Boncompagnus 3.8 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|3.8 DE EXORDIIS GENERALIBUS AD PAPAM PRO ILLIS, QUI NON POSSUNT ALIBI IUSTITIAM INVENIRE

3.8.1 Exordium generale.

[1] "Ad fontem vivum cum scitula nostre accedimus parvitatis, quia sitimus iustitiam nec possimus alicuibi reperire."1 1 Cf. Boncompagnus 1.16.1 for this Unterwürfigkeitsformel. It is also found transformed in Boncompagnus 5.20.1 §2: cum situla karitatis aurire peroptas aquas de fontibus Salvatoris. For remarks on similar metonomic usage of parvitas (also found in Boncompagnus 1.16.4, 3.3.5, 3.10.2, 5.1.8, 5.4.9, Rhetorica novissima 5.3.X.X) in other contemporary writers, see MAURIZIO PERUGI "Saggio di un'edizione critica dello'Ars versificatoria di Matteo di Vendome" in Testi e interpretazioni: studi del Seminario di Filologia Romanza dell'Universita di Firenze (Milan 1978) 669-719 at 677, commenting on Ars versificatoria prol. 1 (mei parvitatem ingenioli).

3.8.2 Exordium generale.

[1] "De turbida tempestate ad vestre clementie pedes tamquam ad portum securissimum recurrentes, evadere speramus iniquorum iudicum fictores et apud vos iustitie plenitudinem invenire."

3.8.3 Exordium generale.

[1] "In ratione stabilita et causa valido, iudicium iniquitatis ius merum fecit per quinquenium vacillare, unde singula queque consumpsi. Verumtamen ad hanc supersunt labia circa dentes, quos repercutio plectro lingue, dicens infirus<?> sum in limo profundi, et non est substantia rem immo corrui in altitudine, immo labrinthum tonuarum<??> et tempestas iudicum me demersit, quare fatigatio tediosa me faceret sine dubio desperare, nisi de misericordia sanctitatis vestre sperarem."

3.8.4 Exordium generale.

[1] "Resurrexerunt in me testes iniqui et iudices, quorum dextera muneribus repleta est sinistram sententiam protulerunt, sed tu domine causam meam iudica et meis misereriis secundum multitudinem miserationum tuarum, quoniam inops et pauper sum ego et tu es refugium miserorum. Unde ad te de profundis clamo, supplicans lacrimabiliter ut me non delinquas, quoniam in te speravi. "

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999