Boncompagnus 4.6 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|4.6 DE STATUTIS IMPERIALIBUS

|4.6.1 Exordium generale ad novas leges constituendas.

[1] "Convenit imperiali celsitudini singulorum excessus diligentius intueri, et que contra iuris ordinem fiunt, imperialis moderaminis falce penitus resecare, et si quandoque nova delinquentium genera compareant, novas legas constituere, ne transgressores per legum taciturnitatem in malis actibus valeant aliquatenus gloriari."
| [36rb] P   [45rb] S            | [45va] S

4.6.2 De statuto contra illos, qui nolunt imperio fidelitatem iurare.

[1] "Ne transgressores malitiose querant subterfugia delinquendi, statuimus, ut omnes, qui fidelitatem imperio iurare denegant consuetum et parere generalibus mandatis recusant, tamdiu sint infames, quousque ad mandatum imperii revertantur."

4.6.3 De statuto contra milites, qui preliantur in torneamentis.

[1] "Intuentes quod torneamenta, in quibus milites ad solam ostentationem suarum virium preliantur, fecere iam plurimos deperire, hoc generali sancimus edicto, ut nullus miles in arbitrariis torneamentis bellari presumant."1

1See below, 6.7.

4.6.4 De statuto contra latrunculos et raptores.

[1] "Nostre maiestatis auribus est relatum, quod in locis silvosis et abditis latrunculi et raptores latitant, qui die noctuque spoliant viatores."

[2] "Quare universis imperii fidelibus damus potestatem plenarium, ut ubicumque illos poterunt invenire, ipsos absque pene metu occidant, exoculent atque suspendant."

[3] "Si quis autem eis impenderit auxilium vel favorem, se penam consimilem noverit incursurum."

4.6.5 De statuto contra leprosos.

[1] "Si ex humane conditionis fragilitate aliquos lepre morbum incurrere contigerit, sancimus, ut extra civitates castella et suburbia commorentur ibique suam eligant habitationem, ubi frequens non sit hominum accessus, quoniam eorum flatus corrumpit et ex tali corruptione incorrupti aliquando corrumpuntur." |
     corrumpuntur | [36va] P

4.6.6 De statutos contra zaratores et fautores eorum.

[1] "Perversas et detestabiles zaratorum1 catervas per huius edictui constitutionem dampnamus, et tam illos, qui zare ludum exercent, quam eorum fautores perpetue iudicamus infamie note signari, statuentes etiam quod ad testificandum nullo tempore admittantur. Nam qui Deo et sanctis eius per unius puncti defectum vel augmentum voce garrula iniurari presumunt, periurium contra quemlibet pro parvi muneris exhibitione committere non timerent."

1See above 1.11.3, 1.13.3 and below, 5.6.25, 6.9.4.

[2] "Idem autem de veritatoribus et ludentibus ad rigmectam fieri stabilimus."

4.6.7 De statuto contra doctores, qui scolares appreciantur.

[1] "Cunctos litteratorie professionis doctores, qui precio nummario scolares conducunt, censemus| esse infames et auditores ipsos perpetue ascribimus servituti, quia servitutem voluntariam non debere umquam dissolvi placuit."
censemus | [45vb] S
[2] Et Boncompagno videtur.1

1See above, 3.16.16, 3.20.43.

4.6.8 De statuto contra monachos et clericos, qui alterant indumento.

[1] "Monacos et clericos universi, qui causa studii vel criminis perpetrandi alterant indumenta et regulares tonsuras dimittunt, ut id quod sunt esse minime videntur, fore iudicamus infames."

4.6.9 De statuto contra illos, qui assument habitum muliebrum.

[1] "Viros, qui causa faciendi vindictam vel decipiendi aliquem assumant habitum muliebrum vel etiam peregrinum, esse eipso iure censemus infames."

[2] "Et mulieres, que simile facere attemptant, infamia consimili annotentur."

4.6.10 De statuto contra cursales atque pirratas.

[1] "Viros cursales, quod indomita parturit Sclavonia, longobardos et orridos cappelletos omnesque, qui maria sulcant, eorumque singulos receptores et illos, qui cum eis negotiari presumunt, detestabilis iudicamus infamie nota signari."

4.6.11 De statuto contra lenones et rufianos.

[1] "Licet lenones et rufiani sint ipso iure infames, adhuc tamen sancimus, ut ultima infamia prenotentur, quia dum custodire volunt extrema pudoris, pudoroso debent ludibrio pudorari."

4.6.12 De statuto contra meretricem, que scienter cum leproso coivit.

[1] "Meretrix vel focaria, que scienter coierit cum leproso protinus conburatur, ne de corrumptione suscepta corrumpat incautos."1

1See above, 3.20.37. Are there in truth examples of imperial public health ordinances?

4.6.13 Notula, qua doctrina datur, quomodo petitiones imperatori et regibus porriguntur.

[1] Forma componendi petitiones, que imperatori vel regibus porriguntur, sumi possent de forma petitionum summi pontificis per industriam providi oratoris. Nam ubi dicitur 'vestre significat sanctitati', dicatur 'imperiali' vel 'regali maiestati' vel 'celsitudini' seu 'clementie'.

[2] Ab imperatore siquidem et regibus petuntur secularia officia, beneficia temporalia, feuda, privilegia, confirmationes, restitutio in integrum, renovatio privilegiorum, auctoritas audiendi de appellationibus, faciendi tabelliones, emancipandi, legitimandi, manumittendi, dandi tutores et curatores, decollandi homicidas, suspendi et puniendi falsarios et latrones.

[3] Item petitur licentia colligendi arenam auream, fodendi minerias, cudendi monetas, recipiendi tributum seu vectigal et recipiendi pedagium de omnibus, que portantur et vehuntur in forum.

[4] Item petuntur viatica dominia navigandi et faciendi aqueductum.

[5] Item petuntur securitates, restitutio gratie, remissio pene, tutela et| libertas.

     et | [36vb] P

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999