Boncompagnus 5.23 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

5.23 DE LITTERIS CITATORIIS

5.23.1 De primis litteris citatoriis per totum regulariter variatis.

[1] "Religionis christiane moderator, summus pontifex causam, que vertitur inter vos pro facto heretice pravitatis <etc.>" in hunc modum nobis audiendam commisit.

[2] "Innocentius episcopus servus servorum Dei", et ponatur tota epistola papalis.

[3] Et ita semper fieri debet in primis litteris citationis.

[4] Finita quidem epistola ita procedat orator: "Ideoque paternitati" vel "fraternitati vestre" vel "tue," vel "discretioni vestre" vel "tue," vel "tibi" vel "vobis mandamus, ut tertia feria proxima parati et instructi ad respondendum secundum iustitiam nostro vos conspectui presentetis."

[5] Vel aliter: "Mediator Dei et hominum summus pontifex causam etc."

[6] Vel: "Placuit vicario Christi et magistro katholice fidei" vel "mediatori Dei et hominum" Vel: "Placuit illi qui habet plenitudinem potestatis" vel "Placuit sanctitati sedis apostolice" vel "Placuit apostolice sanctitati committere nobis" vel "michi causam etc."

[7] Et est notandum, quod in primis citatoriis litteris ex parte iudicum 'precipere' non debet poni nisi in casu forte quia non postulat ordo iuris.

5.23.2 De secundis citatoriis regulariter variatis.

[1] "Significamus" vel "intimamus" vel "notus facimus fraternitati" vel "discretioni vestre" vel "tue, vobis" vel "tibi, quod summus pontifex nobis causam, que vertitur inter vos et Actrebacensem canonicam, audiendam commisit."

[2] Vel: "Qualiter summus pontifex" vel "dominus papa causam, que vertitur inter vos, nobis audiendam commiserit et fine debito terminandum, aperte novistis."

[3] "Unde, si miramur, non est mirum, quod ad statutum" vel "prefixum terminum non venistis neque alicuius impedimenti causam per aliquem responsalem allegare curastis."

[4] "Quare vobis precipiendo mandamus" vel "vobis auctoritate domini pape ac nostra" vel "auctoritate legationis, qua fungimur" vel "delegationis, vobis districte precipiendo mandamus" vel "sub pena beneficii et officii" vel "sub interminatione anathematis iubemus, quatinus in tali termino parati et instructi ad iustitiam faciendam et recipiendam apud talem locum" vel "in tali loco nostro vos conspectui presentare curetis."

[5] "Alioquin in vos sententiam tanquam in contumaces feremus" vel "non differemus ulterius promulgare."

5.23.3 De responsivis cum excusatione ac postulatione termini in principio et in fine variatis.

[1] "Gaudemus plurimum et letamur, quod summus pontifex causam, que inter nos et tales vertitur, vobis" vel "sapientie vestre" vel "industrie" vel "dominationi" aut "paternitati audiendam commisit, quia firmiter credimus et speramus, quod penes vestram sanctitatem nullum in iure nostro patiemur defectum."

[2] "Verum, si scivissetis inpedimentum, quod nobis occurrit, nulla fuissetis ammiratione commoti, quod ad primam et secundam citationem secundum vestrum mandatum non venimus respondere parati."

[3] "Preterea nullum potuimus habere advocatum, qui pro parte nostra, sicut expedit, responderet."

[4] "Cuius rei causa benignitatem vestram suppliciter exoramus, quatinus usque ad talem diem nobis terminum prorogetis" vel "inducias conferatis" vel "nobis terminum dignemini prorogare."

5.23.4 Cum ad preces terminus prorogatur.

[1] "Assertioni vestre fidem simpliciter adhibentes, vobis terminum, quem petitis, prorogamus, vos attentius commoventes, ut in preceptis nostris ulterius nos deludere non velitis" vel "deludere minime presumatis, quia nullum reportabitis de inobedientia vestra profectum."

5.23.5 De litteris perhemptoriis in fine regulariter variatis.

[1] "Aperte videmus, et nobis incognitum non existit, quod in prima secunda et tertia citatione nos deludere voluistis, ad excusandum excusationes in dolis et machinationibus frivolis inania respondentes."

[2] "Nunc autem sub hoc uno peremptorio vobis precipiendo mandamus, quatinus in tali termino ad exhibendum cautionem iudicio sisti nostro, vos non differatis conspectui presentare."

[3] "Alioquin in causa procedere minime differemus" vel "procedemus in causa, prout iuris ordo requirit" vel "in ipsius cause cognitione secundum iuris ordinem procedemus" vel "rationes alterius partis nichilominus audiemus" vel "ipsi cause de sapientum consilio finem debitum inponemus" vel "non differemus causam ipsam fine canonico terminare" vel "in vos tamquam in contumaces sententiam proferemus."

5.23.6 Promulgatur interdicti sententia et statuitur terminus, ultra quem contumaces sunt excommunicati.

[1] "Propter inobedientiam et contumaciam vestram in vos interdicti sententiam promulgamus, statuentes quod si usque ad talem terminum ad exhibendum cautionem iudicio sisti non veneretis, sitis excommunicationis vinculo innodati, quam excommunicationem auctoritate summi pontificis faciemus per circumpositas ecclesias promulgari."

5.23.7 Notula de huiusmodi materiis inveniendis.

[1] In huiusmodi quippe materia tanta posset fieri extensio perorrandi, quod ipsa prolixitas fastidium generaret. Nam huiusmodi littere originem habent a iure canonico et civili.

[2] Unde orator inspicere debet, quando causa fuerit appellatione remota commissa vel sine appellatione, aut qualiter fuerit super principalibus et accessoriis appellatum.

[3] Consideret etiam causarum varietates, diversitates negotiorum, tergiversationes, machinationes, fraudes et dolos partium.

[4] Et si non fuerit instructos in iure, interroget subtilius iudices delegatos et assessores, quorum auctoritate atque consilio sunt queque singula pertractanda.

[5] Item queruntur aliquando salaria post contestationem litis pro iudicibus, assessoribus, notariis, nuntiis. Super quibus et aliis principalibus et acessoriis ultra sufficientiam in canonico iure tractatur.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999