Boncompagnus 3.4 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.4 DE ELECTIONIBUS DISCORDITER FACTIS

3.4.1 De hiis, qui prius eligunt et plures sunt numero.

[1] "Defuncto felicis recordationis Neapolitana archiepiscopo, suffraganei sicut moris est cum capitulo convenerunt, ut de substituendo pastore tractarent. Cum autem super ipsa electione quidem per factiones proditorias claudicarent, nos cum maiori parte capituli magistrum .I. Neapolitanum archidiaconum elegimus in pastorem. Eapropter vestram clementiam suppliciter deprecamur, ut electionem ipsam dignemini confirmare."|

3.4.2 De hiis, qui postmodum eligunt et maiores sunt sapientia et etate.

[1] "Licet plures fuerint numero ad Neapolitanum archidiaconum eligendum, ex maiori tamen parte sunt iuvenes et canonici iuris ignari. Nam et aliqui sunt inter eos, qui transiere iuvenculos annos sed non mores, quia sunt litteratura ac honestorum morum expertes. Unde quasi laici et pueri sensu possent merito numcupari. Isti quidem sicut indiscreti de se turmam fecerunt ac nobis inrequisitis archidiaconum hominem inlitteratum elegere presumpsere, cupientes habere principem et pastorem, qui se illorum inhonestis moribus conformaret."

[2] "Nos autem, qui sumus priores tempore et maiores dignitate, etsi dici fas est moribus et scientia graviores, futuram iacturam ecclesie intuentes, elegimus episcopum adversarium, quia per litterature decorem et morum honestatem dignoscatur in domo Domini| velud candelabrum aureum resplendere."

[3] "Hinc autem sanctiti vestre devotissime supplicamus, ut nostram electionem dignemini confirmare, non| inspicientes numerosam eligentium multitudinem, que de sua presumptione confessa, nos dolosis intervallis et proditoriis machinationibus antecessit."

3.4.3 De monachalibus, que postulant electionis confirmationem non obstante appellatione facta.

[1] "Post mortem felicis memorie abatisse Sancti Germani, triginta sorores ..."

3.4.4 De accusatione contra eligentes et electam.

[1] "Insperate presumptionis dolositas, que sepius ...eapropter sanctitatem| vestram...audiendam et| sine..."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999