Boncompagnus 6.10 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.10 DE POTESTATUM ELECTIONIBUS

6.10.1 Littere, quibus aliqua civitas potestatem petit a Romanis, in fine variatio.1

[1] "Ad creatricem imperii, matrem regnorum, caput mundi et speculum omnium civitatum, que non dicitur civitas sed urbs per excellentiam, civitas Perusina recurrit et pro ipsa nos, qui sumus vestri fidelissimi concives pariter et fideles, vestram altitudinem propensius rogitamus, ut habito consilio generali nobis aliquem Romanum civem in potestatem| presentialiter concedatis. Electionem siquidem istam vestro duximus arbitrio committendam, quia de vobis tamquam de specialissimis dominis et amicis dominabilibus semper habuimus et habebimus fiduciam pleniorem."
 | [63rb] P           Nobis .Io. Capucciam Romanorum consulem vel Romanum Petri Iohannis Leonis di Parione presentialiter concedatis, quoniam ipsum prius in consilio et postmodum generali contione communiter et concorditer in nostrum elegimus potestatem. rubr. Winckelmann           po|testatem  [63va] P
1 Dated 1201 by WINCKELMANN, 548. See above, Boncompagnus 1.27.8 and Codice diplomatico del Senato romano dal MCXLIV al MCCCXLVII ed. FRANCO BARTOLONI (Rome 1948-) = Fonti per la storia d'Italia pubblicate dall'Istituto storico italiano per il Medio Evo 87 and works of JüRGEN PETERSOHN.

6.10.2 Notula, qua doctrina datur, quare quidam Romani cives Romanorum consules appellentur.1

[1] Magni quidem Romani viri et capitanei antique ac generose prolis, sive habeant civitatis officium sive non, semper Romanorum consules appellantur. Et isti semper intersunt magnis consiliis urbis in Capitolio et Senatu absque aliqua speciali electione vel vocatione. Et ideo semper Romanorum consules appellantur.

1 On the term 'Romanorum consules' cf. Isagoge1.33 and Quinque tabule salutationum 5.7-9.

6.10.3 Responsio, qua dicitur, quod eorum satisfacient voluntati, in fine variatio.

[1] "Cum civitatem Perusinam unam de urbis regionibus reputemus et vos, qui estis eiusdem civitatis cives, tamquam Romanos absque dubio diligamus, credere debetis et pro certo sperare, quod vestre in omnibus peroptamus acquiescere voluntati. Noveritis ergo, quod receptis vestris litteris consilium in Capitolio fecimus generale, in quo Senatus decrevit vobis exhibere in potestatem .Io. Guidonis de Papa consulem Romanorum, qui est vir sapiens, providus, egregius contionator et in omnibus negotiis mundanis astutus." 1Iohannes Guidonis de Papa was podesta in 1205, Iohannes Capucciam in 1201 (WINCKELMANN 549). See above Boncompagnus1.27.8, 6.10.1 and Codice diplomatico del Senato romano dal MCXLIV al MCCCXLVII ed. FRANCO BARTOLONI (Rome 1948-) = Fonti per la storia d'Italia pubblicate dall'Istituto storico italiano per il Medio Evo 87 and works of JüRGEN PETERSOHN.

6.10.4 Littere civium ad alium, quem elegerunt.

[1] "Ex amicitia speciali et prerogativa sinceri amoris vos in nostram concorditer eligimus potestatem, vobis pro feudo vestro et iudicis, quas duceris, .L. libras Luccentium assignantes. Vestram igitur prudentiam sollicitamus attentius, quatinus de omnibus oportunis vos honorabiliter preparetis."

6.10.5 Responsio electi.

[1] "Michi ambigium non existit, quod ex dilectionis puritate me ad serviendum vobis et civitati vestre amicabiliter elegistis. Ego autem universitati vestri de honore inpenso grates refero infinitas, promittens quod iuxta sollicitationem vestram de acquirendo iudicem, notario et rebus oportunis me, sicut expedit, preparabo."

6.10.6 Responsio electi.

[1] "Vestrarum pagina litterarum michi extitit nuntiatrix, quod me ad servitium vestrum pro anno venturo communiter et concorditer eligere voluistis, volentes quod in proximo sim paratus laborem subire. Sed utinam preferatur labor fructuosus honori, ut per laborem meum crescat vestre civitatis profectus. Ego autem, licet sim insufficiens et ad ferendum regiminis honera insuetus, vestre non dubito condescendere voluntati, sperans primum in Deo, qui sperantibus in se dat sufficientiam salutarem, et postmodum in sapientia vestra, que michi erit propitiabilis coadiutrix. Super facto vero feudi de quo michi non potuistis certitudinem declarare, vobis duxi breviter respondendum, quia de consilio amicorum procedit, quod si universitati vestre placuerit, vobis debeam in meis expensis usque ad termini complectionem servire. Sin aliter feudum recipiam, secundum quod continebitur in statuto, et tam de ipso feudo quam expensis curialitati| et arbitrio vestro committam."

6.10.7 Littere civitatis ad aliam civitatem, quibus intimatur, quod electio data est illis, qui mittuntur.

[1] "De magnifica et egregia urbe Mediolanensi" vel "Cremonensi potestatem et rectorem habere volentes, .I. et .A. nobiles Mantuanos cives ad vos duximus dirigendos, eis auctoritatem plenariam conferentes, quod aliquem de vestris civibus in potestatem eligant et rectorem. Nos enim in generali consilio firmiter promissimus et firmavimus iuramento, quod electionem ab eis factam servabimus incorruptam."

6.10.8 Littere, quibus intimant nuntii de illo, quem elegerunt.

[1] "Cremonam ivimus iuxta mandati vestri tenorem, ubi a militia et populo fuimus cum ingenti exultatione recepti et iuxta postulationem nostram die sequenti dederunt nobis consilium generale. Nos vero iterum cum summa diligentia et studio interrogavimus de nobilium virorum fama, sapientia, et constantia probitatis. Cum autem plures essent nobis a pluribus commendati, de consilio plurium eligimus Ysachium de Duara, qui sicut fama publica protestatur, fulget nobilitate prosapie, strenuus est in armis et sapiens in mundanis, providus in consiliis et ad omnia et singula negotia circumspectus, formosus et dominabilis in persona."

6.10.9 Littere amici ad electum, quibus intimat, quod de sua promotione gaudet et consulit ei, quod iudicem, notarium et familiares electos studeat invenire.

[1] "Gaudio inenarrabili sum gausus, ex eo quod Parmenses" vel tales "vos in eorum potestatem concorditer elegerunt. Nunc autem prudentiam vestram duxi rogandam, quam in omnibus, que ad vestram honorem spectare noscuntur, me operari velitis, quia destrarium habeo electissimum et palafredum, quos ad vestrum servitium habere potestis. Preterea vestre duxi sapientie consulendum, ut iudicem optimum acquiratis, quia iudex est oculus potestatis, et si oculus fuerit lucidus et preclarus, corpus curie vestre iustitie et equitate pollebit. Notarium autem et familiares formosas, curiales et bene morigeratos studiosius acquiratis, quoniam ex claritate servientium fama consuevit crescere dominorum."

6.10.10 Responsio electi, qua refert grates amico et promittit se facere secundum consilium suum.

[1] "Propter specialis dilectionis vinculum, quo sumus uniti, me non oportet ad captandam benivolentiam vestram applaudere vel blandire. Sed teneor de pollicitis referre grates et procedere per omnia secundum vestra salutifera documenta."

6.10.11 Notula doctrinalis.

[1] Item huiusmodi electiones non fiunt absque proficuo electorum, etiam si eligantur per sortem vel si scribantur et ponantur eligendorum nomina sub capello, quoniam electores plurima consueverunt super talibus machinari. Unde ad inveniendum circa talia materias perorandi quedam accessoria duxi ponenda. Sunt enim in omnibus civitatibus, castris, burgis et villis partes. Et ubicumque sunt partes, ibi sunt invidie ac inimicitie capitales.

6.10.12 Littere alicuius partis de civitate ad electum, quod officium non recipiat.

[1] "Nobilitati vestre litteris presentibus intimamus, quod electioni de vobis a quibusdam Bononiensibus facte nullomodo consentire velitis, quoniam nobis et maiori parti non placet. Unde, si contra nostram veneritis voluntatem, magnum poterit| scandalum generare, et ut vera loquimur, si venire presumpseritis, opportebit vos recedere cum pudore."

6.10.13 Responsio, qua dicitur se non facturum es<??>, quo illi parti non placet.

[1] "Si verum est, quod electio de me facta vobis et maiori parti non placet, electioni facte non proposui aliquatenus consentire."

6.10.14 Responsio, qua dicitur, quod pro illis non dimittet.

[1] "Quantumcumque videamur condolere vel minas inferre, non duxi renuntiare officio, ad quod a maiora parte concorditer sum electus, quia non sum timoris filius. Unde non timeo minas vestras et pro certo sciatis, quod de hiis, que dixistis, vos in posterum penitebit."

6.10.15 De consilio amici ad electum quomodo dicitur, quod deliberandum est in hoc facto.

[1] "Qui futura non providet, cadit facilius in errorem. Unde vobis est cautius precavendum et deliberandum subtilius cum amicis, quid sit vobis in hac parte agendum."

6.10.16 Consilio amicorum, qui sibi dissuadunt, ne recipiant.

[1] "Multos vidimus, qui per partes dominium susceperunt a fama eadem probitatis et dampnum pati pariter et pudorem. Numquid non recordamini, quid acciderit infinitis, qui per partes dominia susceperunt. Sit ergo vobis aliorum casus exemplum."

6.10.17 De proverbiali consilio amicorum, qui consiliunt, ut recipiat.

[1] "Qui timet grandinem, retinebit sensum in arca et qui respicit nebulam, non arripiet iter, et pusillanimis non utetur armis, dum intuebitur vulnera bellatorum. Fortune vos igitur committatis et recipite officium potestarie, ad quod estis electi, quia postquam incipietis regere terram et iustitiam confovere, vobis prospere cuncta succedent et illi, qui modo vobis inimici et adversarii esse videntur, efficientur placabiles et benigni."

6.10.18 Notula copiosa de huiusmodi materiis inveniendis.

[1] Possunt circa huiusmodi electiones oriri materie infinite, quoniam electores aliquando eligunt cavillose, illis feudum modicum assignantes ad hoc, quod officium non assumant. Unde illi aliquando recusant venire, et aliquando vocaliter pollicentur se absque feudo velle subire laborem.

[2] Item quidem ex eis consulunt, ut propter parvitatem feudi relinquant, quia non est utile consumere bona patrimonii pro inanis glorie fastu.

[3] Item alii sunt, qui consulant in contrarium, dicentes non esse propter parvitatem feudi aliquatenus relinquendum, et maxime cum sit gloriosus habere honorem quam lucrum, quia lucrum perit, sed honor permanet in eternum.

[4] Item dici potest, quod hic honor erit aliorum bonorum inductivus et multa ex hoc honore lucra poterunt provenire.

[5] Item dici potest, cum quanto fuerit receptus honore et quomodo episcopus cum toto clero pulsatis campanis eum receperit et quomodo milites venerunt ei obviam et bigurdizabant, et populus cum ramis arborum psallendo sibi occurrit et qualiter psallebant virgines in choreis vel forte quanta fuerit discordia in adventu suo et quomodo multi dolebant.

[6] Item suaderi potest, quod talis vel talis male vel bene talem rexerit civitatem, utiliter vel inutiliter se habuerit erga vel contra rem communem, unde illum esse vel non esse in hoc officio asssumendum.

[7] Item suaderi potest, quod homines de sua prole semper fuerunt amici vel inimici nostre civitatis.

[8] Item suaderi potest, quod sit vir catholicus et heresis extirpator vel quod sit hereticus et Christiane religionis precipuus inimicus, unde est vel non est ad hoc officium promovendus. Item quod sit in omnibus negotiis fortunatus vel infortunatus. Item quod sit largus vel avarus, parcus vel prodigus. Item quod sit constans vel mobilis et inconstans. Item quod sit formusus vel deformis.| Item quod sit strenuus in armis, vel pusillanimis et effeminatus, unde est vel non est--et maxime tempore guerre--ad hoc officium promovendus, quoniam principis fortitudo est quasi murus in bello vel pusillanimitas potestatis reddit pusillanimes bellatores. Item dici potest, quod sit nimium senex vel iuvenis. Item dici potest, quod facile precio corrumpatur, vel quod numquam esset peccunia, que ipsum faceret a veritatis tramite deviare. Item semper dilexit vel odivit bonos et cum viris sapientissimis vel sceleratissimis voluit conversari.

[9] Item rogantur aliquando amici, ut consentiant vel non consentiant electioni eius.

[10] Item consulitur electo, ut non foveat partem, vel quod talem partem studeat diligentius confovere, quoniam aliter non poterit dominari.

[11] Item significat aliquando communitas civitatis, cui preest, quod bene vel male se habeat in regimine illo.

[12] Item rogantur aliquando potestates et iudices de sententiis, ut ferantur vel non ferantur, de condempnandis in pecunia, de proscribendis per maleficia, de latronibus captivatis, ut absolvantur vel non absolvantur.

[13] Item repetuntur feuda ab hiis, qui a dominio repelluntur, vel a successoribus potestatum, que ante terminum in civitatibus moriuntur.

[14] Nam circa hec et consimilia tanta posset propter varios rerum eventus materiarum extensio provenire, quod prius deficeret tempus quam sermo.

[15] Ergo recurrat orator ad titulum DE ELECTIONIBUS CLERICORUM1 et per exempla, similitudines atque contrarietates facilius valebit principalia et acessoria circa huiusmodi materias invenire.

1 Above 3.4, or several other titles in this book: 3.5, 5.1, 5.4, 5.6.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999