6.1.1
De illo, qui vult aquirere amicitiam illius, quem numquam vidit.
[1]
"Fama celebris, que de vestre nobilitatis altitudine de gentibus in
gentes et de regnis ad populos alteros convolavit, nos inducit plurimum
et hortatur, ut vestram amicitiam acquirere debemus et ipsam gratis et
<???> obsequiis conservare. Iubere igitur, in quibuscumque placet,
dignabimini, quia parati sumus et erimus exequi, quod amicabiliter pollicemur."