Boncompagnus 5.2 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.2 DE INTERPRETATIONIBUS QUORUNDAM OFFICIALIUM NOMINUM1

5.2.1 Notula, que datur pro variandi doctrina.

[1] "Post decessum felicis memorie .H. nostri decani" vel "Post obitum reverendum memorie" vel "defuncto decano ecclesie Norvicensis." Vel "Postquam abbas Maturensis diem Domino clausit extremum" vel "debitum humanitatis exsolvit," vel "nature concessit," vel "de hac luce ad meliorem Domino vocante migravit."
 | [39vb] P
1For an unflattering interpretatio of the word officialis, see Peter of Blois Epistolae no. 25 (PL 207.89A).

5.2.2 De abbate.

[1] "Vos in abbatem eligimus, cupientes ut sitis nobis pater per beneficium et doctrinam."

5.2.3 De decano.

[1] Vel in decanum, ut: "Nobis decem legalis precepta tropoloyce significata solvatis," vel ut: "Nobis demonstrando viam rectitudinis canaris<?> in psalterio decacordo."

5.2.4 De archidiacono.

[1] Vel in archidiaconum, ut: "Diaconibus principemimi," vel ut: "Tamquam diaconorum princeps diaconibus assistatis, episcopales vices, prout ordo canonicus postulat, supportantes."

5.2.5 De archipresbytero.

[1] Vel in archipresbyterum, ut: "Principando presbiteris eorum insufficientiam virtutibus et meritis relevetis."

5.2.6 De preposito.

[1] Vel in prepositum, ut: "Hiis preesse debeatis, qui vobis subesse peroptant," vel "qui ex arrogantie temeritate quibuslibet subesse recusant," vel ut: "qui humiliter subesse novistis preesse merito debeatis," vel ut: "preesse debeatis pariter et prodesse."

5.2.7 De primicerio.

[1] Vel in primicerium, ut: "Primum cereum in domo Domini defferentes virtutum lumen ambulantibus per ignorantie semitas demonstretis," vel ut: "divina officia inchoando canendi et psalendi modos et ordines ostendatis."

5.2.8 De thesarario.

[1] Vel in thesaurarium, ut: "Vestre sapientie thesaurum per vestram industriam recipere valeamus." Vel ut: "Sub vestre providentie munimine thesauri ecclesie nostre, prout expedit, conserventur."

5.2.9 De magistro scolarum.

[1] Vel magistrum scolarum, ut: "Agros rudium ingeniorum doctrine vomere perfulcantes, minus scientes partes,1 artes et officia doceatis et provectos in perfectione scientie conservetis."

1See above, Boncompagnus 1.5.1.

5.2.10 De priore.

[1] Vel in priorem, ut: "Primus in ordine persistendo verbo et exemplo1 rectitudinis itinera demonstratis," vel ut: "Retinendo primatum,| quemlibet faciatis sua sorte manere contentum.  
primatum | [40ra] P
1CAROLINE WALKER BYNUM Docere in verbo et exemplo (Cambridge Mass. 197?).

5.2.11 De plebano.

[1] Vel in plebanum, ut: "Plebem vobis commissam feliciter gubernetis," vel ut: "Plebs vobis comissa vestro patrocinio et regimine gubernetur."

5.2.12 De canonico.

[1] Vel in canonicem, ut: "Canonice nobiscum vivere debeatis," vel ut: "Nos in vita canonica reformetis."

5.2.13 De custode.

[1] Vel in custodem, ut: "Per vestre providentie industriam res ecclesie utiliter conserventur."

5.2.14 De sacrista.

[1] Vel in sacristam, ut: "Sacre res per ministerium vestrum cura vigili gubernentur."

5.2.15 De capellano.

[1] Vel in capellanum, ut: "Sancti Martini capella per vestram sollicitudinem gubernetur, et eiusdem ecclesie parrochianis spiritualem alimoniam ministretis."

5.2.16 Notula pro variationibus.

[1] Preterea qui eliguntur, si consentire vel renuntiare duxerint, multa possint de premissis epistolis exemplaria invenire. Nam etsi orator aliquem habuerit industriam variandi, ex ipsis officialium nominum interpretationibus consentiendi vel renuntiandi potest infinitas materias reperire.

5.2.17 Responsiva consentire volentis.

[1] "Lex docet, <ut> precepta legis tropologice significata solvere non valeam neque canere cum David in psalterio decacordo. Illius tamen confisus patrocinio, qui supportat misicordie onera impotentum, electioni de me facte consentio, non recusans humiliter subire laborem ad quem voluistis me concorditer evocare."

5.2.18 Responsiva renunciatis.

[1] "Quia decem precepta legis ignoro et cum David nescio canere in psalterio decacordo, idcirco electioni penitus renuncio, nolens hoc tempore subire laborem, quem inbecillitatis mee humeri nequeunt sustinare."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999