Boncompagnus 5.8 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.8 DE ORDINATIONIBUS

5.8.1 De episcopo, qui negotiorum honere pergravatus, unde rogat alium episcopum, quod suos debeat clericos ordinare.

[1] "Negotiorum multitudine pergravati nostra cupimus honera fraternitatis vestre suffragio supportari, benignitatem vestram attentius deprecantes, quatinus illos, quos venerabilis frater noster archidiaconus vobis presentabit proxima die Sabati ordinandos, sicut vobis dixerit, ordinetis.  
 | [43vb] P        | [44ra] P

5.8.2 De episcopo, qui est infirmus, unde rogat alium episcopum, quod suos debeat clericos ordinare.

[1] "De fraternitatis vestre benivolentia confidentes, harum latores in hoc quatuor temporum ieiunio dirigimus ordinandos, procul dubio scientes quod valida corporis egritudine laboramus."

5.8.3 De episcopo, qui propter senectutem divina celebrare non potest, unde rogat alium episcopum, ut in ordinatione suppleat ipsius defectum.

[1] "Senectute et senio iam consumpti, divina non possumus officia celebrare, quare vestrum duximus auxilium implorandum, ut nostra onera fraternitaliter supportantes illos, qui vobis ex nostra parte fuerint presentati, ad ecclesiasticos dignemini ordines promovere."

5.8.4 De episcopo, qui mittitur in legationem, unde rogat alium episcopum, quod in ordinatione suppleat vicem ipsius.

[1] "Summus pontifex nobis nuper iniunxit, quod pro ecclesie Romane obsequiis in Alamanniam properemus. Quare fraternitatem| duximus attentius rogitandam, ut in ordinando illos, qui vobis a decano ecclesie nostre fuerunt presentati, vices nostras fraternitaliter supportetis.  
      fraternita|tem [44rb] P

5.8.5 De episcopo, qui vocatur ab imperatore, unde rogat alium episcopum, ut tam in ordinatione quam in conficiendo crismate suppleat vicem ipsius.

[1] "Romanorum imperator nos ad curiam in proximo Pascha vocavit, unde fraternitatem vestram duximus attentius deprecandam, ut tam in ordinatione quam in crismate consecrando, vices nostras dignemini fraternitaliter supportare."

5.8.6 De episcopo, qui rogat alium, ut neminem de suo episcopatu absque suis litteris debeat ordinare.

[1] "Fraternitatem vestram litteris presentibus rogitamus, ut neminem de nostro episcopatu absque nostris litteris ordinetis."

5.8.7 De metropolitano, qui suffraganeo suo precipit, ut .Io. diaconum debeat ad sacerdotum promovere.

[1] "Iohannes diaconus a tua fraternitate sepius postulavit, ut ipsum ad sacerdotii gradum promovere deberes. Et nos tibi propter hoc rogamina porreximus duplicata, sed tu id efficere penitus contempsisti. Eapropter fraternitati tue per presentia scripta mandamus, precipiendo districte quatinus illum ad sacerdotalem non differas ordinem promovere."

5.8.8 De monachis, canonicis regularibus, Hospitalariis et Templariis, qui per speciale privilegium sunt exempti. Unde rogant aliquem episcopum, ut illos, qui sibi ex eorum parte fuerint presentati, ordineat.

[1] "Vestra, prout credimus, paternitas non ignoscat, qualiter per specialia privilegia sit nobis ab apostolica sede indultum, ut nostri conventus fratres faciamus, a quibuscumque placet, episcopis ordinari. Quocirca benignitatem vestram supplici prece rogamus, ut illos, qui vobis ex parte nostra fuerint presentati, ad sacros dignemini ordines promovere."

5.8.9 De archidiacono et canonicis alicuis matricis ecclesie, qui rogant aliquem episcopum, quod sui episcopatus clericos ordinare velit, ex eo quod sedes episcopalis vacat.

[1] "Post decessum felicis memorie .A. episcopi nostri non potuimus esse in electione concordes. Unde sedes episcopalis vacat et ordinationes clericorum nimium prolungantur. Quocirca paternitatem vestram humiliter exoramus, quatinus illos, quos venerabilis prepositus noster in proximis ieiuniis presentabit, ad ecclesiasticos velitis ordines promovere."

5.8.10 De electo, qui rogat aliquem episcopum, ut duos subdiaconos ad diaconatum et tres diaconos ad sacerdotum promoveat.

[1] "Vocati nuper ad officium presulatus, in hiis .IIII. temperum ieiuniis propter incumbentia negotia ordinationem celebrare nequimus, verum quia dampnosum esset quibusdam nostri episcopatus clericis suas ordinationes deferre, paternitatem vestram in Domino deprecamur, quatinus duos subdiaconos ad diaconatum et tres diaconos ad ordinem sacerdotii promovere velitis."

5.8.11 De aliquo magno prelato vel principe, qui rogat episcopum, quod quendam suum consanguineum promoveat ad ordinem clericalem.

[1] "Pro dilecto et amabili consanguineo nostro .G. copiosas vobis effundimus preces, benignitatem vestram attentius exorarantes, ut ipsum nostre devotionis intuitu ad clericalem dignemini ordinem promovere, scientes quod vestra plantula esse peroptat et in episcopatu vestro habet ulterius propositum commorari."

5.8.12 De episcopo, qui rogat alium episcopum, ne .B. virum malitiosum et falsarium debeat ordinare.

[1] "Bernardus Nasicurvus| malitiose nititur ad ecclesiasticos ordines promoveri. Unde, ne litteras falsas componat plurimum pertinemus, quia sculpere novit sigilla nec dubitat aliquod facinus perpetrare. Ipse quidem aliquantulum est gibbus, strumam habet in gula et labia tortuosa, quibus es causis ipsum noluimus ad aliquos ordines promovere, scientes quod sacri canones expresse iubant, ne huiusmodo monstruosi debeant promoveri.  
 Nasicurvus | [44va] P

5.8.13 De episcopo, qui rogat alium episcopum, ne .P. diaconum debeat ad sacerdotum promovere, quia latro est et homicida.

[1] "Ecclesie nostre decanus mollitur, ut .P. diaconus ad sacerdotium debeat promoveri, qui sepe fuit in latrocinio deprehensus et esse dicitur homicida. Cuius rei causa fraternitatem vestram attentius deprecamur, quatinus eum non velitis ad sacerdotii gradum aliquorum persuasionibus promovere."

5.8.14 Notula, in qua dicitur, quare in hoc titulo non sint necessarie remissive.

[1] Non sunt hic necessarie duabus de causis. Prima est quia omnis, qui rogatur, si non vult vel non potest adimplere petita, facile valet excusationes plurimas invenire. Secunda satis est evidens, quoniam istiusmodi littere freqentius ea die, que fit ordinatio, presentantur, et ordinati vel non ordinati sine dilatione recedunt, unde ipsamet referunt, que fuerunt.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999