Boncompagnus 5.3 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.3 DE LITTERIS, QUE MITTUNTUR ELECTIS HOSPITALIUM ET ILLARUM DOMORUM, IN QUIBUS LAICI CONSUEVERUNT PREESSE

5.3.1 Littere hospitaliorum Ierosolimitarum ad suum electum.

[1] "Venerabilis Dominus et magister noster .W. Cesaream iuverat pro negotiis hospitalis, qui dum rediret incepit egritudine valida laborare sicque invalescentibus egritudinum procellet. .VI. Kalendas Agusti1 debitum humanitatis exsolvit, cuius ecclesie iuxta consuetudinem tumulato, celebravimus capitulum generale, in quo vos unanimiter in patrem eligimus et magistrum. Quapropter vestram industriam propensius rogitamus, ut quamcitius transmeare curetis, scientes quod multa nobis negotia presentialiter superincumbunt, unde mora vestra posset esse dampnosa, et presertim cum inter Christianos et Sarracenos treuga non possit ulterius perdurare.  
| [40ra] P
 1 27 July

5.3.2 Littere Templariorum ad suum electum.

[1] "Secundo Ydus Novembris,1 cum iam esset treuga finita, magister noster cum quingentis militibus illis, qui erant Tripoli, succerebant. Et aspiciens a longe, vidit ultra mille milites in insidiis latidare, quibus tamquam vir animosus et miles strenuissimus ocurrens, in eos fieri iussit agressum. Et iam commissum est dirum prelium, in quo plurimi ceciderunt. Sed manus Domini tantam| contulit victoriam Christianis, quod usque ad maree Galilee insecuti sunt Sarracenos et plenissimam ex eis victoriam habuisset, nisi quod idem magister Templario cecidit vulneratus, unde paulo post in Domino aspiravit.  
       tantam | [40rb] P
 1 (ie Pridie Ydus Novembris) 12 November.

[2] "Elapsis demum aliquot diebus capitulum celebravimus generale, in quo vos in magistrum elegimus et ductorem, cupientes ut nulla vos mora debeat in Italia detinere, quia non est tutum, ut militia Templi absque magistro consistat. Et presertim cum in veritate sciamus, quod Saladinus Soldanus Babilonie generale promulgavit edictum, ut omnes milites ab Arbore Sicca usque Mecham et ab Alexandria usque ad Arabiam Ierosolimam venire festinet, quia Tironensem regnum suo vult imperio subiugari."

 Saladinus X: Soladinus M Fadinus B Safadinus P

5.3.3 Littere generales, pro quibuslibet Hospitalariis cruciferis et operariis ecclesiarum et pontium ad suos electos.

[1] "Vestre sapientie tenore presentium innotescit, quod venerabilis memorie dominus et rector noster .XVI. Kalendas Februarii1 de hac luce ad meliorem Domino vocante migravit."

 1 17 January

[2] "Post cuius obitum celebravimus capitulum generale, in quo sollempniter et concorditer vos elegimus in dominum et rectorem. Vestram igitur igitur providentiam attentius deprecamus, quatinus ad nos venire tarditate repulsa curetis, scientes quod patrocinio vestro plurimum indigemus et domus nostra tam in capite quam in membris per vestram circumspectionem indigit reformari."

5.3.4 Littere infectorum ad suum electum.

[1] "Defuncto beate recordationis .G. rectore nostro, qui nos cura vigili et protectione benigna refovebat, vos in nostrum elegimus dominum et rectorem, sperantes quod nobis, qui sumus propter peccata nostra insanabili morbo percussi, unde facti sumus opprobrium hominum et abiectio plebis,1 dignabimini misericorditer misereri et attentius nostre fragilitatis et miserie onera supportare."

 1 Psal. 21.7 (Psal. iuxta LXX)

5.3.5 Littere generales pro suis nepotibus universis consanguineis et specialibus amicis, qui de promotione alicuius vel aliquorum se valde congaudere scitentur, regulariter variate.

[1] "Audito, quod divina benignitas vos a patriarchatus ... Vel qui vobis amicitie vinculo| copulatur..."..   
       vin|culo [40va] P

5.3.6 Responsiva generalis regulariter variata.

[1] "Fraternitatis" vel "devotionis" vel "amicitie" vel ...

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999