Boncompagnus 4.1 
Table of Contents -- Previous title (3.20) -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|INCIPIT LIBER QUARTUS

|4.1 DE SUBLIMIBUS PERSONIS, QUE SIBI INVICEM IOCUNDA INTIMANT

4.1.1 De litteris, quibus Romanorum rex suam generaliter significat promotionem.

[1] "Sicut Romanum imperium Domino disponente orbi universo noscitur preeminere, ita generaliter nostre celsitudinis promotionem universo intimare tenemur, de qua gentes exultent et regna et singule provincie conletentur. In Epiphania siquidem preterita de comuni consensu et auctoritate omnium principum Alamanie, nos in regem Romanorum elegit archiepiscopus Maguntinus,| et in prima dominica Quadragesime primam coronam et signa imperialia recepimus a Coloniensi archipresule Aquisgrani, ubi omnes principes nobis fidelitatem solitam iuraverunt. Nam et in proximo Pascha Mediolanum cum vigenti excercitui veniemus, sicque post receptionem secunde corone disposuimus propare ad urbem, ubi a summo pontifice in Pentecosten imperiali duximus coronari corona."

4.1.2 De responsiva generali.

[1] "Generales imperialis throni apices, quos per universum orbem maiestas regalis transmisit, gentes et regnas, nationes et populos exultare fecerunt, et quamquam fuissent generaliter promulgati, sic in speciem transivere, quod illos omnes et singuli sibi reputant speciales, celebria rerum omnium Moderatori laudum preconia referentes, quod vobis postestatem contulit gladii temporalis, per quos pax in terrris vigebit et plenitudines iustitie servabuntur."

4.1.3 Variatio regularis.

[1] "Exultat ecclesia, imperium conletatur, gaudent regna et reges terrarum, iocundantur plurimi et universe humani generis nationes, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus gratulantur, quia de stirpe florida coronatur, qui monarchiam urbis et orbis potentie sue dextera optinebit. Iam sedet cum principibus et solium glorie tenet, qui de| lumbis imperialibus per successionis ramos procedens,1 in iustitia et equitate Romanum imperium gubernabit."
      de| [32rb] P
1The reference to imperial forebears might suggest that this letter congratulates Frederick II on his imperial coronation in 1220. If this were so, this would be one of the latest letters in the Boncompagnus. However, like 2.1.3 above, this letter seems rather to speak generically about any Roman emperor. See below 6.11.1.

[2] Hec autem epistola esse potest pro universis et singulis generalis. Sed si taliter addideris, erit pro quolibet speciali, dummodo singula regulariter varientur.

[3] "Et licet excellentie vestre augmentum corda gratificet plurimorum, ego tanto ferventius gaudeo et exulto, quanto pre ceteris Romano teneor subesse imperio, a quo specialiter coronam et regnum Dacie recognosco." Si fuerit dux: "a quo ducatum", si fuerit comes: "a quo comitatum", si prelatus vel miles vel subditus: "a quo cuncta, que habeo, recognosco." Si fuerit civitas dictatur: "Et licet de augmento vestro gaudeant singule civitates, Cremona tamen, que semper velud| murus inexpugnabilis pro imperii honore permansit, cum iubilo sollempnius organizat, quoniam ille regnat et imperat, qui compescet effrenos et dom<ina>abit superbias singulorum. Nos autem personas, et quecumque habere videmur, vestre offerimus maiestati regalem celsitudinem, subicibiliter exorantes ut nobis, in quibuscumque placet, dignemini precipere in signum gratie plenioris."

4.1.4 De captatione benivolentie imperatoris ad regem.|

[1] "Regalem celsitudinem dilectionis brachiis amplectentes, honori vestro super intendere affectamus, credentes quod ex amicitie vestra copula Romanum imperium celebre recipiet incrementum, et regnum Francie, quod in manu potetenti et extento brachio gubernatis, robur suscipiet ac favorem."

4.1.5 De responsiva regis.

[1] "Regalis dignitas ab imperiali celsitudine ad amicitie federam invitata preter solitam colletatur, et nos, qui regno Francie presidemus uberius iocundamur, quod imperatoria maiestas honore nostro sponte superintendere compromisit et nobis vinculo dilectionis uniri peroptat. Unde serenitati vestre obsequia grata et gratiora spondemus."

4.1.6 De rege, qui vult filio alterius regis filiam suam tradere in uxorem.

[1] "Excellentie vestre fama, que de gentibus in gentes et de regnis ad populos alteros convolavit, nos inducit plurimum et hortatur, ut vobis indissolubili amicitie vinculo colligemur, quod a multis retro temporibus desideravimus, volentes ex augmento magnitudinis et glorie vestre celebre recipere incrementum. Cur autem hoc premiserimus, intelligat studiosius magnificentia vestra, quoniam in fide purissima loquimur et in sinceritate cordis nostrum vestre celsitudini propositum aperimus. Filiam siquidem habemus reginam videlicet .A., de cuius sapientia et pulchritudine pauca duximus enarrare, ne videamur ex paternitatis amore veris aut verissimilibus contraire. Ceterum ex testimonio conscientie dicere possimus et communis opinio nobis apparentem favorem prebere videtur, quod animi sapientia decoratur et corporea forma refulget. Nos vero, qui eam sicut alteram nostri corporis partem amoris brachiis amplexamur, tota mentis et animi affectione optamus, ut vestro filio regi .I. matrimoniali federe copuletur, quia per hoc speramus vestre altitudini speciali dilectionis privilegio taliter conformari, quod quicquid nostre vires optinere valebunt, ad vestri honoris augmentum omni tempore precurabatis exercere."

4.1.7 De responsiva regis.

[1] "Serenitatis vestre littere sententiarum ponderibus exhornate nos fecere plurimum iocundari, quia in eis intelleximus,| quod vere sapientie radiis prepollens et nobis, qui vestram celsitudinem sincere dilectionis brachiis amplexamur, volebatis per matrimonii copulam sincerius copulari, quod duceremus libentissime ad effectum, sed filius noster nuper filiam regis Portugalenisum desponsavit."
      intelleximus | [32va] P

4.1.8 De captatione benivolentie regine ad imperatorem.

[1] "Non videmur solatiabili iocunditate potiri, cum de vestro statu certitudinem non habemus, quia dominabili persone| vestre ita sumus amicitie vinculo copulate, quod nichil absque vestra gratia posset esse iocundum. Statum siquidem nostrum vestre imperiali celsitudini esse prosperum intimamus, quia per Dei gratiam corporea fruimur sanitate, et licet rex frequenter Ungariam silvosam regiret, communem tamen thorum non desinit visitare, nobis amplexus gratissimos conferrendo, et--quod est dulcororius--terram nostri pomerii vomere saporifero ternario| sepe bino resulcat, unde omnis nostra iocunditas reflorescit. Ad augmentum igitur nostri solatii poscimus, ut de vestra continentia nos reddere dignemini vestris litteris certiores."

4.1.9 De responsiva, in qua est iocunda transumptio.

[1] "Suspirandi modum nobis vestre littere attulerunt et earum significata geminavere dolorem, qui de imperatoris absentia iam erat in mente conceptus. Videmus enim, quod plus est vobis regnum quam nobis imperium fructuosum, quia iam elapso deno dierum numero nescivimus, quid fuerit summum bonum in vita. Et tunc semiplene atque solito remissius imperialis virga surrexit, quoniam in aliarum pomeriis fuerat ab aura dulcedinis forius agitata. In aliis siquidem satis essent nobis omnia prospera et iocunda, sed absque hoc in hoc universa iocunditas evanscit. Sed in Christo proximo debet imperator Maguntie habere curiam generalem et tunc sibi litteras duximus transmittendas, quibus celsitudini sue totum nostrum infortunium exponemus."

4.1.10 De litteris, que fiunt pro imperatore vel rege ad convocandam curiam generalem.

[1] "Volentes in festo beati Gregorii celebrare Maguntie curiam generalem, tenore presentium universitati vestre districte precipiendo mandamus, ut ibidem conveniatis prout expedit preparati."

4.1.11 Littere, quibus imperatrix imperatorem revocare intendit.

[1] "Inclinati sunt colles mundi ab itineribus imperialis maiestatis et celebrata est Maguntie curia. Unde vos audeo confidentius deprecari, ut illam revidere curetis, que pro vestri absentia moritur, et utinam moreretur, quia forte requiem inveniret. Scimus enim, quod desiderium nostrum possident aliene et plurimis grana dilectionis et fructus assidue conferuntur et nos amoris vestri paleam ventilamus."1

1Cf. Rota Veneris 13.2 (ed. BAETHGEN) 22.

4.1.12 De responsione, qua reverti promittat.

[1] "Propter varia imperii negotia vos diebus istis nequivimus revidere, sed cum in proximo thorum visitabimus coniugalem, absinthyum vestrum in dulcedinem convertetur."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999