5.26 DE
LITTERIS, QUE FIUNT PRO TESTIBUS COHERCENDIS
5.26.1
Mandant iudices delegati aliquibus, ut iurent testimonium perhibere veritati.
[1]
"Super causa, que vertitur inter" tales, "vestrum testimonium
postulatur. Ideoque vobis per presentia scripta mandamus, quatinus testimonium
veritati perhibere curetis."
5.26.2
Littere preceptorie ad illos, qui noluerunt testimonium perhibere veritati.
[1]
"Credimus, quod sine occasione aliqua veritati deberetis testimonium
perhibere. Sed vos id facere neglexistis. Unde miramur."
[2]
"Nunc autem ex auctoritate sedis apostolice, qua fungimur, vobis districte
precipiendo mandamus" vel "sub pena beneficii et officii" vel
"sub interminatione anathematis vobis iubemus, quatinus omni dilatione
postposita perhibeatis testimonium veritati."
5.26.3
Tertio loco inducunt penam excommunicationis, si post visionem litterarum
non fecerint.
[1]
"Quia prius mandatum et postea preceptum nostrum contempnere presumpsistis,
vos excommunicationis vinculo innodamus, si post harum visionem testimonium
non perhibueritis veritati."
5.26.4
Rogant delegati iudices senem religiosum, ut iuret testimonium perhibere.
[1]
"Sanctitatem vestram duximus in Domino exortandam, ut super causa, que
vertitur inter" tales, "testimonium perhibere velitis."
5.26.5
Excusatio senis propter habitum religionis et senectam.
[1]
"Cum iam de seculo fugerim et conversationem reliquerim mundanorum,
miror, quod me vultis trahere ad secularia iuramenta."
[2]
"Preterea sum vir annosus, immo iam in senecta et senio constitutus."
[3]
"Unde vobis duxi humiliter supplicandum, ut considerantes non dico religiosum
sed religionis habitum et etatem decrepitam, in qua consisto, michi deferre
in hac parte velitis."
5.26.6
Suadent iudices, quod magis tenetur propter illa duo testimonium perhibere.
[1]
"Cum Dei et hominum Mediator ad aliud non venerit nisi ad perhibendum
testimonium veritati, quia ipse Deus est veritas, meritorium esse credimus,
quod vos exortamur ad perhibendum testimonium veritati."
[2]
"Nam et in hoc vos religionis habitus non excusat, quia tunc religio
esse videbitur fructuosa, cum discordie per vestrum testimonium sopientur."
[3]
"Porro annosa etas ad fovendum veritatem vos magis inducit, quia in
hore senium sapientia reperitur et constantia illibata."
5.26.7
Notula doctrinalis.
[1]
Illi autem, quibus deficiunt materie perorrandi, recurrant ad titulos1
in quibus DE TESTIBUS pertractatur.
1 Below,
6.12, above
5.26.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999