|3.9 DE
HIIS, QUI PROTECTIONES IMPLORANT
|3.9.1
Littere Tyronensis regis1
ad papam2 pro defensione
Terre Sancte.
[1]
"Licet omnes reges et cuncta regna Christiane professionis teneamini
velut spiritualis pater apostolico munimine defensare, Terram tamen Sanctam,
quam Christus eligere atque carnaliter inhabitare dignatus est, tanto debetis
cura propensiori tueri quanto vobis, qui estis eius vicarius specialius
depatata, ab immundissimis quidem nationibus captiva tenetur, et nisi apostolica
sollicitudo in proximo studuierit subvenire, residuum| occupabitur ab eisdem
et nos captivi super flumini Babylonis duceremur illuc perpetuo ploraturi,
quia ministri alterius Nabuchonosor in urba non cessabunt prorumpere cautionum."
1 See
below, 4.4.1
3.9.2
Exordium alicuius regis ad papam pro sua et regni commendationem.1
[1]
"Cum tale regnum sit ecclesie Romane specialiter commendatum, et nos,
qui permittente Domino et de gratie vestre munere ibidem regali dignitate
potimur, semper vobis fideles extiterimus et devoti, et non est mirum,
si ad vos recurrimus cum fiducia pleniorum."
specialiter]
spiritualiter X
1 See
JOHANNES FRIED Das päpstliche Schutz für
Laienfuersten.
3.9.3
Littere alicuius regis ad papam post coronationem.
[1]
"Ex ecclesie Romane munere atque vestra speciali gratia coronatus me
paternitati vestre totis affectionibus recommendo, celsitudine sedis apostolice
humiliter supplicando, ut filium non deferat, quem creavit, sed illum sue
protectionis umbra taliter pretueri dignetur, ut orbis totus manifeste
cognoscat, quod ecclesia Romana semper extitit in omnibus triumphatrix."
3.9.4
Mediolanum se pape commendat et suadet contra Phylipum .
[1]
"Urbs Mediolanum, que pre cunctis mundi civitatibus in ecclesie Romane
obsequiis devotius permanet et permansit, se vobis tamquam patri precipuo
recommendat et vestre audet consulere sanctitati, ut reducentes ad memoriam
crudelem et nocivam rubri Frederici prolem, in laudabili proposito firmius
persistatis, quia si contingeret prevalere Philippum, repercuteret altera
plaga priorem."
[2]
"Profecto non degenerat, qui speciem trahit a genere. Nec est credendum,
quod dulcescat absinthium, nisi naturalis complexio mutaretur."
[3]
"Sane bonum est et a coequalis meriti tramite non discordat, ut inter
Alamanos discordia foveatur, quia tempore scismatis Romanam fecerunt ecclesiam
diutius vacillare."
3.9.5
Responsiva| regis, que restituit gratiam alicui ad rogamina pape, in fine
regulariter variata.
[1]
"Vestra sanctitas nos rogavit, ut tali archiepiscopo nostram gratiam
...precedente| ..."
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum©
Università di Pavia 1999