|4.3 DE
ROGAMINIBUS, QUE PORRIGUNT IMPERATORES ET REGES INFERIORIBUS, ET DE RESPONSIONIBUS
INFERIORUM
|4.3.1
Quando imperator vel rex rogat prelatum vel subditum, ut sua debeat negotia
protractare.
[1]
"De tue dilectionis et fidelitatis industria confidentes volumus et
rogamus, ut imperii negotia studiosius tractare procures, sciens quod personam
vestram sincere diligimus honori et profectu tuo superintere cupientes."
|
[33vb]
P [42ra]
S | [42rb]
S
4.3.2
Responsiva prelati seu subditi.
[1]
"Imperialis maiestatis litteras intuens, plurimum exultavi, quia dignati
fuistis mee parvitati excelsa imperii negotia committere ad tractandum,
referendo pariter quod me sincere diligitis et profectui meo superintendere
affectatis. Super quibus celsitudini vestre subicibiles refero grates,
promittens firmiter quod cuncta michi commissa negotia fideliter tractare
curabo."
4.3.3
Rogat imperator aliquam cardinalem, ut Maguntino archiepiscopo exhibeat
consilium et favorem.
[1]
"De tue sinceritatis perseverantia confidentes, industriam tuam attentius
rogitamus, ut dilecto imperii fideli archiepiscopo Maguntino consilium
exhibeas et favorem."
4.3.4
Responsiva cardinalis.
[1]
"Rogamina, que pro archiepiscopo Maguntino imperialis celsituo porrexit,
loco mandatorum suscepi, unde sibi coram summo pontifice consilium et iuvamen
studui taliter exhibere, quod cuncta que postulavit se impetrasse letatur."
4.3.5
Rogat imperator cardinalem, ut sibi novos rumores et occulta pape negotia
significat.
[1]
"Tue sinceritatis constantiam dilectionis brachiis amplectentes, tuam
confidentius amicitiam deprecamur, ut novos rumores et occulta pape negotia
maiestati nostre non differas intimare."
4.3.6
Responsiva cardinalis.
[1]
"De novis rumoribus et occultis domini pape negotiis maiestatem vestram
sic reddo litteris presentibus certiorem, quoniam summus pontifex, in quibuscumque
potest honorem vestram annullare molitur et regnum Sicilie sibi usurpare
anhelat, congregans regni| barones per diverticula eis promissionibus et
muneribus suadendo, ut in vos debeant unanimiter conspirare."
regni
| [42va]
S
4.3.7
Rogat rex1 aliquem
archiepiscopum,2 ut
cuidam suo clerico3
debeat assignare prebendam.4
[1]
"Latorem presentium .H. clericum, qui nobis iam per quinquennium deservivit,
tue industrie commendamus, rogantes quatinus ob reverentiam nostram sibi
locum et prebendam in ecclesia Strigonensi assignare procures." |
procures | [34ra]
P
1
2
3
4
Sweeney ""
4.3.8
Responsiva archiepiscopi, quod facere non potest.
[1]
"Regalis maiestas michi nuper iniunxit, quod .H. clerico vestro assignarem
in ecclesia Strignonensi prebendam, quod ob vestram et regni reverentiam
ducerem libentissime ad effectum, sed manifestum est, quod in maiori ecclesia
non possum alicui beneficium assignare."
4.3.9
Littere indignationis et cominationis contra eundem archiepiscopum.
[1]
"Non possumus non mirari, quod semper mandata nostra contempsisti et
voluntati nostre niteris obviare, sed firmiter scias et nullatenus dubites,
quod regalis gladius culpam quandoque feriet excedentis."
4.3.10
Responsiva archiepiscopi cum timore.
[1]
"Comminationis vestre littere me, ultra quam credi valeat, terruerunt,
quia licet sim innocens, nocentia1
nichilominus me accusat, et ubi culpa non est, queritur ultio pro delicto.
Sed ex quo videro, quod regalis indignatio contra me fortius invalescit,
vobis archiepiscopalem sedem relinquam."
1
Cf. Geoffrey de Vinsauf Poetria nova prol.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999