Boncompagnus 5.25 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

5.25 DE LITTERIS, QUE FIUNT PRO CONTROVERSIIS MATRIMONIORUM

5.25.1 Littere alicuius pontificis pro conquestione mulieris, que desponsata fuit et cognita que vire inficatur, unde vult aliam recipere in uxorem.

[1] "Ex lacrimosa conquestione .B. mulieris nobis ..."

5.25.2 Responsio delegati, quod asserit illum virum dicere, quod prius cognovit quandam consanguineam mulieris, quare dicit matrimonium non tenetur.

[1] "Iuxta mandati vestri tenorem .B. parrochianum meum ..."

5.25.3 Littere per totum variate de conquestione mulieris, quam vir dimisit et adultera superinduxit.

[1] "Ex conquestione .B. nobilis" vel "pauperis mulieris ..."

5.25.4 Littere unius episcopi alii episcopo pro conquestione mulieris, que vir dimisit et ad civitatem illam aufugerit, ubi aliam dicitur desponsalem.

[1] "Ex flebili querimonia .B. latricis presentium ..."

5.25.5 Littere episcopi, cui consistant, quod parrochianus talis uxorem dimisit et habitum religionis assumpsit. Unde significat illis, qui eum receperunt, quod illum dimittere non postponant.

[1] "Per publicam vicinie famam nobis est probabiliter ..."

5.25.6 Littere episcopi pro conquestione viri, qui desponsavit quedam, que illum non vult recipere in maritum.

[1] "Bernhardus molendinarius nobis assertione sua ..."

5.25.7 Littere episcopo alteri episcopo pro facinore mulieris, que virum suum occidit.

[1] "Enorme facinus .I. mulieris nobis compellimur ..."

5.25.8 De viro, qui uxorem suam interfecit.

[1] "Quidam noster parrochianus nomine .I. uxorem suam ..."

5.25.9 Littere pro conquestione viri, quem uxor dimissit et cuidam monacho adhesit.

[1] "Berta mulier aborrenda omnique pudore digna maritum ..."

5.25.10 Littere a simili per contrarium procedentes.

[1] "Albertus vir aborrendus omnique pudore dignus ..."

5.25.11 Notula, qua doctrina datur, quare tintunabula pulsantur et extinguuntur candele pro excommunicatis.

[1] Multi sunt, qui ab abscondunt se in ecclesiis et faciunt excommunicationem latenter, ad hoc quod videantur observasse preceptum, et hoc faciunt ad vitandum odium aut causa timoris vel amoris. Dicitur etiam pulsatis cammpanis et candelis extinctis, ut excedentes magis erubescant et fiant apud universos abhominabiles et infames. Porro, cum assidue tintinabula propulsantur, ad memoriam hominum scelera peccantium reducuntur. Unde infamia renovatur, per extinctionem siquidem candelarum significatur privatio eterne vite vel pena dampnationis eterne. Sicque multos reducit ad penitentiam verecundia, quos vix aut numquam ammonitio ad caulas gregis dominici revocaret etc.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999