Boncompagnus 5.5 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.5 DE ILLIS, QUI VOLUNT COMMITTERE SYMONIAM, ET DE ILLIS, QUI VOLUNT ET NOLUNT CONSENTIRE

5.5.1 Littere monachi volentis committere symoniam.

[1] "Grata comparuit hora, et ut verius proloquitur generosa, que commune possumus desiderium adimplere. In abbatia siquidem Farfensi1 monachi non possunt esse in electione concordes, unde trecentas marcas expendere curaveritis, vos elegi faciam procul dubio in abbatem.  
| [41va] P
1 Farfa

5.5.2 Responsiva probi monachi retinentis.

[1] "Esset hora mortis et confusio tenebrarum, si dignitatem adipiscerer crimine simonie, unde commune desiderium non appelles, quia tuum esse potest, sed meum numquam erit, quod Petri naviculam ingrediat simoniaca labe pollutus."

5.5.3 Littere persuasionis eiusdem ad eundem.

[1] "Cum aperte sciatis, quod papa solis| dantibus elargitur nec aliquos promovet nisi per consanguinitatis lineam et potentiam secularem et universi prelati faciant idem locum a maiori trahentes, miror quod munera pro trahitis elargiri, et maxime cum non sit hodie, qui aliter possit ecclesiasticum beneficium promereri.  
     solis | [41vb] P

5.5.4 Responsiva probi monachi recusantis.

[1] "Scio, quod vera sine dubio profiteris, et cum non dubito, quod paucissimi electores possunt hodie inveniri, quos aut favor illicitus non inducat aut simonie spiritus non inflammet. Sed malo esse pauper et abiectus in domo Domini quam per destestabili crimen simonie habitare dives in tabernaculis peccatorum."

5.5.5 Reprehendit probum monachum ille, qui vult committere symoniam.

[1] "Video, quod multe littere vos faciunt insanire, dum trepidatis, ubi non est timor, nodum in scirpo propter subtilitatem queritantes. Nonne videtis, quod universi, que litterarum studiis invigilant ad hoc specialiter, iura canonica et civilia discere theologia postposita moliuntur causari, ut per tales causas et allegationes possunt ad dignitates aliquas promoveri. Nam et <....> ioculatoribus plurima larguntur, habentes solummodo respectum per hoc et consimilia conscendere ad honores."

5.5.6 Responsiva probi monachi, qui dicit hoc esse vera et multo plura, tamen in simonia non vult peccare.

[1] "Multe littere <....>, cum numquam studueris ..."

5.5.7 Littere eiusdem ad eundem et dicit ex alii dignitatem illam acquiret.

[1] "Vestre sapientie in <....> domino Marsicano ..."

5.5.8 Littere volentis committere simoniam ad alium.

[1] "Venit hora et <....> abbatie Farfensis ...procul dubio in abbatem| vos...  
       abbatem | [42ra] P

5.5.9 Responsiva consentientis simonie.

[1] "Desiderabilis amicitia vestra michi desiderabile gaudium intimavit ..."

5.5.10 Littere iterum eiusdem ad eundem.

[1] "Littere vestre letificaverunt animam meam <....> Burdonem negotium <....> quingentos aureos <....> domino Ambroxio <....> comiti .U. ..."

5.5.11 Responsiva consentientis simonie.

[1] "Benedictus Deus ..."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999