Boncompagnus 4.5 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|4.5 DE PRINCIPALIBUS NEGOTIIS IMPERII CUM CIVITATIBUS YTALIE

4.5.1 Significat imperator, quod in Ytaliam dirigit archiepiscopum Maguntinum tamquam presidem principalem.1

[1] "Ad refrenandam rebellium pravitatem et iustitie plenitudinem conservandam in Ytalia dirigimus archiepicopum Maguntinum,2 dantes ei plenariam potestatem, ut presit civitatibus et populis universis et tamquam preses ordinarius imperii iura pertractet, causas audiat singulorum et secundum leges et consuetudines approbatas in causis civilibus et criminalibus sententias proferat finitivas. Iubemus enim, ut omnes et singuli sibi tamquam nostre maiestati servire procurent, scientes quod quecumque statuerit, habebimus omni tempore stabilita."3
| [35vb] P   [44vb] S
1 Letters 4.5.1-8 edited in ROBERT BENSON "Libertas in Italy (1152-1226" in La notion de liberte au Moyen Age Islam, Byzance, Occident ed. GEORGE MAKDISI (Paris 1985) 191-213 at 211-212; 4.5.9-10 in EDUARD WINCKELMANN Philipp von Scwaben und Otto IV. von Braunschweig Jahrbücher der deutschen Geschichte (Leipzig 1873-78) 1.563-64.         2 Christian von Buch, archbishop of Milan (11XXX-11XXX), DIETER HäGERMANN "Beiträge zur Reichslegation Christians von Mainz in Italien" QFIAB 49 (1969) 186-238.           3

4.5.2 Significant imperatori Ytalici, quia volunt quod Maguntinus debeat eis pacta servare.

[1] "Sanctiones imperii debita moderatione timentes, archiepiscopum Maguntium recepimus cum honore, sed volumus et optamus, ut pacta, que magnifice memorie Romanorum imperatores cum nostris antecessoribus inierunt, studeat conservare. Nam si vellet facere de arbitrio legem et de voluntate decretum, indignaretur illius Ytalice turbe libertas, que libera vult nasci et libera mori. Porro sicut imperatorum leges proclamant 'Italia non est tributaria nec est provincia, sed domina privinciarum.'"

4.5.3 Invectiva imperatoris contra Ytalicos.|

[1] "Patres vestri comederunt uvas acerbas.1 Unde non est mirum, si dentes filiorum contincti gustus acedine obstupescunt.2 Non debetis ergo colligere de spinis uvas aut de tribulis ficus,3 sed qui premit absinthium, sucum odoratur amarum."4| 1 Ezec. 18.2           2 Jer. 31.29-30            3 Matth. 7.16               4 Jac. 3.12 ???

4.5.4 Responsiva Ytalicorum.

[1] "In orto domestico plantatur libanus, sed oleaster in vasto rure decrescit et queque singula consuetudinem respiciunt per naturam. Ceterum, sublato principe quis pugnabit par, scilicet quod habemus, quia semper libertas et Cesar erant?"

4.5.5 Invectiva imperatoris contra Mediolanum.

[1] "Viri Mediolanenses patres vestri contra imperium deliquerunt. Unde civitas fuit tripertita in burgos et lignorum strues, quam carrociam appellatis, prostrata subivit pudorem. Amiserunt insuper tria Magorum corpora veneranda, quibus hodie Colonia veneratur. Presumptionis igitur semitas evitate, ne consimilis excessus in vos faciat recidivam, quia imperium est et erit nec poterit deperire."

4.5.6 Responsiva Mediolanensium.

[1] "Imperialis celsitudinis yronia, destructionis antique improperia et vestrarum illationes minarum nos plurimum faciunt de vestra gratia dubitare. Quicquid tamen sit vel fuerit, in omnibus deservire optamus imperatorie maiestati et sollempnem pacem, que fuit Constantie1 celebrata, inviolabiliter conservare." 1 Peace of Constance, 1183.

4.5.7 Invectiva imperatoris contra Florentinos.1

[1] "Triumphantis imperii celsitudo vobis de consueta pietatis clementia iam pepercit. Verum quia imperialis benignitatis indulgentiam vestra temeritas non cognoscit, idcirco vos banno perpetuo subicimus, statuentes quod--tamdiu maneatis--forbanniti quousque mille libras auri purissimi nostre camere solvatis et mandatis nostris videris per omnia obedire." 1 Perhaps based on the penalty of 10,000 silver marks which Wolfger, patriarch of Aquileia and imperial vicar in Italy, laid on Florence in 1209 for delaying to cede back imperial properties on the occasion of Otto IV's Romzug. See BENSON, as above, p. 204, citing EDUARD WINCKELMANN Philipp von Schwaben und Otto IV. von Braunschweig Jahrbücher der deutschen Geschichte (Leipzig 1873-78) 2.174-76 and ROBERT DAVIDSOHN Geschichte von Florenz (Berlin 1896) 1.657-58. 

4.5.8 Responsiva Florentinorum.

[1] "Rumor per diversas partes Ytalie convolavit, quod nos banno perpetuo subiecistis, a quo non poterimus unquam absolvi, nisi camere vestre mille libras auri purissimi persolvamus. Sed ab antiquis audivimus et nobis patres nostri dixerunt, quod non relinquebant nobis aurum sed arma, quibus nos et libertatem patrie tueamur. Aurum siquidem nostrum est libertas et nos illam sicut antecessores nostri curabimus viriliter defensare. Nec illorum exempla disposuimus imitare, qui se sponte subiciunt servituti."

4.5.9 Significant imperatori Pisani excessus Ytalicorum, et contra plurimos invehuntur. Unde supplicant, ut venire non tardet.1

[1] "Civitatis Pisane stilus assumit officium perorantis, ea commode prosequendo, que ad imperii statum et totius orbis profectionem pertinere noscuntur. Non carpit floridos flores, artificiosam eloquentiam non| sectatur, orationem non prosequitur picturatam; sed verborum urbanitate postposita proponit simpliciter veritatem, que claudi potest, sed vinci non valet, quia suorum paucitate contenta est et multitudine hostium non terretur. Ecce post decessum magnifice memorie imperatoris .H. fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania, dicentes: 'Faciamus de voluntate legem et de furore decretum; auferamus nobis iuga maiorum, que sunt importabilia sine dubio ad ferendum, et quisque nostrum deserviat voluptati.' A maiori namque sanctuario incepit iniquitas, quia cum temporali spiritualis gladius in unica vult esse vagina sicque languescente vertice membra singula corrumpuntur. Quid plura? Fides perit, iustitia deseritur, iustus et rectus peccant, sola potentia dominatur. Ad vos demum, qui Romanum imperium optinetis ac limina iuris quelibet moderamini, clamitat urbs Pisana, ut quamcitius veniatis ad iustitie federa conservanda et removenda onera impotentum. Prestolantur siquidem adventum invictissimi triumphatoris| ecclesie, domus hospitales, vidue ac orphani et omnes, qui cupiunt desiderata pace gaudere. Illi vero, qui de potentia sua confidunt, cunctique raptores et latrunculi maiestatem imperatoriam contremiscunt, credentes quod in illos debeat extendere gladium ultionis."
     non | [45rb] S       triumphatoris | [36rb] P
1 For a discussion of these letters, see KSTREIT.DOC.           2For the same sentence, see above 3.10.1 and also the Epistola Boncompagni ad Philippum electum Ferrariensis 2.

4.5.10 Respondet imperator Pisanis et dicit, quod subiugato rege Dacie veniet.

[1] "De sinceritate fidelitatis, quam erga nos et Romanum imperium habuistis, prudentiam vestram dignis laudibus commendamus, vobis tamquam dilectis fidelibus intimantes, quod subiugato rege Dacie in Ytaliam veniemus, ubi secundum consilium vestrum in quoslibet excedentes duximus vindicandum."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999