Boncompagnus 5.14 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.14 DE IUSSIONIBUS PONTIFICUM AD INFERIORES PRO CONSORTIIS MULIERUM

5.14.1 Littere generales, quibus iubetur sacerdotibus et clericis, quod mulieres aliquas secrete retinere non presumant.

[1] "Occidentalis ecclesia votum emisit, quod nullus in ..."
| [48va] P

5.14.2 Littere, quibus iubetur sacerdotibus et clericis, ne secrete retinere mulieres presumant, quibus fecisse iuramenta dicuntur, in fine regulariter variate.

[1] "Nobis est plurimorum insinuatione relatum, quod ..."

5.14.3 Excusatio illorum, qui dicunt illas mulieres sibi esse consanguinitatis gradu adiunctas.

[1] "Eligeremus potius, quod vos terra vinos continuo ab ..."

5.14.4 Invectiva contra illos, qui consanguinitatis retinere mulieres presumant.

[1] "Generatio prava atque perversa, quis vos docuit ..."

5.14.5 Littere, quibus iubetur alicui sacerdoti vel clerico, quod illam conversam a suo consortio reiciat, de qua infamatur.

[1] "Cum sit igniculo consortium feminarum, tibi duximus ..."

5.14.6 Littere, quibus interdicto subicitur, ex eo quod illam non dimisit.

[1] "A memoria nostra non est lapsum, quod diligenter ...propter quam non| modicum..."
        non| [48vb] P

5.14.7 Responsiva cum excusatione atque transmissione munerum.

[1] "Defecit in mandato vestro anima mea et in ipso precepto extra me sum raptus, quoniam inimicorum meorum persuasionibus fidem, ut placuit, adhibentes, illam iubetis a consortio mea separari, sine qua esse non possum. Nam ipsa est totius domus regimen et cautela, quia panes preparat fermentatos et azimos delectabiles et salitos, faciens de quibuslibet herbis olera saporosa, tondet oves, lanificat, pannificat et incidit, suit, mungit, casificat, lac dividens a butiro. Ad hoc igitur, ut dictis fidem plenius adhibere possitis, de illis, quos ipsa in maiori forma circuli de lacte puro impressit, mitto vobis ducentos caseos perelectos et ducento brachia linei panni, quem nevit, texuit et cum successivis lexiviis mirifice dealbavit. Quid plura? Gerit negotia universa, domum facit esse pullosum, et sicut perpendi, vobis in proximo ipsamet transmittet .XXX. pingues cappones. Vestre igitur paternitati duxi humiliter supplicandum, ut considerantes iacturam, quam de absentia sua incurrerem, preceptum vestram dignemini miseracorditer relaxare."

5.14.8. Littere, quibus cum sacerdote vel clerico multiplicatis muneribus dispensatur.

[1] "Credibilia fore videntur, que de conversa tua nobis tuis litteris intimasti. Unde si a tuo foret consortio segregata, non sine causa rationabili turbareris. Verum quia dona tua plurimum nobis grata fuere, idcirco tibi duximus consulendum, ut quandam mansiunculam iuxta ecclesiam construere non postponas, in qua securius valeat commorari. Sicque te habebimus excusatum, donec rumor popularis secessit."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999