Boncompagnus 5.4 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.4 DE LITTERIS, QUE FIUNT PRO ILLIS, QUI IN DISCORDIA ELIGUNTUR

5.4.1 Pars capituli Maideburgensis intimat suo electo, qualiter eum in episcopum elegitur.1

[1] "Post decessum felicis memorie .H.2 archiepiscopi Maideburgensis, convenimus in capitulo generali, ut pariter| successorem eligere deberemus. Videntes demum quod in electione nullomodo poteramus esse concordes, quoniam ad archiepiscopatum per fas et nefas plurimi aspirabant, vos elegimus in archiepiscopum et pastorem, quam electionem canonicam esse non ambigimus et honestam, quoniam plures sumus numero et maiores aliis dignitate. Et licet pars adversa electionem de alio facere presumpsisset, nichilominus tamen credimus optinere, quoniam electio nostra precessit. Consulimus demum vestre sapientie, ut Romam vestros nuntios propere destinetis, ne vos pars adversa supplant et imperando precibus et muneribus iudices delegatos, qui sue parti debeant patrocinium exhibere.  
 | [40va] P         pariter| [40vb] P
1 This letter, its seven responses, and the next two series of letters (in all: 5.4.1-15) are edited and discussed by GEOFFREY BARRACLOUGH "The Making of Bishop in the Middle Ages" Catholic Historical Review 19 (1933-34) 275-319, editions at 314-318.        2 Hartwig (1079-1102), Henricus (1102-1107), Ludolf (1192-1207), Albertus (1205-1232). Archbishop of Bremen-Hamburg: Hartwig v. Utlede (1184-1207).

5.4.2 Respondet electus, quod non vult consentire parti.

[1] "Tanta est malitia litigantium et in causa qualibet toto controversie oriuntur, quod electioni discorditer facte non duximus aliquatinus consentire. Nec etiam consensus dici deberet, ex quo discordia electionem canonicam perturbavit."

5.4.3 Pars predicta iterum suadet, ut recipiat.

[1] "Degenerare videmini a prosapia generosa, que contra rebelles extitit triumphatis, dum trepidatis, ubi non est timor, et recipere archiepiscopalem dignitatem pro paucorum contradictionibus recusatis. Ecce Romanorum imperator vobis est consanguinitatis linea copulatus et electioni vestre libenter prebet assensum, licet ad preces quorundam aliter in publico dicere videatur. Preterea Treverensis episcopus, qui nuper ad Urbe revertitur, nobis dixit expresse, quod si quinque milia marcarum vultis expendere, archiepiscopatum poteritis adhipisci."

5.4.4 Responsiva electi acquiescere volentis.

[1] "Ex quo videmus, quod in vestro proposito firmiter permanetis, vestris exortationibus duximus consentire, volentes expendere non solum quod episcopus asserit, sed etiam bis tantum antequam in causa viliter succumbamus."

5.4.5 Rogat electus quendam cardinalem, ut sua negotia debeat pertractare.

[1] "Qualiter nuper fuerimus in archiepiscopum Maideburgensem electi, per electionem paginam poteritis clarius intueri. Verum quia de vobis tanquam de nobis ipsis confidimus, vestram dominabilam amicitiam propensius rogitamus, ut quinque milia marcarum argenti, quas per Coloniensem prepositum vobis dirigimus, dividi et expendi utiliter iubeatis. In primis namque domino pape mille marcas et fratri suo quigentas latentius offeratis. Relinquas vero inter cardinales, notarios, capellanos et alios curie officiales dispertiemini, prout videritis expedire, providentes attentius ne partem vestram minimam faciatis."

5.4.6 Responsiva cardinalis.

[1] "Receptis quinque milibus marcarum, quas nobis per Coloniensem prepositum direxistis, eas prout vestris litteris intimastis, studuimus omnibus et singulis elargiri. Verumtamen camerarius domini pape fuit aliquantulum indignatus, quod a nobis maiora munera non percepit. Sed alii omnes per nos vobis grates omnimodas retulerunt, ferentes parci vestre pro posse auxilium et iuvament. Unde, si camerarii animum possetis placere, credimus, quod valeretis in causa facile optinere."

5.4.7 Nuntius electi significat sibi fraudem cardinalis.

[1] "Non persuadet vobis abusio cardinalis, non suggerat industrie vestre fictio cavillosa, quoniam electus decem milia marcarum iam optulit, ex quibus camerarius tertiam partem dicitur habuisse. Quare venialis curia plus offerenti concessit."

5.4.8 Nuntius alterius electi significat ei, quod lata est sententia contra suum adversarium.

[1] "Coloniensis prepositus, qui nuper contra vos ad curiam fuerat destinatus, partem vestram credebat in multitudine peccunie superare. Sed per Dei gratiam et merita beatorum Marcarum, Albini et Rufini, quibus| tenemini copiosas gratiarum exsolvere actiones, dominus papa .VI. Kal. Aprilis1 cassata in pleno consistorio electione adversarii vestram solempniter et magnifice confirmavit.  
quibus | [41ra] P
1 27 March

5.4.9 Rogat Panormitanus electus quendam cardinalis, ut suam electionem faciat confirmari.

[1] "Quamquam suffragenei et capitulum ecclesie Panormitane in archiepiscopum nos elegerint et patronem, nichilominus tamen in mentibus eligentium inopinare fraudis et doli ferrugo remansit, et non pauci sunt inter eos, qui habent conscientias cauteriatas et libentissime scandali materiam seminarent. Quare dominationem et amicitiam vestram duximus attentius deprecandam, ut electionis nostre confirmationem latenter a summo dignemini pontifico impetrare, scientes quod trecentos bizantios vobis per latorem presentium destinamus, rogentes propensius ut contempnere non velitis muneris parvitatem."

5.4.10 Responsiva cardinalis.

[1] "Vestram providentiam dignus non inmerito laudibus commendamus, cernentes quod vobis in posterum cautius previdistis, quoniam cantor Panormitanus iam venerat, et sub dolis passibus curiam regirando, fingebat se longius properare, sed velut postmodum intelleximus quedam inhonesta contra honestatem vestram proponere anhelebat. Unde nos electionis vestre confirmationem festinantius curavimus impertrare ac ipsam vobis transmittimus per episcopum Siracusanum, liberalitati vestre de trecentis aureis grates omnimodas referentes."

5.4.11 Pars capituli Cluniacensis intimat suo electo,1 qualiter alia pars alterum eligerit, unde studeat se per amicos iuvare.

[1] "Non est vobis incognitum, qualiter pars nostra vos nuper elegerit in abbatem, unde pars prius electi videtur ad nichilum devenire. Vos igitur per amicos et consanguineos apud dominum regem procuretis gratiam invenire, scientes quod duos monachos et tres conversos ad Urbem procuravimus destinare, ut alterius electi confirmationem debeant impedire." 1 Abbots of Cluny: Hugo V. de Anjou (1199-1207 --  + 28.8.1207); Guillaume II. de Alsace (1207-1215 -- + 20.9.1222); Gerard de Flandre (1215-1220 -- + 7.9.1225); Roland de Hainaut (1220-1228 --  + 12.11.1228); Bartholomäus I. de Floranges (1228-1230 --  +1. 5.1230);  Stephanus II. de Brancion (1230-1232 --  +1232).

5.4.12 Responsiva electi.

[1] "Glorificatus sum in hiis, que michi vestri litteris intimastis, quia solummodo in facto Romane curie dubitabam, verens ne pars adversa commissionis litteras impetraret, antequam vestros nuntios mitteretis. Hunc autem scitote, quod cancellario regis iam litteras direxeram, quarum tenorem et ipsius cancellarii rescriptum vobis per horum latorem transmitto, prudentiam vestram attentius rogitando, ut litterarum significata nemini reveletis."

5.4.13 Littere electi ad cancellarium regis.1

1 Add to literature on royal chanceries: BERNARD F. REILLY "The Chancery of Alfonso VII of Leon-Castilla: The Period 1116-1135 Reconsidered" Speculum 51 (1976) 243-261.

[1] "Vobis et toti regno esse non dubito manifestum, qualiter maior pars capituli me nuper elegerit in abbatem. Unde si dominatio vestra, cui semper desidero famulari, michi domini regis animum placabilem redderet ac benignum, in causa penitus optinerem. Vestre igitur magnificentie non desino supplicare, quatinus ei suggerere procuretis, quod michi favorem exhibere dignetur. Ceterum si apud illum proficere non potestis, domine regine centum marcas argenti et quatuor purpuras auro purissimo intersertas exparte fidelitatis mee dignabimini exhibere. Vobis autem egregium dirigo palafredum et unam pateram argenteas, ut mei semper dignebimini recordari."

5.4.14 Responsiva cancellarii.

[1] "Quod in abbatem fueritis a maiori parte capituli iam electi, nobis erat plusquam dixeritis manifestum,| quoniam adversarii nostri taliter domini regis animum inclinarant, quod summo pontifici rogamina porrigebat, ut alterius electionem confirmare deberet, nisi quod adhuc non erant littere sigillate. Sed provisiva circumspectio vestra propositum inperrantium subtiliter impedivit, quoniam domina regina, cui gloriosa munera direxistis, nocte sequenti sic regi suasit, quod mane facto litteras inhibuit sigillari, simulans quod negotii originem nesciebat neque suum erat partem aliquam confovere. In vestro igitur proposito firmiter persistatis, procul dubio scientes quod dominus rex nullum favorem alteri parti prebebit et nos propter grata donaria, que a vobis recipimus, partem vestram totis viribus procurabimus roborare.  
      manifestum | [41rb] P        provisiva BP: promissiva X provissiva M

5.4.15 Littere partis eiusdem ad electum.

[1] "Iocunda fuere, que nobis vestris litteris intimastis, et nos iocundiora et iocundissima et non sine risu promenda vestre sapientie intimamus. Venerat die sabbati episcopus Mamortinus1 et adverse partis electum in possessionem miserat corporalem nec dignatus fuit appellationi deferre. Et ecce Dominica nocte, cum prius orologium volvebatur, venit frater Macharius cum armatis monachis quos elegerat, et repente irruit in monachos sompnolentos, eos acriter verberando, incidendo lectos, proiciendo vestes et fugando quoslibet per diverticula insueta. Intrusus namque adverse partis a fratre Mauro crudeliter verberatus, abscondit se in ara porcorum. Monachi vero hinc inde dispersi Domine refugium proclamabant, credentes quod per incestum prioris claustralis, qui uxorem cuiusdam ministerialis precedenti nocte in dormitorium duxerat cucullatam, sic a demonibus illusi fuissent et ipsi monachi demones videbantur, quia facies fuligine denigrarant. Ob hoc autem sic tintus est electus, quod iam per duas dietas2 aufugit. Et sicut nobis dicitur, libentissime renunciaret electioni, non solummodo quod expendit, rehabere valeret. Constantes igitur estote et expendere nullatenus dubitetis, quoniam ecclesia Romana non supplicantium sed dantium preces exaudit. Preterea de testibus non oportet vos aliquatenus dubitare, quia tales quandocumque placuerit inducemus, qui firmiter assserent, quod retrorsum flumina convertantur." 1 Riccardus Palmeri, archbishop of Messina (1183-1195), or Berardus (1196-1226).        2 a course of medical treatment

5.4.16 Littere partis, que Margaritam elegit in abbatissam ad episcopum, cuius est cenobium.1

[1] "Sancti Laurentii2 monasterium, cuius patronatum et dominium optinetis, propter eligentium discordiam sic vacillat, quod nulla ibidem ecclesiastica officia celebrantur et possessiones ecclesie propter commissiones et diuturnas causas quasi ad nichilum devenerunt. Due siquidem sunt electe, unam quarum videlicet dominam Margaritam pars nostra elegit, que vere margarita dici potest, quia tam sapientia quam forma corporis inter mulieres noscitur prepollere. Est enim sermone habilis, aspectu decora, gracilis in ylibus. Dentes habet eburneos, capillos aureos et oculi velut stelle matutine relucent. Benigna est, dulcis, amabilis et suavis. Altera vero pars elegit quandam vetulam nomine Brigidam, cuius pre senectute nimia oculi iam caligant et cunctis propter inhonestos mores existit et extitit onerosa. Verumtamen quicquid acciderit,| paternitati vestre humiliter supplicamus, ut ecclesie nostre dignemini consulere, prout videritis expedire.  
       acciderit | [41va] P
1This letter and the rest of this title is edited by ROBERT L. BENSON "Protohumanism and Narrative Technique in Early Thirteenth-Century Italian Ars dictaminis" in Boccaccio: Secoli di vita edd. M. COTTINO-JONES, E.F. TUTTLE (Los Angeles 1977) 31-50.         2 There are three nunneries of this name in Italy, two at Venice: in Ammianio (an island near Burano in the Venetian lagoon, now under water, IP 7/2.98), and at the island Gemine (IP 8.183, see PL 202.1444, Urban III, 1186, mentioning an abbess named Tenda). A third nunnery of this name is located in the province of Amalfi (IP 8.387). Finally, a nunnery by the name of S. Blasii was subject to the monastery of S. Laurentius in Aversa (IP 8.287 ff., see K. HAMPE Mitteilungen aus der Capuaner Briefsammlung IV.31 ff.). We may assume Boncompagno treats here one of the Venetian nunneries.

5.4.17 Responsiva episcopi cum indignatione.

[1] "Si monasterium vestrum vacillat et ad nichilum redigitur, non curamus, quoniam ammonitiones nostras pariter et precepta omni tempore contempsistis, non attendentes quam sit temerarium mandatis episcopi contraire."

5.4.18 Littere eiusdem partis ad episcopum.

[1] "Si mandatis vestris ex minori partis providentia contraivimus, medullitus condolemus, sed lacrimabiliter imploramus veniam de commissis."

5.4.19 Responsiva episcopi cum cavilatione.

[1] "Fragilis complexio mulierum cito penitere videtur, sed in penitendi proposito rarissime perseverat. Quicquid tamen fuerit, arbitrio camerarii nostri totum factum duximus committendum."

5.4.20 Littere camerarii episcopi ad eandem partem.

[1] "Suasi domino episcopo, ut parti vestre favorem prebere dignetur. Unde consulo, ut domina Margarita de nocte in virili habitu ad palatium episcopale veniat, quoniam idem episcopus aliquot diebus vult eam de tota electionis serie interrogare diligentius, ut canonice sententiam proferat finitivam. Nam et cum ea mitteretis dominam Brigidam, quia volo, quod michi suat quedam linea indumenta."

5.4.21 Responsiva eiusdem partis.

[1] "Cras circa crepusculum Margarita et Brigida venient, ut dixistis. Sed curetis habere cautelam, ne forte sorores aliud cogitarent. Nos enim finximus, quod matres egrotantes visitare debebunt."

5.4.22 Precipit episcopus utrique parti, ut Margaritam teneant pro abbatissa.

[1] "Intelligentes quod monasterium vestrum propter eligendi controversiam devastatur, quare sub excommunicationis pena vobis districte precipiendo mandamus, ut dilectam in Christo filiam nostram Margaritam in abbatissam recipere minime postponatis, ei velut matri et domine obedientiam promittentes. Alioquin in vos canonicam exercebimus disciplinam, quia firmiter scimus, quod Brigida mulier est annosa, unde profectui ecclesie superintendere non valeret."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999