usque ad postmodum."
1
Sorres.
2Ampurias.
3 Torres:
Christophorus (1090-1112). There are numerous large gaps in GAMS' list.
[2]
"Eapropter a clementia vestra petunt, quatenus Calleritano1
et Arbonensi2
archiepiscopis firmiter iniungatis, ut convocatis partibus causam audiant,
et si per vicinie famam et idoneos testes electionem taliter factam fuisse
constiterit, appellatione remota in eum depositionis sententiam non differant
promulgare."
1
Cagliari
2
Oristano
3.20.12
De possessionibus.
[1]
"Vestre conqueritur sanctitati presbyter .I. ecclesie Sancti Georgii1
capellanus, quod abbas et monachi de Sesto2
Lucensis diocesis quascum possessiones ad suam ecclesiam pertinentes usurparunt
et detinent usurpatas. Unde petit iudices ..."
1
See IP 3.441
2SS. Salvatoris et Salmiani de Sesto (IP 3.456-461).
3.20.13
De litteris rogatoriis impedimentis.
[1]
"Petit a sanctitate vestra magister .R.,1
qui multis temporibus in scolastica militia desudavit, ut archidiacono
et capitulo Tolletano rogare dignemini, quod sibi locum et prebendam assignare
procurent."
1This
and the following letters (3.20.13-16)
concern the attempt to secure a prebend from Toledo for master R.
3.20.14
De litteris mandatoriis.
[1]
"Significat sanctitati vestre magister .R., qui cum semel ..."
3.20.15
De litteris preceptoriis.
[1]
"Significat sanctitati vestre magister .R., qui cum semel ...firmiter
in| mandatis...litteris apostlicis reportavit.| Quapropter petit
a sanctitate vestri, ut eis principem dignemini, quod mandatum apostolicum
prosequantur."
in
| [57r]
A re|portavit [38vb]
S
3.20.16
De litteris executoriis.
[1]
"Significat sanctitati vestre magister .R., cum semel ..."
3.20.17
De illis, qui petunt prebendam vacantem.
[1]
"Iohannes vestre sanctitatis nepos a vestra petit clementia, ut Coloniensi
archiepiscopo iniugatis, quod prebendam trecentarum marcharum, que in ecclesia
sua vacare dignoscitur, sibi ob reverentiam sedis apostolice assignare
procuret."
[2]
Et est notandum et supernotandum quod sanctitas papalis et cardinalium
karitas ordinata nepotum suorum petitionibus facilem prebent assensum.
3.20.18
De illis, qui petunt prebenda, que vacabit.
[1]
"Petit a sanctitate vestra .I. clericus, ut rogare dignemini prepositum
et canonicos Aretinos, ut sibi primam vacantem assignent."
3.20.19
De illis, qui conqueruntur, quod non habuerunt prebendam vacantem.
[1]
"Licet sanctitas vestra rogaverit prepositum et canonicos Aretinos,
ut .I. clerico assignarent primam vacantem, ipsi nichilominus illam assignare
alii presumpserunt."
[2]
"Quapropter petit a sanctitate vestra, quatinus eis precipere dignemini,
ut electionem per eos recepti cassata iam predictam prebendam sibi non
differant assignare."
3.20.20
De prebendis annualibus.
[1]
"Petit a sanctitate vestra Romanus clericus, ut abbati Sancti Cecilie
de Corvaria dare dignemini firmiter in mandatis, quod sibi studenti Bononie
in duodecim corbibus frumenti et totidem vini debeat usque ad decennium
providere."
[2]
"Si abbas non fecerit, tu consule Romanos, qui sciunt omnes processus
talium litterarum et trahere contradicentes ad metam."
3.20.21
De illis, qui petunt confirmationem electionis.
[1]
"Petit a sanctitate vestra .P.1
Mutinensis electus, ut electionem de ipso factam a capitulo Mutinensi litteris
dignemini apostolicis confirmare."
1Modena.
GAMS Series episcoporum ecclesiae catholicae, lists no bishop P.
for 12th and 13th century Modena until Philipp Boschetti, 1287-1290. Elections
took place in 1179 (Ardizius), 1195 (Aegidius Garzoni), 1207 (Martinus),
1221 (Guilielmus de Sabuadia), 1234 (Albertus Boschetti). See also GIROLAMO
TIRABOSCHI (1731-1794) Memorie storiche modenesi col codice diplomatico
(Modena 1793) 3 vols
3.20.22
De illis, qui petunt renovationem privilegiorum.
[1]
"Petit a sanctitate vestra patriarcha Gradensis,1
ut privilegia, que vestri predecessores suis misericorditer concesserunt,|
dignemini renovare."
conscenserunt
| [39ra]
S
1Grado.
Clement III granted 20 May 1190 a confirmation of Grado's patriarchal privilege
(IP 7.2.70 no. 142) to Iohannes Signolo (1188-??). Chron. Danduli
10.2, p. 21 refers to it: Huic (Henrico Dandulo) Ioannes
Signolo subrogatur, cui Clemens papa pallium misit et privilegium ecclesie
apud Lateranum innovavit (Muratori Script. 12.313). This privilege,
whose text is known only from an insert in a bull of Eugene IV (ed. FLAMINIUS
CORNELIUS Ecclesiae Venetae antiquis monumentis, Venice 1749, 3.133)
was renewed by Innocent III on 2 August 1213 (Po. 4785, ed. UGHELLI
Italia Sacra
5.1135). The patriarch at that time was Angelus Barozzi (1207-1238). However,
an intervening patriarch, such as Benedictus Falier (ca. 1201-1207), may
also have asked for a renewal of this privilege.
3.20.23
De illis, qui petunt confirmationem sententie.
[1]
"Petit a sanctitate vestra canonici Vulterani,1
ut sententiam de auctoritate vestra latam per episcopum Florentinum2
contra episcopum Vulteranum super facto electionis canonicorum litteris
dignemini apostolicis confirmare."
1 Volterra.
2Florence.
3.20.24
De illis, qui petunt commendari principibus.
[1]
"Petit a sanctitate vestra magister .A. Ultrasilvanus1
canonicus, ut eum dignemini litteris apostolicis illustri regi Ungarie
commendare, rogantes ut ob vestram reverantiam ipsum de caro cariorem velit
habere."
1Siegenburg/Transylvania
(archbishop is Colocza/Bács).
3.20.25
De illis, qui petunt a vinculo excommunicationis exsolvi.
[1]
"Norvicensus1
episcopus magistrum .W. absque causa rationabili excommunicationis laqueo
innodaverit. Unde idem magister petit a clementia vestra suppliciter, quatinus
episcopo firmiter iniungatis, quod eum ab excommunicationis vinculo absolvere
non postponat."
1Norwich
or Novara?
3.20.26
De illis, qui petunt auctoritatem corrigendi subditos nullius appellatione
obstante.
[1]
"Petit a sanctitate vestra prior sancti Archangeli,1
ut sibi dignemini litteris apostolicis auctoritatem conferre, quod suos
subditos corrigere possit nullius appellatione obstante."
1
3.20.27
De illis, qui petunt licentia transfretandi.
[1]
"Petit a sanctitate vestra .B.1
Nonantulensis abbas, ut sibi dare dignemini licentiam sepulchrum Dominicum
visitandi."
1See
GIROLAMO TIRABOSCHI (1731-1794) Storia dell'augusta Badia di S. Silvestro
di Nonantola, aggiuntovi il Codice diplomatico della medesima (Modena
1784-85) 2 vols.
3.20.28
De illis, qui petunt litteras remissionis pro hedificandis pontibus.
[1]
"Significant sanctitati vestre .I. et .A. Wienienses cives, quod iuxta
Leonam pontem super| Rodanum ubi rapiditate fluminis iam sunt plurimi suffocati,
per communi utilitate Christianorum iam edificare ceperunt. Verum quia
sine fidelium Dei suffragio inchoatum opus nequeunt consumare, petunt a
sanctitati vestre, ut eis generales litteras concedatis, in quibus contineatur
certa remissio peccatorum."
super
| [57v]
A
3.20.29
De illis, qui fuerunt capti a Sarracenis et petunt litteris remissionis.
[1]
"Significat sanctitati vestre Bal. miles Flandrensis, quod cum pro recuperatione
Terre Sancte maneret in partibus ultramarinis, inter Iordanem et Iericho
captus fuit a Saracenis, et ita in Babilonia fuit annis duodecim incarceratus.
Demum .A. nobilis Pisanus civis eum pro mille bizantiis redimit, quos ipse
reddere iuramenti vinculo compromisit. Verum quoniam ad hec per solvenda
sibi proprie non suppetunt facultates, petit a sanctitate vestra, ut ei
divine pietatis intuitu litteras concedatis, quibus fidelium animi ad conferenda
sibi elimosinarum suffragia invitentur."
3.20.30
De illis, qui petunt litteras remissionis pro ecclesiis combustis.
[1]
"Vestre intimant sanctitati .G. Camaldulensis prior et omnes, qui cum
eo sunt fratres, quod Pridie Iulii1
circa medietatem noctis inopinatus ignis domos eorum ita repento consumpsit,
quo sequenti die de omnibus, que remanserant prandium facere nequiverunt,
sicque plus quam trecenti inter monachos et conversos mendicare coguntur."
Camaldulensis:
Gamaldugensis X
1(date
is incomplete)
[2]
"Eapropter petunt a clementia vestra, ut per totam Italiam eis litteris
concedatis in| remissione peccatorum, inungentes Christi fidelibus, ut
illis caritativa studeant subsidia ministrare."
in
| [39rb]
S
3.20.31
De illis, qui vergunt ad inopiam et petunt litteris remissionis.
[1]
"Vestre intimat sanctitati .I. procer de Monteforti, quod causa guerre,
quam facit pro defensionibus ecclesiarum, in quibus ius patronatus habebat,
perditit omnes possessiones, unde ad inopiam vergit. Cuius rei causa petit
a sanctitate vestra, ut sibi per totam Lombardiam litteras dignemini concedere,
in quibus contineatur, quod Christi fideles divine pietatis intuitu ei
debeant subvenire."
3.20.32
De manumissis, qui petunt litteras remissionis.
[1]
"Propter dire servitutis vinculum, quo .H. miles duci Austrie tenebatur
astrictus, ei centum marchas argenti dare pollicitus est. Quare dux illum
postea manumisit. Verum quia de propriis non potest adimplere promissum,
petit a sanctitate vestra, ut ei per totam Alamaniam dignemini concedere
litteras, quibus Christifideles ad conferenda sibi karatativa suffragia
exhortentur."
3.20.33
De leprosis, qui petunt litteras remissionis.
[1]
"Pauperes ecclesie Sancti Lazari1
Bononiensi, qui a Domino sunt insanabili morbo percussi, petunt a clementia
vestra, ut eis litteras remissionem aliquam continentes per archiepiscopatum
Ravennatem2
concedere dignemini, quibus Christi fideles ad conferendum illis elimosinas
inivitentur."
1 S.
Lazzaro di Sàvena.
2Ravenna.
3.20.34
De canonicis regularibus, qui licentia implorant accipiendi habitum monachalem.
[1]
"Petit a sanctitate vestra .G. Sancti Fridiani1
canonicus regularis, ut sibi dare dignemini licentia, quod in heremo Camaldulensi
habitum recipiat monachalem."
1S.
Fridiani di Lucca
3.20.35
De monacho fugitivo, qui petit, ut in monasterio recipiatur.1
[1]
"Vestre significat santitati .W.2
monachus, quod in primordio iuventutis in congregatione Claravallenisum
recipit habitum monachalem, sed post quadriennium diabolo suadente claustrum
exivit. Sicque velud girovagus per septennium exulavit. Nunc autem prima
ductus ad monasterium redire peroptat ibique agere penitentiam de commissis.
Quapropter petit a| clementia vestra, ut abbati et fratribus Claravallensium
scribatis, rogantes quatinus eum divine pietatis intuitu recipere non postponant."
a
| [58r]
A
1
See JEAN LECLERCQ "Documents sur les
fugitifs" Analecta monastica 7 (1965) = Studia Anselmiana.
2
3.20.36
De monacha, que cum sacerdote aufugit et nunc petit incarcerari.1
[1]
"Vestre clementie intimat Magtilda peccatrix monacha, quod cum in monasterio
Lindaugiensi recepisset in primo iuventutis flore habitum monachalem, post
biennium antiqui serpentis persuasione decepta cum quodam sacerdote| claustram
exivit sicque ut girovaga et vagabunda per septennium exulavit. Nunc vero
miseratione adducta divina ad ovile dominicum redire affectat et iuxta
monaterium, de quo exivit, hermiticam incarcere vult ducere vitam. Petit
igitur a sanctitate vestra, ut abatisse Lindaugiensi et sororibus iniungatis,
quod filiam velint recipere penitentem."
Magtilda]
Magtilla X Magtilda PBM
sacerdote | [39va]
S
1
See JEAN LECLERCQ "Documents sur les
fugitifs" Analecta monastica 7 (1965) = Studia Anselmiana.
2Lindau
3.20.37
De uxore leprosi, qui petit habitum monachalem.
[1]
"Henricus Spalatensis1
civis causa negotionis ivit in regionem longinquam. Postmodum vero ad quandam
habuit meretricem accessum, quam coierat cum leproso. Rediit demum infectus
et volebat uxore abiti. Illa vero fieri nulla ratione permisit, quia totius
rei seriem intellexerat manifeste. Nunc autem mulier ipsa petit a sanctitate
vestra, ut firmiter iniungatis archiepiscopo Spalatensi, quod si probari
poterit virum taliter fuisse infectus, .B. uxori eius de auctoritate vestra
nullius appellatione obstante licentiam conferat, quod alii possit matrimonio
copulari."
1 Split
(Spalato).
3.20.38
De muliere, que a viro suo petit propter heresim separari.
[1]
"Berndardus Cremonensis1
civis Catharorum labe infectus, uxorem suam .M. compellit hereticus obsequium
exhibere, inferendo sibi assidue minas mortis, nisi crediderit heresi Catharorum.
Quare petit a sanctitate vestra, quatinus Cremonensi episcopo firmiter
iniungatis, ut si rem ita esse invenerit, eidem mulieri licentiam conferat,
quod appellatione remota nubere possit."
1 Cremona
3.20.39
De muliere, que propter paupertatem membri virilis petit a viro suo separari.
[1]
"Berta mulier conquestione lacrimosa vestre sanctitati remota verecundie
patefacit, quod cum nuper quendam Fesulanum1
recepisset in virum, et eam postea secundum ius et consuetudinem traduxisset.
Nocte sequenti vir ille accesit ad thorum. Immo non vir, quia parum discrepabat
a genere feminino, propter parvitatem membri virilis, quo vix poterat nature
hostia propulsare. Quare petit a sanctitate vestra, ut causam Fesulano
episcopo committatis, sibi districtius iniungentes, ut cultellum respiciat
et vaginam, et si propter ospitis parvitatem rugarium2
vacuum esse cernatur, nubendi licentiam conferat mulieri."
rugarium
B] rugurium MX tugurgium P
1
Fiesole
2(derived
from ruga, wrinkle or small fold?)
3.20.40
De muliere, que propter consanguinitatem petit separari a viro.
[1]
"Comes Pictaviensis causa cuiusdam compositionis filiam suam .I., que
non erat in etate nubili, cuidam suo consanguineo scienter tradidit in
uxorem. Quare nunc mulier ipsa petit a sanctitate vestra, ut causam Rotomagensi
archiepiscopo committatis, et si probari| poterit, quod prenominato viro
sit in tertio et quarto consanguinitatis gradu adiuncta, divortii sententiam
appellatione remota non differat promulgare."
pro|bari
[39vb]
S
3.20.41
De muliere, que repetit virum qui accepit habitum monachalem.
[1]
"Robertus Parisiensis in verba cum uxore sua Toseta prorupit. Unde illa|
tunc ipsum crudeliter verberavit. Quare idem vir ob verecundiam in abbatia
Cistrensi recipit habitum monachalem. Nunc autem predicta mulier petit
a sanctitate vestra, quatinus abbati Cistrensi et capitulo detis firmiter
in mandatis, ut virum prefatum dimittant et iniungere dignemini Parisiensi
episcopo, quod eundem per ecclesiasticam censuram appellatione remota redire
ad uxorem compellat."
Toseta
B] Tosita X Toserta M Toscicata P
illa | [58v]
A
3.20.42
De muliere, cuius vir captus fuit a Sarracenis et de ipsius vita dubitatur,
unde ipsa petit nubere.
[1]
"Irmingarda mulier de Saona iam elapso quinquennio fuit Arnaldo Ianiensi1
civi legitime desponsata. Ivit ille postmodum in terram Saracenorum, ubi
captus fuit et fortiter vulneratus. Ceterum quia de vita ipsius ab omnibus
dubitatur, idcirco a vestra petit clementia, ut sibi dignemini licentiam
exhibere, quod alii nubere possit."2
Irmingarda]
Irmingarda MB Ermingarda X Armingarda P
1
Genoa
2Cf. The Crusader's Wife (by J. BRUNDAGE or A. KELLEY)
3.20.43
Petitio Boncompagni pro libertate scolarium.1
Boncompagno petitions
the pope for the freedom of scholars. A fester of foul heresy threatens
the liberality which has cutomarily flowered in the scholastic discipline
(§1). Knowledge has been offered for sale in the market, scholars
are bought and sold, and the lectures of teachers with no money to loan
are despised (§2). Moreover, many conspire, who ordain rectors so
that they might entice by illicit oaths an audience of scholars to the
lectures of ‘special friends’ or others who would supply to them the defects
of their wallets (§3). Boncompagno beseeches the pope, that he make
a perpetual decretal excommunicating those who presume to purchase students
(§4). [Undatable]
1
For a petition of the university of scholars to pope Innocent III in the
spring of 1200: Boncompagnus 3.16.16. In that petition the scholars
seek respite from a mandate of cardinal legate Guido de Papa, (cardinal
priest of S. Maria in Trastevere, 1195-1206) which had ordered, “under
penalty of excommunication, that we must not dare to rent any lodging there
for the coming year nor should we prepare ourselves in any way for our
studies.” Apparently it had been the papal legate’s intention to move the
studium to another place, but the scholars complained “that the
studium cannot be established outside Bologna at this time, that
the jurisprudents cannot leave the city because of the oath they have sworn,
and many scholars have been burdened with no small weight of debts, which
they must pay if they are to leave, but they should not be paid in these
times.” For Guido’s legation, see WERNER MALECZEK Papst und Kardinalskolleg
von 1191 bis 1216 (Vienna 1984) 100. Also: PETER LANDAU "Papst Lucius
III. und das Mietrecht in Bologna" in STEFAN KUTTNER ed. Procedings
of the Fourth International Congress of Medieval Canon Law, Toronto August
21-25 1972 (Vatican City 1976) 511-522.
[1]
"Impetigo heresis1
aborrende in scolastica militia iam excrevit, que si propagine radicata
fuerit successiva, peribit liberalitas, que in scolasticis disciplinis
consueverat virtutum meritis reflorere."
1 Heresy
is treated in the Boncompagnus at 5.22.1-4 and touched on in its
prologue (Imfamit de heresi Priscianum), 1.22.3, 2.1.1, 2.1.3, 3.11.2,
3.15.1, 3.16.5-6, 3.20.1, 3.20.43, 5.20.1, 5.23.1, 6.2.26, 6.10.18. For
the university as a hereticorum repagulum, Boncompagnus 3.16.16.24-25.
However, at 5.22.1.47-48 it is suggested that the university might be a
potential target for heresiarchs. For a linguistic ‘heresy’, the use of
the cursus, see Tractatus virtutum 292, 329. In the Liber X tabule,
prol., he criticizes the falsam et supersticiosam Aurelianensium doctrinam
artis dictaminis; Boncompagnus 1.18.1.2ff. proclaims the doctrine
of Orleans dictators a heresy.
[2]
"Exponitur in foro scientia, res incomparabilis fit venalis et--quod
est dicere pro pudor--scolaris quilibet traditur ad vendendum. Nam et doctor,
qui non habet ad exhibendum, audiri contempnitur et cui desunt munera et
auditores."1
1 See
Boncompagnus 4.6.7 (‘De statuto contra doctores qui scolares
appreciantur’).
[3]
"Ceterum quod erat ab initio et ante secula inauditum, iam conspiravent
plures, qui rectores dolosis machinationibus ordinarunt, ut per illicita
iuramenta scolares pertrahant ad audiendum speciales amicos vel alios,
qui supplent eis burse defectum."1
1 On
usury, see Boncompagnus
1.23.3. Boncompagno demonstrates compassion
for his poor students in Palma 45. Cf. H.V. SHONNER "Les ‘Bursarii
Ovidianorum’ de Guillaume d’Orleans" Mediaeval Studies 43 (1981)
405-24.
[4]
"Supplicat vobis igitur Boncompagnus, ut pro libertate scolastica facere
dignemini perpetuam decretalem, sub excommunicationis pena districtius
inhibentes, quod nulli persone aut pseudoapostolos scolares appreciari
vel rogare presumant, sed libere ad illos in qualibet facultate1
ire permittant, qui re ac nomine possunt et debent merito magistrari."
1 For
the meaning of facultas, see Boncompagnus 1.23.5.
3.20.44
De permixto genere hominum, qui in curia Romana petitiones componunt.
[1]
Quidam alienigene de permixto genere hominum per curiam Romanam transcurrunt,
qui petitionarii nominantur. Nec est nomen officii, sed donec sunt in actu
ex re nomen habent. Multos namque litteratos viros evidens quandoque necessitas
ad exercendum illud opusculum paupertatis inducunt.| Isti siquidem propter
consuetudinem sciunt abreviare prolixa et petitiones componere sub congrua
brevitate.
inducunt
| [40ra]
S
3.20.45
De septem principalibus causis, pro quibus petitiones non admittuntur.
[1]
Septem sunt principales cause, pro quibus petitiones non admittuntur.
[2]
Prima est, quia frequenter petuntur iniusta.
[3]
Secunda, quia votis petentium illi, a quibus petuntur condescendere non
dignantur.
[4]
Tertia, quoniam aliqui propter infamiam, aliqui per odium et quidam propter
suasiones invidorum.
[5]
Quarta, quoniam petitores aliquando sunt prolixi, et aliquando propter
verborum lepiditatem et concinantiam tediosi.
[6]
Quinta, quoniam aliquando fit dilatio, aut quod concessa dare cum discretionis
pondere videantur vel quod in spe productiori magis recipientis animus
gratuletur, quia cum quis diffidit et postmodum assequitur, quasi victoriosus
gloriari videtur.
dare]
dari M
[7]
Sexta, quoniam plures quandoque in curiis detinentur, ut de multorum presentia
fama laudum accrescat.
[8]
Septima, quia interdum non merentur petitiones absque porrectione munerum
exaudire.1
1See
Aurea Gemma <Gallica> 86-93,
463-471.
EXPLICIT LIBER TERTIUS
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999