Boncompagnus 5.7 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.7 DE ILLIS PROMOTIS, QUI POSTULANT SUBVENIENTIAM PERSONARUM VEL RERUM

5.7.1 De electo, qui rogat aliquem specialem amicum, ut sibi consulat de aliquo capellano et subveniat in pontificalibus indumentis.

[1] "Ad patriarchatus" vel "archiepiscopatus" vel "episcopatus" vel "cardinalis officium nuper Domino permittente promoti, a vobis tamquam ab amico speciali" vel "specialissimo" vel "tamquam ab illo, in quo post Deum tota spes nostra consistit," vel "tamquam a consanguineo preelecto," vel "tamquam ab illo, cui sumus indissolubili dilectionis federe copulati, suffragium in hiis, que nobis oportuna esse videntur, postulare minime dubitamus. In primis quidem causa consilio vestro habere cupimus aliquem capellanum, qui dictare sciat et iura canonica non ignoret. Secundario, unius planete vel dalmatie subveniantiam imploramus vestre amicitie, cum oportunitas postulabit, gratas vicissitudines rependere cupientes." Vel ita: "Secundario vestram amicitiam deprecamur, ut nobis in signum dilectionis aliqua indumenta pontificalia transmittatis, procul dubio scientes quod vobis grata obsequia rependere amicabili vicissitudine peroptamus.  
 | [43va] P

5.7.2 Responsiva volentis postulata complere.

[1] "Cum super aliquo vel aliquibus nostrum dignemini requirere obsequium, plurimum congaudemus, videntes quod nobis vestra optatis patrocina liberaliter impertiri, ex quo rerum nostrarum subveniantiam fiducialiter postulatis." Vel ita: "Cernentes quod vestra liberalitas amicis optat liberaliter subvenire, ex quo libere postulat suffragium amicorum." Vel ita: "Videntes quod nostram cupitis amicitiam retinere super hiis, que a nobis consilium et suffragium postulastis, libenti animo efficater operam exhibemus. Vestre igitur consulimus dignationi, ut presbyterum Mar. in capellanum recipere non tardetis, quia litterature decore quam morum honestate refulget. Iura siquidem canonica novit et dictare in curiis consuevit. Ad hoc vobis unam planetam de purpura preelecta et dalmatica de serrino exquisito per latorem presentium destinamus, rogantes attentius ut in quibuscumque placet, nobis precipere non tardetis."

5.7.3 Epistola generalis pro illis, qui suffragia expetunt aliquorum cum variatione regulari.

[1] "Quotiens necessitudinibus vel incommodis aliquibus pergravamur, ad vos tamquam ad illos, quos inter varios rerum eventus amicos invenimus speciales, recurrere minime dubitamus, pro certo sperantes quod nostras preces efficaciter admittetis. De sinceritatis igitur vestre liberalitate plurimum confidentes, vestram amicitiam exoramus, ut nobis viginti unicias auri mutuare velitis." Vel ita post 'admittetis': "De amicitie igitur vestre sinceritate confisi, vestram confidentius amicitiam| deposcamur, quatinus <etc.> ...  
      amicitiam | [43vb] P

5.7.4 Responsiva generalis cum variatione regulari.

[1] "Magnum donum et gratiam ...facilime invenire"

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999