Boncompagnus 3.5 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.5 DE SUPPLANTIS IN ELECTIONE

|3.5.1 De Bonaguisa,1 qui in electione Bononienses canonicos supplantavit.

[1] "Audivere gentes et intellexerunt populi de longe, qualiter nos in electione supplantaverat quidam Bononiensis canonicus nomine Bonaguisa. Porro, cum totius clerus et populus Bononiensis essent in maiori ecclesie congregati et electionem solempniter audire optarent, canonici quidam voluntates ceperunt exquirere singulorum. Nam fere omnium vota in magistrum .L.<anfrancum>2 theologum convenerant et omnes illum in episcopum cupiebant habere, exceptis .IIII. vel tribus, qui contradicere non audebant. Tunc predictus Bonaguisa finxit se aliorum votis penitus consentire et dixit: 'Bonum est propositum vestrum, sed ad vitandum rumorem populi usque in crastinum electionem facere differamus.' Et dixit omnibus altius: 'Placet nobis?' Et responderunt omnes: 'Placet,' Et sicut scriptum fuit, 'Ego autem dabo licentiam universis, ne alicuius materia scandali hodie invalescat', et ascendans pulpitum ait: 'Facile poterat hodie scandalum generari, sed recedere poteritis, quia per Dei gratiam nos bene summus in electione concordes, et in nomine Domini sicut licentiam habeo a fratribus meis, eligo dominum .G.<erardum>3 archidiaconum Bononiensem in episcopum et pastorem.' Fautores autem, qui ad hec fuerant ordinati, eum non cum parvo tumulto possuerunt in sede et pulsatis campanis quidam clerici 'Te Deum laudamus' altius clamaverunt. Nos autem stupore atque ammiratione confuse contradicere ignoravimus. Immo quia inopinabile fuit, unus post alium obedientiam sibi promisit. Nec ob hoc ista referimus, quod in electionem irritare credamus, sed ut de tante supplantiationis sophismate modernis et posteris memoria relinquatur."4 1 Regesta di Camaldoli no. 1470     2 For information on master Lanfrank, who is attested from 1183 as a canon of the cathedral at Bologna, see Die Register Innocenz III edd. OTHMAR HAGENEDER, WERNER MALECZEK and ALFRED A. STRNAD (Rome-Vienna 1979) 2.250 (p.477, note 2).       3 Gerardus Ariosti (1198-1213). For Gerard's deposition, ob ignorantiam, see PL 216.XXX.        4 See Palma 7. This chapter is edited by SUTTER, p. 31-2.

3.5.2 De Maurino monacho, qui dedit opium electoribus.

[1] "Maurinus monachus Thesalonicensis in electione sua malitia execuit inaudita. Nam, cum inter fratres discordia verteretur, nec possunt de aliquo esse concordes eligendi potestatem, .VIII. monachis contulerunt hac tamen conditione retenta| quod ...| siquidem..."

3.5.3 De preposito Ansatrino, qui per supplantationem in episcopum filium suum elegit.

[1] "Prepositus Ansatrinus religiosus ..."

3.5.4 De monacha, que simpliciter elegit Mariam in abbatissam et dolosa Iuliana finxit se intellecti de Maria.

[1] "In monasterio Sancti Mauri, quod ad ecclesie Romane iurisdictionem nullo mediante cognoscitur pertinere, debebat electio celebrari. Tunc omnes sorores| cuidam...  

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999