Boncompagnus 4.7 
Table of Contents -- Previous title -- Next title (5.1)-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|4.7 DE CONSULTACIONIBUS ET RESPONSIVIS

4.7.1 Interrogant custodes carcerum usurpatorem, quid facere debeant de captivis.

[1] "Maiestatem vestram duximus litteris presentibus consulendam, quod de filio quondam regis Tancredi et Margarito ammiralio maris atque archiepiscopo Salernitano, quos de mandato vestro tenemus in carcere vinculatos, facere debeamus?"
      | [36vb] P   [45vb] S          | [46ra] S

4.7.2 De responsiva imperatoris.

[1] "Iubemus, ut filio quondam regis Tancredi et Margarito ammiralio maris occuli evellantur et Salernitanus episcopus decolletur."

4.7.3 Si sacrilegus debet evadere penam propter locum sacrum, ad quem confugit.

[1] "Ab imperiali maiestate querimus edoceri, si sacrilegus, qui fugit ad locum sacratum, debeat impunitus relinqui."

4.7.4 De responsiva imperatoris.

[1] "Non videmus, quod ille, qui locum sacrum violare presumit, debeat per loci sacri refugium evadere iudicium ultionis."

4.7.5 Si debitor tenetur vendere liberum filium suum ad instantiam creditorum.

[1] "Qui omnia moderatur et regit, vos orbi preposuit universo, ut iura legalia pro tuitione iustitie conservetis, et ubi dubia emerguntur, digna vox maiestate regnantis interpretari dignetur, quia cuius est condere ipsius et interpretari, sicut lex ipsa proclamat."
vox legi seq. Prooemium Boncompagni ad Summam Institutionum Azonis et Codicem Iustiniani 1.14.4] vos codd.
[2] "Titius filium suum Sempronium pro quadam quantitate pecunie obligavit. Demum, cum debitor non sit solvendo, sibi a creditore iubetur, ut filium suum vendere non postponat."

[3] "Quare ab imperiali celsitudini postulamus, ut nos velit solutionem huius questionis docere, videlicet si hac vel consimili occasione lex vendi corpus liberum patiatur."

4.7.6 Reponsiva imperatoris.

[1] "Ab humane conditionis primordio universi homines liberi nascebantur. Sed postmodum quidem iure gentium, quidam iugo captivitatis, quidam etiam quia se vendi minus provide permittebant, cooperti fuere velamine servitutis."

[2] "Unde nemo dicitur libertatem conferre, sed reicere quoddam velamen servitutis, quo libertas esse dignoscitur obumbrata."

[3] "Multo magis ergo, si liber homo non recepit extimationem, non valet servili umbra velari, etiam si se ipsum in casu consimili exponeret ad vendendum, quoniam ad hoc induci aliquo gravamine videretur. Nam et libertas in tantum est favorabilis, quod sub extimationem pretii non cadit, nec potest constringi alicuius vinculo servitatis."

EXPLICIT LIBER QUARTUS


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999