|4.4 DE
MAGNIS CORONATORUM NEGOTIIS INTER SE ET AD INFERIORES ET DE INFERIORIBUS
AD EOSDEM PRO GRAVAMINIBUS ILLATIS
|4.4.1
Rogat et supplicat rex Tironensis imperatori, ut Terre Sancte succurrere
dignetur, sibi regni gravamina per ordinem intimando.
[1]
"Tironsense regnum, cui membra principalia sunt recissa, postulat a
Domino dominantium omniumque terrenorum principe reparari et per illius
querit potentiam iugum reicere barbarorum, per quem reges regnant et iustitia
conservatur in terris, cui serviunt nationes et tribus, quem universe orbis
provincie pertimescunt."
|
[34ra]
P [42va]
S | [34rb]
P [42vb]
S
[2]
"Ego enim appellatione larga rex dictus per diminutionem regni et facti
evidentiam possum 'regulus' appellari, qui vix rego circa maris litora
quedam menia civitatum. Pharao quidem cum exercitu suo Ierusalem optinet,
sacerdotium extirpavit, sepulcrum Christi conculcat et intemplo domini
extolluntur preconia Machometti. Item Cesariam detinet, Jopem inhabitat,
Bethleem possidet, Tabariam usurpat, Craccum| habet et omnes munitiones,
qui sunt circa Iordanem et Ierico et a vallis Ebron usque ad mare Galilee.
Retinet montes Gelbor atque Thabor usque ad mare Antiochenum et universas
terras usque Tripolim et Scalonam."
habet
| [43ra]
S
[3]
"Succurrat ergo Romanorum imperator, triumphator, serenissimus et invictissimus
Christiani nominis defensator, Cesar augustus, augeat exercitum, veniat
et properare dignetur, quia Terram Sanctam liberabit a dominio Pharaonis
et Babiloniam atque Arabiam suo imperio subiugabit."
4.4.2
Responsiva imperatoris.
[1]
"Tyronensi regno compatimur, ut debemus, peroptantes plurimum succurere
inpresenti. Sed oportet nos prius eum exercitu ingredi Romaniam et reformata
urbe Constantinopolitana in Babiloniam veniemus, et in Damasci pomeriis
tentoria configentes, effrenitates dominabimus barbarorum."
4.4.3
Rex Castellanus1 rogat
imperatorem,2 ut non
debeat prebere iuvamen regi Navarre,3
qui Miramominin4 fidelitatem
iuravit.
[1]
"Supplantator Christiane religionis rex Navarre, qui Miramominin de
Morroch regi Saracenorum fidelitate iuravit et fecit hominium ab imperiali,
ut dicitur, maiestate, contra nos auxilium imploravit. Nunc autem celsitudinem
vestram attentius deprecamur,| ut nullum sibi prebeatis auxilium vel favorem,
quia in eum tamquam in vere fidei corruptorem proposuimus acrius vindicare."
deprecamur
| [34va]
P
1
Alfonso VIII, king of Castile
(1158-1214). See above, 1.16.5.
2 Henry VI, emperor (1190-1197).
3 Sancho VII, king of Navarre (1194-1234).
4 The emir of Morocco, Abu 'Abd Allah Muhammad al-Nasir, Emir
al-Mu'minin, was fourth ruler of the Almohaden dynasty in North Africa
and Spain. He ruled from 25 January 1199 to 25 December 1213. See Oliva
19.5 (note
241), Boncompagnus 4.2.5,
Palma 45.28-31. KARL-ERNST LUPPRIAN Die
Beziehungen der Päpste zu islamischen und mongolischen Herrschern
im 13. Jahrhundert anhand ihres Briefwechsels (Citta del Vaticano,
Biblioteca apostolica vaticana, 1981) Studi e testi, 291.
I have not seen two recent studies by
M. ALVIRA CABRER (Universidad Complutense de Madrid): "La imagen del Miramamolín
al-Nasir (1199-1213) en las fuentes cristianas del siglo XIII.” Anuario
de estudios medievales 26 (1996) 1003-1028 and “El desafio del Miramamolin
antes de la batalla de Las Navas de Tolosa (1212). Fuentes, datación
y posibles origenes” Al-Qantara 18 (1997) 463-490.
4.4.4
Responsiva imperatoris.
[1]
"De guerra,1
que vertitur inter vos et regem Navarre, dolemus, quoniam utrumque sicut
amicum diligimus speciale. Unde neutramque partem duximus confovendam."
1
4.4.5
Precipit imperator duci Austrie, ut veniat respondere paratus de offensis,
quas intulit duci Carinthye.1
[1]
"Cum nuper Herbipoli haberemus curiam generalem, dux Baguarie te coram
nobis et universis principibus accusavit, asserens quod contra inhibitionem
generalem edicti exercitum contra ducem Carinthye congregasti et ita ducatum
ingrediens aliquot castellas et villas plurimas combussisti. Tue igitur
strenuitati precipiendo mandamus, quatinus in proximo Purificationis festo
te nostro differas conspectui presentare ad respondendum omnibus, que tibi
volunt obicere de predictis."
1
8 April
4.4.6
Responsiva ducis Austrie.
[1]
"Accusatoris aculeus transfiget inania proferentem et veritatis gladius
falsitatis velamenta rescindit et cum accusanti per verba honoris fui manifestissime
concludetur, inter illos patietur pudorem, coram quibus aperta presumpsit
mendatia promulgare. Sicque in termino a vestra maiestate prefixo clarius
apparebit, qualiter dux Baguarie baguarabit."
4.4.7
Significat dux Austrie imperatori, quod quando erat in servitio eius,|
dux Carinthye cum duce Bavarie eum offendit. Unde rogat, ut puniatur.
[1]
"Ex parte serenitatis vestre michi .VI. Ydus Aprilis1
iniunxit archiepiscopus Maguntinus,2
quod cum vigenti exercitii contra ducem Boemie3
inimicum Romani imperii properarem, quod fideliter peragendo terram predicti
ducis intravi, castellas et villas circa plagas orientales undique destruendo.
Cum autem sic in vestro servitio permanerem, et ecce dux Baguarie cum duce
Carinthye non cum parva militum multitudine Austriam ingredientes, Australibus
dampna plurima intulerunt, quia non invenerunt milites vel aliquo pugnatores.
Verum quia hoc actum esse dignoscitur contra imperialis maiestatis honorem,
vestram confidentius deprecor celsitudinem, quatinus eorum presumptionem
taliter puniatis, quod cuncti, qui audient similia facere, pertimescant."
rubr.
eius | [43rb]
S
1
2
3
4.4.8
Precipit imperator illis ducibus, ut satisfaciant illi duci de iniuriis
et damnis.
[1]
"Grave gerimus et molestum, quod illustrum ducem Austrie consanguineum
et fidelem nostrum, dum imperii servitio consisteret, offendistis. Et quia
hoc actum esse dignoscitur contra imperialis maiestatis honorem, vobis
sub pena ducatus et honoris precipimus, quatinus ei tam de iniuriis quam
de dampnis illatis iuxta suum arbitrium satisfacere procuretis. Alioquin
excessum vestrum taliter puniemus, quod cuncti, qui audient similia facere,
pertiment."
4.4.9
Querit dux Austrie suffragium ab imperatore contra regem Ungarie.
[1]
"Toti est imperio manifestum qualiter .H. rex Ungarorum fratrem suum
.A. ceperit et incarceraverit absque causa. Quare divina ultio ipsum regem
post unius anni spatium subitanea facit morte perire. Unde| post illius
decessum Andreas a regni principibus coronatur, et regina supplantatoris
uxor ad me fugit in Austria cum parvulo coronato, qui post parvum temporis
spatium diem clausit extremum. Nunc autem rex Andreas per universam Ungariam
Pannoniam Dalmatiam Chroatiam Stramecham atque Serviam generalem fecit
edictum, ut omnes et singuli occasione regine quam recepi, contra me debeant
arma movere et ducatus meos undique devastare. Non prodest michi consanguinitatis
vinculum quo michi est astrictus, non recordatur servitii quod sibi contuli
eo tempore quo frater suus eum de regno reicit et terram meam propter illum
pro maiori parte destruxit. Volunti demum retribuere michi mala pro bonis,
spero per imperiale suffragium sibi viriliter obviare, quare vestre supplico
maiestati, quatinus universis principibus Alamanie iniungatis,| ut in meum
auxilium taliter venire procurent, quod silvestres cum pudore valeam reicere
nationes."
Unde
| [34vb]
P iniungatis | [43va]
S
4.4.10
Precipit imperator principibus Alamanie, ut succurrant duci Austrie.
[1]
"Cum ducem Austrie ratione proxime consanguinitatis pre ceteris Alamanie
diligamus, decet nos ei nostrum suffragium propensius impendere tempore
oportuno. Rex quidem Ungarie qui eum tam vire collati servitii quam intuitu
parentele diligere teneretur, contra ipsum absque causa rationabili preparat
exercitum generalem. Cuius rei causa strenuitati vestre mandamus, sub fidelitatis
vinculo districtius iniungentes, ut congregata multitudine militum sibi,
cum postulaverit, succuratis."
4.4.11
Conqueritur Salzebrugensis archiepiscopus imperatori de duce Austrie.
[1]
"Salzebrugensis archiepiscopatus qui ex imperatorum largitionibus hactenus
largissimis possessionibus reflorebat, a duce Austrie tot iniuriis assidue
pergravatur, quod maiestati vestre non potest in aliquo deservire. Antecessores
nempe mei sibi feudum amplissimum contulerunt, sed ipse tirannizando latius
laxat habenas, quia plura preter concessa usurpat, et fidelitatem nobis
iurare denegat consuetam. Ad vos igitur qui estis principes principum et
principalis ecclesie Salzebrugensis patronus recurro humiliter supplicando,
quatinus ei precipere dignemini, ut usurpata dimittat et michi ratione
feudi more suorum antecessorum fidelitatem facere non tardet."
4.4.12
Precipit imperator duci Austrie, ut archiepiscopo subtracta restituat,
et sibi fidelitatem iuret.
[1]
"Salzebrugensis archiepiscopus quem ratione sue industrie karum habemus
parter et acceptum, de te nobis gravem deposuit querimoniam, asserens quod
plura tibi feuda preter concessa usurpas et fidelitatem ecclesie iurare
denegas consuetuam. Tue igitur strenuitati precipiendo mandamus, quatinus
in integrum subtracta restituas et tuorum antecessorum more sibi fidelitatem
facere non postponas."
4.4.13
Conqueritur abbas abbatie regalis cum capitulo suo de comite qui contra
rationem aggravat eos.
[1]
"Imperiali celsitudini que furores excedentiumdebita pena compescit,
lacrimabiliter lamentamur de comite .N. qui nobis contra consuetudinem
albergariam repetit annualem. Cui dum nuper ex parte magnitudinis vestre
interdiceremus, ne nos in aliquo gravare deberet, quia regalis possessiones
habemus et monasterium domos, cum .C. militibus est ingressus et ex toto
rapuit cibaria monachorum et vina que| superaverant fecit effundi. Insuper
domum Domini stabulum fecit equorum ad modum barbare nationis et in fratrum
dormitario iussit arma reponi. Celsitudinem igitur imperialem que pietatis
occulis gravamina respicit inpotentum suppliciter deprecamur, ut comitis
excessum taliter puniatis, quod de cetero similia non audeat attemptare."
vina
que | [35ra]
P [43vb]
S
4.4.14
Mittit imperator litteras comminationis.
[1]
"Cum toti sit imperio manifestum quod abbatie regales ad solam spectent
imperii potestatem, miramur plurimum quod abbatiam Sancti Salvatoris inauditis
exactionibus aggravare presumis et maxime cum in temporalibus in solo potu
aque frigide tibi respondere minime teneatur. Sed firmiter scias quod nisi
ad mandatum abbatis et fratrum satisfeceris de omnibus que opponunt, in
te sicut in raptorem et sacrilegum ad terrorum omnium duximus vindicare."
4.4.15
Excusat se comes, et dicit se probaturum quod abbas et monachi fuere mentiti.
[1]
"Cum sit brevis omnis malitia super malitia monachorum, non est mirum,
si maiestati vestre suadere potuit abusio monachali. Verum, ne me videar
per dolosa subterfugia excussare, dominationi vestre duximus breviter intimandum,
quo in proximo coram celsitudine vestra me de obiectis taliter expurgabo,
quod ordinem cucullatum mendatiorum suorum aperte pudebit et sublimitas
imperialis conceptam indignationem deponet."
4.4.16
Supplicant moniales imperatori, ut earum debeat privilegium renovare, et
districtius uiris secularibus inhibere, ne ipsas molestare presumant.
[1]
"Cum simus Deo dicate virgines et pre fragilitate sexus ad defendendum
possessiones ecclesie imbecillles, ad vos qui Romanum imperium optinetis,
et temporali gladio iura defenditis impotentum, recurre minime dubitamus
vestre maiestati humiliter supplicando, ut privilegium a Romanis imperatoribus
concessa dignemini renovare, districtius viris secularibus inhibentes,
ne nos ulterius molestare presumant."1
rubr.
secularibus] scolaribus
P3
1
See Oliva
8a.3 and
Liber X 2.30.4 (Reg. 11.108, Comp. III 2.20.1).
2
4.4.17
Supplicat Cremona imperatori, ut sibi Cremam restituere dignetur.
[1]
"Cremonensis civitas, que infra Ytaliam columpna imperii semper extiti
principalis et guerras et gravamina pro illo non timet nec timuit sustinere,
se vestre maiestati attentuosius recommendat. Nos autem qui eiusdem <....>
Nam toti est imperio| manifestum, quomodo magnifice memorie .F. imperator
<....> Lombardia pace petiri." |
imperio | [44ra]
S
petiri | [35rb]
P
4.4.18
Significat Cremonibus imperator, quod Mediolanensibus precipit, ut Cremam
sibi restituant.
[1]
"De fidelitatis vestre constantia nullatenus dubitantes, absque omni
ambiguitate credimus, quecumque nobis vestris litteris intimastis <....>,
quod Crema vobis restituere non postponat."
4.4.19
Precipit imperator Mediolanensibus, ut Cremam restituant.
[1]
"Miramur et non sufficimus ammirari, quod Cremam Cremonensibus dilectissimis
imperii fidelibus restituere distulistis. Quare vobis sub fidelitatis vinculo
districte precipiendo mandamus, quatinus restitutionem facere ulterius
non tardetis, quia non possemus in patientia tollerare."
4.4.20
Significant Mediolanenses imperatori, quod de precepto illo plurimum amirantur.
[1]
"In ammiratione corda nostra stupescunt et imperiale preceptum nos facit
ultra solitum ammirari, cum aperte sciatis, quod Cremam per imperatorum
largitionem et specialia privilegia teneamus, et nobis tam districte precipitis,
quod eam Cremonensibus restituere non tardemus."
4.4.21
Significat imperator Mediolanensibus, quod ad importabilem Cremonensium
instantiam scripsit, sed ipsi teneant.
[1]
"Ad importabilem Cremonensium instantiam sic laxavimus precepti habenas,
sed qui nunc tenent, teneant donec in Italiam veniemus, et postmodum firmiter
promittatis, quod eis coram nobis vultis respondere de iure, et si sua
privilegia hostenderint, et vos vestra similiter ostendatis, scientes quod
semper erit potior conditio possidentis."
4.4.22
Conquerentur Ymolenses imperatori, quod Bononienses et Faventini sibi dentinent
comitatum.
[1]
"Latere non credimus| imperatoriam maiestatem, qualiter civitas Imola
pro due fidelitatis constantia immolatus et inter Bononiam et Faventiam
stet velut cornicula denudata. Nam hinc Bononienses tondent, inter Faventini
radunt nec alique illarum dimittit cuncti, nisi sit plena cruore, quod
totum in contemptum imperii noscitur pervenire, ascendat igitur ad vos
clamor noster, et ad doloris nostri allevationem, illis usurpatoribus precipere
districte velitis, quod nobis episcopatum nostrum in pace dimittant."
credimus | [44rb]
S
4.4.23
Precipit imperator Bononiensibus et Faventini, ut Imolensibus restituant
comitatum.
[1]
"Graves iniurias et iacturas inportabiles, quas Imolensibus inferre
non disinitis, intuentes, mandamus vobis districtus iniungendo, ut episcopatum
suum eis restituere minime postponas."
4.4.24
Excusant se imperatori Bononienses et Faventini, sicut illi quidem precepto
non curant.
[1]
"Si sunt alique in Italia civitates, que imperii diligant et honorent,
Bononia et Faventia inter illas valent merito computari, quia sempere dehonare
imperii solicite permanserit. Verumtamen civitas Imolensis nos et societatem
Lombardie sepius offendere non expavit et adhuc, sicut manifeste videmus,
in eodem proposito perseverat. Ceterum suum episcopatum nullatenus detinemus,
sed quia nobiles cives nostri habent ibidem castella et villas, de quibus
Imolensibus non tenentur aliqatenus respondere." |
respondere | [35va]
P
4.4.25
Conqueritur frater de fratre, quod sibi denegat portionem hereditatis paterne.
[1]
"Frater meus .H.1
dux Boemie post nostri patris decessum michi tutor usque ad pubertatis
annos remansit, sed postmodum voluntati obvians testatoris, ex toto denegat
partem hereditatis paterne. Quare maiestati vestre, que de rigore iuris
facit quemlibet sua sorte manere contentum, duxi humiliter supplicandum,
ut michi iubetatis assignari partem que me de iure contingit."
1
Boncompagnus 4.4.25-26 concerns two brothers contending for a division
of their inheritance. Check to see whether Ottokar I (1197-1230: 1197 royal
title from Philipp of Suabia, 1212 Golden Bull from Frederick II) had a
younger brother with whom he contended. Barbarossa certainly encouraged
contention by separating Moravia from Bohemia in 1182. See H. PATZE "Kaiser
Friedrich Barbarossa und der Osten" Vorträge und Forschungen
12 (Konstanz 1968) 337ff. Perhaps Boncompagno applied to the Premyslids
of Bohemia the actual dispute between the Arpad brothers Emmerich (1196-1204)
and Andreas II (1205-1235) claimants to the Hungarian throne. He was certainly
better versed in Hungarian politics than Bohemian. See above, Boncompagnus
1.20.7,
4.4.9.
B. HOMAN Geschichte des ungarischen Mittelalters (Berlin 1940-1943),
I. BARTA Die Geschichte Ungarns (Budapest 1971), K. BOSL ed. Handbuch
der Geschichte der Böhmischen Länder (Stuttgart 1967). Special
studies on Hungary: JOSEF DEER "Der Weg zur Goldenen Bulle Andreas II.
von 1222" Schweizer Beiträge zur allgemein Geschichte 10 (1952),
JAMES ROSS SWEENY "The Problem of Inalienability in Innocent III's Correspondence
with Hungary" Medieval Studies 37 (1975), A. HUBER "Studien
über die Geschichte Ungarns im Zeitalter der Arpaden" Archiv für
österreichischen Geschichte 65 (1884) 156-163; on Bohemia:
4.4.26
Iubet imperator, quod aut cum eo amicabiliter conveniat aut respondeat
sibi coram eo.
[1]
"Quia de iure communi provenire dignoscitur et approbata consuetudo
requirat, ut filii ex legitimo nati matrimonio, nisi ob religionem secularibus
renuntiaverint vel propter ingratitudinem fuerint a parentibus exhereditati,
equaliter debeant hereditaria iura partiri, idcirco miramur, quod fratro
tuo partem hereditatis denegare moliris. Eapropter strenuitati tue mandamus
atque precipimus, quod aut cum fratre tuo de dividenda hereditate studeas
amicabiliter convenire aut te nostro conspectui non differas| presentare,
ut secundum consuetudinem Alamanie per pares curie de divisionis ordine
cognoscatur."
differas | [44va]
S
4.4.27
Conqueritur quidam comites1
imperatori de comte .I.,2
qui eis tria castella detinet violenter.
[1]
"Comes .I. nobis tria castella detinet violenter nec possumus per aliquos
consequi rationem. Quapropter maiestatem vestram attentius exoramus, ut
marchioni Estensi3
et comiti de Pantago iniungatis, ut si constiterit nos ispsa per .XL. annorum
spatium quiete hac pacifice possedisse, nobis castella restituere non postponat."
Pantago B]
Patreago M Pinago X Panigo P
1 Counts
de Lang. or Lardig (see next three letters). See also Oliva, c.
54
2
3
4.4.28
Committit causam imperator marchioni .B. et comiti de .X.
[1]
"Ex parte comitum de Lang. ad nostre maiestatis aures querela pervenit,
quod comes .I. tria castella, que per .XL. annorum spatium se dicunt pacifice
possedisse, detinet violenter. Eapropter strenuitati vestre precipiendo
mandamus, ut rei veritatem diligentius inquiratis, et si rem vobis ita
esse constiterit, dicta castella cum omnimoda integritate comitibus ipsis
restituere non tardetis."
4.4.29
Respondent isti imperatori, significantes quoniam sententiam protulerunt.
[1]
"Precepit nobis imperialis maiestas, ut controversia, que vertebatur
inter comitem .I. ex una parte et comites de Lardig.1
ex alia super tribus castellis, que idem comes dicebatur per violentiam
detinere, sub hac forma terminare deberemus, videlicet, ut si constaret
nobis, quod comites ipsi predicta castella per .XL. annorum spatium pacifice
possedissent, sibi eas restituere teneremur. Nos autem rei veritate diligentius
inquisita partem comitis .I. condempnavimus et comites ipsos in possessionem
misimus corporalem, sicut in sententie tenore vestra poterit serenitas
totius rei seriem evidentius intueri."
1
4.4.30
Dictant isti sententiam hoc modo cum variatione.
[1]
"Nos .A. marchio .X. et .V. comites de .X. constituti ab imperiali maiestate
cognitores cause, que vertebatur inter comitem .I. ex una parte et comites
de Lardig. ex alia de tribus castellis, que idem comes dicebatur per violentiam
detinere, partem comitis .I. semel et bis citavimus, sibi tertio sub uno
peremptorio iniungentes, ut ad causam veniret vel mitteret aliquem responsalem.
Ille autem nostra iussa contempnens, utramque facere penitus recusavit.
Quare de imperiali| auctoritate atque prudentium virorum consilio comitem
.I. velud contumacem legiptima sententia condempnavimus et comites ipsos
in possessionem misimus corporalem."
im|periali
[35vb]
P
[2]
Si autem causa fuerit ordine iudiciario ventilata, post 'detinere' dictator
ita procedat: "Utramque partem ante nostram presentiam| convocavimus,
ubi pars comitum actionem iniuriarum proponens agebat, quia quod vi metusve
causa gestum est, ratum haberi non debet, unde ante cause ingressum restitui
postulabat. Comes vero prescriptionem temporis allegabat, dicens quod sine
alicuius contradictione possiderat per .XXX. annorum spatium et ultra.
Sed testes comitum prescriptionis exceptionem de medio auferentes, probarunt
aperte, quod comes vi et metu castrorum dominium optinebat. Quare auctoritate
imperiali et de sapientum consilio partem comitis condempnamus et comites
ipsos in possessionem mittimus corporalem."
pre|sentiam
[44vb]
S
***
©
Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999