Boncompagnus 5.9 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|5.9 DE ORDINANDIS

5.9.1 Littere, quibus iubetur subditis, quod ordines recipiant, prout eis fuerit a suis prelatis iniunctum.

[1] "Celestis Ierosolitanum, que pacis visio nuncupatur, vivis debet lapidibus exhornari, qui tamdiu debent malleari atque polliri, donec in domo Domini per manum artificis collocentur, et sic in edificio collocati sanctuarii lapides nominantur. Vos ergo, qui in ecclesia Dei, que celestis Ierosolitanum per misterium figuratur, sortem recipitis in ordine clericali, per manum pontificum poliri et quadrari debetis et ad sacros ordines promoveri, ut in structura ecclesie, prout expedit, ordinari, domum Domini exhornetis. Eapropter ordinandis in virtute Spiritus Sancti et obedientie precipiendo mandamus, ut secundum quod unicuique fuerit a suo prelato iniunctum, ordines recipere non postponat."

5.9.2 Littere contra archidiaconum, qui non vult ad diaconatus ordinem promoveri.

[1] "Archidiacone archidiacone dolere deberes et non sine causa turbari, quia contra decorem ordinis et salutem anime tue cadit significatio tui nominis ab effectu. Ecce archidiaconus iam vocaris, idest princeps| diaconorum, non tuis meritis sed officii dignitate et adhuc es in minoribus ordinibus constitutus. Unde merito deberes amittere principatum, quoniam permissa tibi abutetis potestate, dum permixte infra et supra moraris, et teipso maior et minor esse moliris. Ergo qui secum dissidet, non conveniet ulli nec poterit per iure meritum principari. Ortamur te igitur in Domino et monemur atque sub interminatione divine ultionis tibi precipiendo mandamus, ut reduceris ad memoriam significationem vocabuli dignitatis, diaconatus ordinem recipere non postponas. Et si te Deus aliquibus perfecit et principem ordinavit, studeas ita facere per virtutem, quod sis in eis tamquam unus ex illis."

5.9.3 Notula doctrinalis de variatione officialium nominum.

[1] Et nota, quod contra archipresbyterum leviter poterit hoc narratio variari. Contra prepositum sic mittatis per totum hiis que mutari debent: "Ecce prepositus iam vocaris. Unde preesse debes pariter et prodesse, sed maiori te preesse non potes, ergo non es prepositus sed suppositus et maxime illis, qui funguntur sacerdotii dignitate."

[2] Item contra priorem taliter varietur: "Ecce prior ex officio iam vocaris, idest primus et preambulus et vocabulo veritas contradicit, quia non es prior, sed postremus et ultimus in ordine ac doctrina. Ortamur te igitur etc."

[3] Item contra plebanum sic: "Ecce plebanus iam vocaris et plebem tibi commissam ex officio iniuncto gubernare teneris, sed qua fronte castigare audes presbyteros et levitas, qui nondum ad subdiaconatus ordinem pervenisti. Sic ergo ponitur iugum in cauda et posteriora dorsi reflexibiliter permittuntur. Hortamur te igitur etc."

5.9.4 De reprehensione senis, qui non vult recipere ordinem sacerdotalem.

[1] "Vagatus es in prima vigilia et in secunda per varia diverticula vitiorum et sicut equus indomitus et effrenis transcurrens in minoribus ordinibus deliquisti, prebendo pluribus materiam deliquendi. Ex quo igitur in matutino transitoriam letitiam percepisti, saltem ad vesperam succedat fletus et scias, quod in tertia vigilia constitutus mori citius compelleris, quia omne, quod antiquatur et senescit, esse prope interitum comprobatur. Igitur Deo studeas immolare tue sacrificium senectutis et noli esse ulterius otiosus, sed ingredere vineam dominicam, et recepto sacerdotii ordine, placa Dominum thure et super sacrosanctum et venerandum altare."

5.9.5 De reprehensione viri litterati, qui sacros ordines recipere dedignatur.

[1] "Plus sapere quam oporteat, Apostolos detestatur,1 et maxime cum idem asserat sive lingue cessabunt sive scientia destruetur.2 De re igitur si miramur, non est mirum,3 quod occasione scientie litteralis, qua diceris prepolere, sacros ordines recipere dedignatis. Vere nunc videmus, quoniam sapientes sunt, qui faciunt mala, bene autem nesciunt operari, quia sapientiam, que inflat, et non karitatem, que edificat, imitantur. Sed numquid non legisti, quod servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis plurimis vapulabit,4 quia cui plus exhibetur, ab eo plus exigi minimie dubitatur. De tua igitur scientia studeas Altissimo complacere atque sacras ordines recipere iam non tardes, ut sis lucerna in domo Domini super candelabrum,5 cuius radiis minus| intelligentes6 exemplum commendabilibus et honestis operibus illustrentur.  
minus | [45ra] P
1 Rom. 12.3.              2 I Cor. 13.8.       3 Boncompagnus      4 Luc. 12.47.       5 XXXX       6 Boncompagnus

5.9.6 De reprehensione nobilis, qui sacros ordines recipere dedignatur.

[1] "Nobilitas est quedam laus ex altitudine parentum precedens,1qua timefactus sacros ordines recipere dedignaris, non considerans quod licet sis nobilis, tamen es homo et ab humo sine dubio derivaris.2 Sic ergo cinis es et in cinerem aliquando reverteris,3 deposito itaque transitorie nobilitatis fastu, sacros ordines recipere non postponas, quia ille in mortali nobilitate nobilitatur,4 qui Deo servire laborat, et maxime cum servire Deo sit regnare."5

1 XXXXX        2 XXXXX        3 XXXXXX        4 XXXXX        5 XXXXX

5.9.7 De reprehensione divitis, qui sacros ordines recipere dedignatur.

[1] "Amicos de Mamona iniquitatis numquam tibi facere voluisti, sed in tua opinione confidens, accumulas peccuniam et nescis cui congreges, immo--quod deterius est--in multitudine divitiarum confidens, recipere condempnis ordines clericales. Hortamur te igitur in Domino et monemur, ut peccunie ambitione remota clericali de ordini et pauperibus spiritu studeas agregare."

5.9.8 Notula, qua ratio datur, quare huiusmodi littere non indigant responsivis.

[1] Et nota, quod hic titulus non indiget responsivis, quia huiusmodi epistole sunt quasi predicationes et predicatoribus vix aut numquam aliquis respondere consuevit. Sed si necessaria fuerit, excusatio facile poterit inveniri.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999