Boncompagnus 5.6 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.6 DE SUASIONIBUS ET DISSUASIONIBUS ELIGENDORUM

|5.6.1 Quidam rogant amicos, ut sibi consulant, quem de duobus vel tribus eligere debeant.

[1] "Persuasione <....> pro archiepiscopali electione in Salernitana ecclesia vertebatur <....> de collegio Capuano pastorem elegere debeamus <....> de Aversario episcopo vel Ricardo archidiacono ...  
| [42ra] P        | [42rb] P

5.6.2 De primo dissuadetur propter pusillanimitatem, de secundo propter prodigalitatem, de tertio consulitur propter virtutes, scientiam litterarum, et nobilitatem.

[1] "Supereminens amicitia vestra super facto archiepiscopalis electionis nobis dignata est consilium postulare, super questione precipites volebamus, et maxime cum in talibus non parva sint deliberatio adhibenda. Porro in exhibendo consilium obesse debet odium, timor et <???> traductiva, ut nequis pro utilitate propria consulere videatur amicis."

[2] "Aversarius quidem episcopus clericus est laudabilis et honestus, verumtamen pusillanimis esse videtur et ad defendendum iura ecclesie inbecillis."

[3] "Richardus vero nobilis et competenter novit decreta, sed in aliis est modicum litteratus et in prodigalitate ita delinquid, quod nulla sibi pecunia sufficeret pro expensis."

[4] "Ceterum de domino Matheo vobis consulere minime dubitamus, quoniam in primis, ut esse credimus toti provincie manifestum, de prole regia per successivam parentelam descendit, cuius nobilitas nobilissimis moribus maritata in palatio virtutum refulget, quia cuilibet se novit prout expedit conformare. Nam et si res postulat <....>. Litterature namque radiis illustratur, quoniam cures novem ad plenum, et theologie postea documentis instructus ad iura canonica et civilia conscendere non tardavit, in quibus tanta percepit scientie documenta, quam iure canonico geramus et in civili <...> esse videtur.  

       videtur | [42va] P

5.6.3 Interrogant quidam cuiusmodi conversationis sit ille, quem volunt eligere in abbatem.

[1] "Desiderabilis amicitie sinceritatem duximus attentius exorandum, ut quicquid in vita et conversatione Alberti monachi Sancti Galli novistis ..."

5.6.4 Respondetur, quod religiosus est litteratus et honestus.

[1] "Si super electione faciendi consilium <....> De vita siquidem et conversatione Alberti monachi, quem in abbatem eligere peroptatis, hec vobis possumus intimare, quia bone opinionis fragantia fecit Sancti Galli collegium redolere ..."

5.6.5 Responsive in contrarium.

[1] "De vita et conversatinone Alberti solo nomine monachi, quem in abbatem eligere volebatis, hec vobis in veritate possumus nuntiare, quia velud sarabiat sepius apostavit puerum committendo et tamquam girovagus claustra perlustrens vituperavit monasterium monachale."

5.6.6 De suasione, ut talis in archidiaconum eligatur propter scientiam et virtutes.

[1] "Vestre duximus prudentie consulendum et magistrum .I. in archidiaconum elegatis, quia tam litterature decore quam morum honestate refulget, unde merito poterit diaconibus principari et vices episcopale, prout ordo canonicus postulat, supportare."

5.6.7 De suasione in contrarium.

[1] "De vestre discretionis prudentia plurimum admiramur, quod magistrum .I. in archidiaconum eligere peroptatis, qui licet litteraturam habet, ipsam tamen per morum pravitate deturpat, quoniam luxuriosus est et arrogans, unde nemo posset ipsius dominium tollerare."

5.6.8 De suasione, ut talis in prepositum eligatur.

[1] "Si magister .R. in prepositum elegeristis, prodesse studebit potius quem preesse, quia vir est litteratus pariter et discretus. Nam et summo pontifici consanguinitatis linea esse dicitur copulatus. Unde vestra poterit ecclesia plurimum exaltari."

5.6.9 De suasione in contrarium.

[1] "Si magister .R. in prepositum elegeristis preesse studebit potius quam prodesse, quoniam in scholasticis disciplinis se omnibus ex quadam arrogantie specie preferebat. Indignatis ergo assentione superbie vesica ..."

5.6.10 De suasione, ut talis in thesaurum eligatur.

[1] "Si magister .Io. in thesaurarium elegeritis thesauros ecclesie felici regimine gubernabit, et vere sapientie thesaurum conferet universis."

5.6.11 De suasione in contrarium.

[1] "Si magister .Io. in thesaurarium elegeritis thesaurum ecclesie disperget suumque ministerium deturpabit."

5.6.12 De suasione, ut aliquis in archipresbyterum eligatur.

[1] "Consulimus, ut .M. diaconem in archipresbyterum eligatis, quia vita et moribus dignus est ..."

5.6.13 De suasione in contrarium.

[1] "Non persuadat vobis aliquis, ut .M. diaconem in archipresbyterum eligatis, quia licet ad sacros ordines pervenerit, illitteratus est penitus et officia divina ignorat. Nam et mores detestabiles habet, que semper consuevit seminare discordiam inter fratres.  
      fratres | [42vb] P

5.6.14 De suasione, ut talis in plebanum eligatur.

[1] "Vestrum propositum non immerito commendamus, si An. subdiaconum vultis eligere in plebanum ..."

5.6.15 De suasione in contrarium.

[1] "Ignem ponetis in gremio et lupum morali, si An. subdiaconum elegeritis in plebanum ..."

5.6.16 De suasione, ut aliquis in priorem eligatur.

[1] "Gloria et honore vestra erit ecclesia decorata, si presbyterum Gr. elegeritis in priorem, quia vir vite venerabilis est et dignus fungitur sacerdotio et habet laudem in nomine ipsius."

5.6.17 De suasione in contrarium.

[1] "Miramur, quod presbyterum Ge. in priorem eligere peroptatis, non considerantes quod calculosus est et propter diuturnos egritudines inbecillis--et sicut dicitur--morbo laborat elefantiaco, quia supercilia depilerat, unde ipsius tamquam reprosi consortium a plurimis evitatur."

5.6.18 De suasione, ut talis in prepositum eligatur.

[1] "..."1

1Not transmitted in Siena and Berlin MSS, also P (although rubrics for these capitula included in list)

5.6.19 De dissuasione propter morbum.

[1] "..."1

1Not transmitted in Siena and Berlin MSS

5.6.20 De suasione, ut aliquis propter potentiam in canonicum eligatur.

[1] "Vestre duximus prudentie consulendus, ut filium comitis .U. in canonicum eligatis, quia per nobilitatem et potentiam suam per totam provinciam timebitur et iura ecclesie servabuntur illesa."

5.6.21 De dissuasione propter superbiam.

[1] "Filium comitis eligeritis in canonicum. Sue nobilitatis intuitu presumet omnibus dominari, etsi quis ei contradixerit super dorsum eius, cum in alto verbum fabricabit."

5.6.22 De suasione, ut aliquis ignobilis in canonicum eligatur.

[1] "Hortamur vos, ut .Io. filium Martinelli sartoris in canonicum eligatis, quia litteratus est plurimum et dicretus."

5.6.23 De dissuasione in contrarium.

[1] "Absit, quod aliquem de plebeia caterva vel rusticana prole in canonicum eligatis, quia postquam hiusmodi ad altiora ascendunt, non desinunt superbire."

5.6.24 De suasione, ut aliquis in capellanum eligatur.

[1] "Amicitie vestre quam corde sincero diligimus, litteris duximus presentibus consulendum, ut Arnoldum clericum in capellanum eligere non tardetis, quia in officiis eclesiasticis est plenius eruditus et bonus ..."

5.6.25 De dissuasione.

[1] "Arnoldus clericus, quem in capellanum eligere peroptatis, velut scire totam Italiam regitavit cum zaratoribus1 et tamquam ex unius trupanorum se fingit esse medicum doctrinatum, ut fornicandi et ..."

1See above, 1.11.3, 1.13.3, 4.6.6, and below 6.9.4.

5.6.26 De suasione aut alique in abbatissam eligatur.

[1] "Vestre duximus prudentie consulendum, ut dominam Mariam in abbatissam eligere procuretis, quia pro honestatem morum et laudabilem conversationem virginum speculum esse videtur et corona omnium monacharum."

5.6.27 De dissuasione.

[1] "Ingildruda monialis, que potius demonialis vel demonachas dici debetur, sub quedam inductione facit interponi preces, ut in abbatissam et dominam eligatur, cupiens habere oportunitatem presbyteri Arnulfi, qui abusus est viscera cornu altaris. Unde, cum postmodum haberet in utero, accepit a quodam medico abortivum. Verumtamen in hoc semper extitit liberalis, quia nemini refrigerantium consortium denegavit nec umquam timuit sub virili honore deperire."|   
      deperire | [43ra] P

5.6.28 De suasione, ut aliquis in magistrum hospitalis eligatur.

[1] "Guilielmus Astonensis vir nobilis est plurimum et discretus, unde hospitali esset plurimum fructuosus. Universitatem igitur vestram propensius exortamus, ut ipsum in magistrum et doctorem eligere non tardetis."

5.6.29 De dissuasione.

[1] "Guilielmus Astonensis iam erat onore paupertatis depressus et idcirco se reddidit hospitali. Nunc autem seminat discordiam inter fratres, et facta conspiratione prefici perfas et nefas anhelat. Unde vobis est cautius precavendum, ne lupus optineat dominium in ovili."

5.6.30 De suasione, ut aliquis in magistrum Hospitalis eligatur propter iuventutem.

[1] "Intelleximus, quod .H. felicis memorie magister conductor vester decessit. Unde vestre duximus providentie consulendum <....> Bernardum Hispanum in magistrum et dominum eligatis, firmiter spem in sua iuventute habentes, quoniam iuvenes ex etatis valitudine utilius valent negotia sustinere. Nam et domus Templi Domini multos ubique terrarum habet negotiorum incursus, unde illum, qui tante militie totique conventui preesse debebit, animosum oportet esse robustum."

5.6.31 De dissuasione propter iuventutem.

[1] "Intelleximus, quod defuncto magistro et ductore vestro, Bernardum Hispanum disposuistis eligere in magistrum, non attendentes quod iuventus etas est flebilis et proclivis et ipse a pueritie sue primordio cuncta hostendit indicia pravitatis."

5.6.32 De suasione, ut aliquis eligatur propter senectutem.

[1] "Sicut hospital de Alto Passio1 universas hospitales domos ex hac parte maris excellit, ita magister gravem et honestum rectorem debet habere. In puritate igitur consulimus vobis non ficta, quatinus Ro. Pisanus conversum vestrum in rectorem et dominum eligatis, attendentes quod reverenda senectus honestatis opera studiosius imitatur nec facile consuevit ad lasciviam inclinari."

1See Oliva XXX.

5.6.33 De dissuasione propter senectutem.

[1] "Cum in quibuslibet senibus sensus puerilis consistat et eorum mores propter garrulitatem et cogitationes inanes sint omnibus honorosi, miramus, quod Ro. Pisanum disposuistis eligere in rectorem, non attendentes quod ..."

5.6.34 De suasione, ut aliquis in operarium eligatur.

[1] "Egregius operarius esset Arnulfus, si eum habere ..."

5.6.35 De dissuasione.

[1] "Si pravo infortunio Arnulfum in operarium elegeritis, totam elymosinam ..."

5.6.36 Quomodo petant remunerationem illi, qui promotis ante promotionem optima servitia contulerunt.

[1] "Arbitror, quod a vestra memoria non sit lapsum, quot labores et angustias causa promotionis vestre sim passus. Omnium siquidem amicorum suffragia <...cuncta que humi| iam expendi et animam loco pignoris creditoribus obligavi. Dum enim irem ad Urbem, a latronibus fui captus, diris flagellis cesus et rebus omnibus denudatus. Sed ob hoc non dimisi, quia in curia Romana per unius anni spatium non moraret, ubi dolores insperatos et casus inhumanos assidue tollerabam, quia miserabiliter mendicare cogebar et horis oportunis vestris resistere adversariis, qui electionem vestram cassare precibus et pretio nitebantur.  
       humi| [43rb] P

5.6.37 Responsiva cum excusatione cavillosa.

[1] "Quarum significata litterarum ex quadam inprovidentie specie manaverunt, quia non sumus ita mentis inoppes, quod ..."

5.6.38 Quod hii falliuntur, qui arbitrantur et sperant, quod promoti debeant eos pre ceteris diligere propter grata servitia, que sibi necessitatis tempore contulerunt.

[1] "Arbitraris forte, quod prelatus, cui ante promotionem innumerabilia obsequia contulisti et qui per tuas solicitudines et labores adeptus est dignitatem, sic debeat esse tuus, quod nichil sine tuo consilio disponat. Sed scias pro certo, quod te suum principalem constituet inimicum, tua consilia penitus abortebit et novos curabit invenire amicos. Heu, cum videbis illos, qui promoto in illo tempore servierunt, frui privatis ..."

5.6.39 Quod tres sint cause, quibus illos odiunt et spernunt, qui ad eorum promotionem dederunt omnem operam et favorem.

[1] Prima causa, qua promoti eos odiunt et aborrent, qui sue promotionis causa fuisse videntur, hoc est, quia nulli suas prosperitates et honores volunt ascribere meritis alienis. Secunda, quia propter dampna conscientie veterum amicorum in pena pertimescunt. Tertia, quia volunt aliorum laboribus respondere.

5.6.40 De verissimilibus excusationibus promotorum.

[1] Excusate se verisimiliter videntur promoti, cum dicunt ... infestant| pauperes...  
infestant | [43va] P

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999