|5.10 DE
ELYMOSINIS CONFERENDIS
|5.10.1
De litteris pro elymosinis conferendis.
[1]
"Postquam humana conditio ex primi parentis lapsu cecidit in tenebras
vitiorum quisque mortalium assidue <....> Hospitalariis
tamen Ierosolimitanis <....> beatorum apostolorum Petri
et Pauli meritis confidentis cunctisque manum illis porrigent karitatis,
unum annum de criminalibus et quartam partem venialium relaxamus."
|
[45ra]
P | [45rb]
P
5.10.2
Notula pro documento variandi.
[1]
Et nota, quod littere iste possunt pro Templariis hoc ordine variari. Nam
ubi dicitur Ierosolimitanis, Hospitalariis militibus tamen Templi tanto
debet affectuosius exiberi, quanto frequentius pro <???> Terre Sancte
se diversis periculis et morti exponere non pavescunt. Eapropter etc. Et
sic posset pro singulis variari per artificium providi oratoris.
5.10.3
De aliis litteris pro elymosinis conferendis.
[1]
"Inter cuncta opera <....Ut ergo ad patriam| reverti karitativis
passibus mereamur...> ad Ierosolimitanos Hospitalarios <....>
miseracordia Dei et beati Ambroxii meritis confidentes ..."
patriam | [45va]
P
5.10.4
Notula pro documento variandi.
[1]
Iste siquidem littere possunt pro cunctis elimosinam petentibus regulariter
variari, verbi gratia: "Specialius ad milites Templi respectum habentes,
qui pro Ihesu Christi amore secularem militiam relinquerunt et crucem Domini
baiulantes, inter barbaras nationes propria corpora diris preliis et morti
exponere non pavescunt." Vel: "Specialius ad Hospitalarios de Alto
Pascio, universis transeuntibus habundantius exibent opertuna, quam hospitalarii
de Runcevallis et illi de Runcevallis accuratius perfectius et solicitius
curant providere infirmis ..."
5.10.5
Notula de positione nominum sanctorum, cum certa remissio ponitur in litteris.
[1]
Nota, quod patriarche et archiepiscopi et episcopi ponunt vel ponere debent
remissionibus, quas faciunt, illorum sanctorum nomina, que in sua ecclesia
matrice solempnius venerantur. Verbi gratia: Aquilegensis patriarcha ponit
beatum Hermacoram, archiepiscopus Iacobitanus Iacobum apostolum, Mediolanensis
Ambroxium, Ravennas Apolenarem et Vitalem. Isti siquidem et omnes presules
locum trahunt a maiori, videlicet a papa, qui ponit Petrum et Paulum.
5.10.6
Exordium generale pro elymosinis conferendis.
[1]
"Labes orginalis peccati ad posteros ...etc."|
etc.| [45vb]
P
5.10.7
Aliud exordium generale pro elymosinis conferendis cum variatione.
[1]
"Cum ex prime contagionis vitio ..."
5.10.8
Narratio specialis pro fratribus Hospitalariis.
[1]
"Fratres hospitalis Christum titulum passibus imitantes, se pauperum
..."
5.10.9
Narratio specialis pro Templariis.
[1]
"Fratres Templi pompam secularis militie relinquentes, ..."
5.10.10
De litteris, que fiunt pro heremitis, ut eis elymosine conferantur vel
dirigantur.
[1]
"Rales heremite, qui relicto seculo ..."
5.10.11
De litteris, que fiunt pro ecclesiis dirutis aut vetustate consumptis.
[1]
"Quia humana fragilitas ex prime contagionis ..."
5.10.12
De litteris, que fiunt pro ecclesiis combustis.
[1]
"Qualiter ecclesiam Camaldulensem eiusque sacras vestes, libros et officinas
omnis, frumentum, annonam et cuncta genera leguminum, vasa quelibet ac
omnia utensilia ignis consumpsit, repentius per diversas partes Ytalie
credimus fieri manifestum. Quia igitur opus pietatis et eiuisdem ecclesie
fratres indigentibus consueverant liberaliter providere, ideo karitatem
vestram in Domino exortamur, quatinus illis nuntiis, qui pro ecclesie reperatione
atque sustentatione fratrum ad vos accedunt, beneficia pet<???>
etc."|
etc.| [46ra]
P
5.10.13
Littere, quas mandant illi, qui sunt de ecclesiis combustis in fine regulariter
variate.
[1]
"Volens nos ..."
5.10.14
De litteris, que fiunt pro ecclesiis, qui vergunt ad inopiam propter guerram.1
1
Date 1211 (WINCKELMANN
p. 520).
[1]
"Non sine dolore vobis cogimur intimare, quod monasterium Sancte Marie
propter guerram, que vertitur inter imperatorem Ottonem et .F. regem Sicilie,
quasi nichilum iam devenit. Nunc autem, quia illius ecclesie fratres ad
eiusdem monasterii reperationem laborant, idcirco eorum nuntios universitati
vestre duximus attentius commendandos, monentes in Domino et orantes etc."
5.10.15
De litteris, que fiunt pro illis Hospitalariis, qui morantur in alpibus
vel circa mare.
[1]
"Hospitalarii de tali loco pro Christi amore in orridis et gelidis alpibus
commorantur," vel "in littore maris" aut "infra mare,"
vel "in solitudinibus commorantur, ut die noctuque universis transeuntibus
cunctis necessitatibus patientibus exhibeant subsidia karitatis. Infiniti
quidem nisi esset illorum subventio deperirent, unde accuratius est eis
in elymosinis providendum. Eapropter etc."
5.10.16
De litteris, que fiunt pro illo, qui dimisit seculum et hedificat pontem.
[1]
"Quia humana fragilitas assidue labitur per diverticula vitiorum, idcirco
proposita sunt nobis ad salutis remedium opera pietatis, qui proximorum
onera supportemus et regredi a patriam valeamus. Cum itaque
nobilis vir H. seculum dimiserit et delicias temporales, ut pro utilitate
transeuntium pontem hedificet super Sarvum??, in loco qui dicitur
Laterimum?? et pro sustentationem pauperum ac subventione divitium domum
ibidem faciat hospitalem, ipsum universitati vestre duximus propensius
commendandum, rogantes in Domino et orantes etc."|
etc.| [46rb]
P
5.10.17
De litteris, que fiunt pro illo, qui edificat pontem ecclesiam et hospitale..
[1]
"Nobilis vir .H. de Marmoreto iuxta preceptum evangelium ..."
5.10.18
De litteris, que fiunt pro operario alicuius ecclesie pontis vel strate.
[1]
"Latorem presentium .P. operarium talis ecclesie ..."
5.10.19
De litteris, que fiunt propter paupere scolari, qui vult addiscere.
[1]
"Cum ad decorem domus Domini spectat scientia litteralis ..."
5.10.20
De litteris, que fiunt pro illo, qui fuit a Sarracenis incaptivi detentus.
[1]
"Latorem presentium .B., natione Francigena per ..."
5.10.21
Littere pro servo, qui fuit manumissus vel pro ancillo.
[1]
"Latorem presentium .G. quedam suus dominus manumissit ..."
5.10.22
De litteris, que fiunt pro illo, qui vergit ad inopiam propter guerram.
[1]
"Propter guerras et onera debitorum lator presentium ..."
5.10.23
De litteris, que fiunt pro illo, qui vergit ad inopiam propter infirmitatem.
[1]
"Calamitosa conditio et status miserabilis ...et ad tantam| miseriam
iam..."
tantam| [46va]
P
5.10.24
De litteris, que fiunt specialiter pro infectis.
[1]
"Quam sit abhominabilis et horrendua conditio ..."
5.10.25
De litteris, que fiunt pro illo, qui fuit a piratis latronibus spoliatus.
[1]
"Pirate sive latrones .H. latorem presentium ut ..."
5.10.26
De litteris, que fiunt pro illo, qui fuit Sarracenus vel Iudeus et est
ad fidem conversus.
[1]
"Deus Abraham et ductor patrum nostrorum .H. latori presentium inspiravit,
quod <???> presidia de elicta vel deposito gentilitatis errore
et spreta circumcisione carnali Christum venisse in virginem confitetur
et sacri baptismatis, unde renatus fidem predicat Christianem. Ideoque
etc."
5.10.27
De litteris, que fiunt pro meritrice, que ad penitentiam est conversa et
maritum recepit.
[1]
"Latrix presentium .B. in foco libinis diu exarsit et ..."
5.10.28
Opinio Boncompagni de restrictione1
unius exordii in Lateranensi concilio celebrata.2
[1]
Si auderem ponere hos in celum,3
dicerem quomodo in Lateranensi concilio fuit trita semita falsariis4
in restrictione unius exordii demonstrata,5
quia postquam in aliquibus litteris invenitur: "Quoniam ut ait Apostolus:6
'Omnes stabimus ante tribunal Christi'",7
quilibet dicit: "Hec est forma communis".
celebrata
om. A
1
Cf. Oliva 17.13 on restriction. Boncompagnus
5.10 treats letters and preaching which solicit alms. See especially
Boncompagnus 5.10.29 for a number of formulas used in letters of
alms and indulgence.
2
Rhetorica novissima 9.2.7 relates this anecdote from IV Lateran:
In eodem genere fit transumptio, cum propter aliquem evidentem effectum
alterius nomine appellatur...Idem papa Aquileiensem patriarcham, qui super
continentia clericorum in concilio sibi contradicere attentebat, Panuntium
appellavit. The epithet Panuntium mixes derision (pannucius
= ragged, tattered) with an historically apt comparison: bishop Paphnutium
of Thebais (+ 356) defended the more lax oriental practices with regard
to clerical celibacy against the more strict western practices at the council
of Nicaea. See DÜMMLER SB Berlin 1902, p. 425 note 2.
For another story about IV Lateran, Rhetorica novissima 8.1.18.
In general, Boncompagno devotes a great deal of attention to public speaking
at political meetings, such as council and contio.
3
Psal. 72.9. Iuxta LXX: posuerunt in celum os suum et lingua
eorum transivit in terra; Iuxta Hebr.: posuerunt in celo
os suum et lingua eorum deambulavit in terra. Cf. Alexander Neckam
In Ecclesiasten 1.6 (Cambridge, Trinity College R.16.4, fol. 127rb):
Per flumina [Eccl. 1.7] enim habundantia divitiarum transitoriarum,
per mare fiscus regius seu thesauri regii figurantur. Curiam enim
Romanam non tango, ne in celum os ponere videar.
4
On forgery, see Notule auree 4, 11, Oliva 9.16, 26 and Boncompagnus
3.13.17, 3.14.2, 4.6.13, 5.8.12, 5.12.7, (and all other letters which talk
about Diktat, seals Boncompagnus 1.9.1, 1.23.13, 3.1.1, 5.1.2 5.22.3,
6.6.11, 6.14.2-3, or parchment 1.7.5, 1.8.2, 1.18.9). For papal decretals
on forgery, see the Liber X 5.20 and 1.3, 2.22, 5.33, also Die
Register Innocenz III 1.83, edd. OTHMAR HAGENEDER and ANTON HAIDACHER
(Graz-Cologne 1964) 121 = Po. 72 =
Prima collectio Innocentii tertii
15.1 (PL 216.1221).
5
IV. Lat c. 62.
6
Vatican City, Biblioteca Apostolica Vaticana, Archivio di S. Pietro H13,
folios 111va-112rb, bottom, gives an entire mandate
with this incipit. See the first 25 letters indexed under this incipit
in POTTHAST Regesta Pontificum Romanorum (1198-1304) (Berlin 1874)
and a papal bull dated 1 May 1185 in Epistolae Pontificum Romanorum
ineditae ed. S. LOWENFELD (Leipzig 1885) 226-227 no. 374, .
7
Rom. 14.10: omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Karlsruhe Landesbibliothek
Aug. 185, Clementine ed.: Christi).
[2]
Private siquidem littere a privatis personis melius cognoscuntur et falsarii
errare valerent in bivio, sed non in via;1
maxime cum rerum varietas tot dubitationes inducit, quot species in se
noscitur continere.
inducat
AMB2: indicit B inducati P quot A: quod
1
Psal. 106.40 et errare fecit eos in invio et non in via. The
occasion for the following philological digression may be that the Psalmi
iuxta Hebraeos lacks this wordplay. As always Boncompagno
uses the Psalmi iuxta LXX.
[3]
Laudabile siquidem fuisset atque commendatione dignum, si triplex psalterii1
varietas in unam esset formam redacta.2
siquidem
om. A esset tr. AB2R ante
varietas redacta A: reducta codd. MBB2P
1
Boncompagno asks that the diversity of the Psalter
in its three versions (Roman, Gallican, and iuxta Hebraeos) be transcended
by the reception of a unitary redaction. The redaction of unified
Psalter had been thoroughly researched by Nicolas Maniacoria a half century
earlier, at Rome. See BERYL SMALLEY The study of the Bible
in the Middle Ages (London 1952) 79-80.
2
Cf. ELIZABETH REVELL The Later Letters of Peter of Blois (Oxford
1993) nos. 1-2, pp. 3-18, for requests made to pope Innocent III by Peter
of Blois to reform the text of the Mass. --- Boncompagno always cites the
Psalterium iuxta LXX.
5.10.29
Notula generalis de modo remissionum, que a pontificibus in huiusmodo epistolis
ponuntur et domibus religiosorum, qui pro se dirigunt litteras.
[1]
Patriarche, archiepiscopi et episcopi in faciendo super huiusmodi remissionem
papam imitantur, quia vix aut numquam transcendit aliquis unum annum de
criminalibus et quartam partem venialium. Et istud raro fit nisi ex magnitudine
domorum, ut Hospitalariis et Templariis aut ex amore vel gratia seu munere
manuali vel rogatu amicorum. Centum autem dies, Nonaginta, Octuaginta,
Septuaginta, Sexaginta, Quinquaginta, Quadraginta, .XXX., .XX., .XV., .XII.,
.X., .VIIII., .VIII., .VII., .VI., .V. ponuntur, a quinque autem inferius
non vidi fieri descensum. Ceterum ad reverentiam dico, quod aliqui| aliquando
pro talium dierum augmento lucrantur. Nam et quidem sagaces pontifices
minorant quantitatem dierum, ne huiusmodi remissiones vilescant. Item quartam
partem venialium fere quilibet ponunt, summum pontificem imitantes, qui
sic mensuare consuevit. Quando vero certa non ponitur indulgentia, dicitur
'in remissionem iniungitur peccatorum'. Sed ecclesie conventuales faciunt
omnes illos, qui sibi elimosinam exhibent, 'participes de omnibus beneficiis,
missis et orationibus,' vel 'specialiter de centum missis et centum psalteriis.'
Item consueverunt elimosinarii quandam clausulam impetrare, qua dicitur
'Vobis autem ecclesiarum prelatis et subditis precipiendo mandamus, ut
eos benigne in vestris domibus recipiatis et honeste tractetis, populum
vobis commissum ad benefaciendum eis attentius commonentes <....>' Ista
siqudem clausula fieri consuevit de gratia vel pro lucro.
aliqui|
[46vb]
P
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999