Boncompagnus 6.11 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.11 DE POSTULATIONIBUS SATISFACTIONUM PROPTER DAMNA, QUE SIBI CIVES AUT ALII ADINVICEM FERUNT1

6.11.1 De potestate, qui mittit alteri potestati vel consulibus pro iniuriis, que suis civibus sunt illate.

[1] "In epistole titulo vos 'amicos' appellavimus 'preelectos', ex eo quod semper optavimus et optamus amicitiam vestram gratis et mutuis obsequiis retinere, et si aliquando aliquorum temeritas consuetum dilectionis fedus violare nitatur, parati semper sumus et erimus providentie ipsum nexibus refrenare. Ne per aliquam temporis diuturnitatem aliqua scandali materia invalescat, vos quidem non credimus ignorare, qualiter quidam vestri cives tres nobiles nostros milites,| qui nuper gloriam receperunt militarem et Tarvisium iverant causa iocunditatis et solatii, graviter offenderunt, eis destrarios et mantitas auferentes, quod nobis et toti civitati nostro adeo est molestum ac si unicuique iniuria esset illata. Circumspectionem igitur vestram, quantumcumque possumus, deprecamur, ut offensores illos cogatis restituere, que sub quedam specie latrocinii abstulerunt, et de iniuria talem exhibeant satisfactionem offensis, quod de illatis eos non promittamus sumere ultionem."
    |  [64rb] P         milites |  [64va] P        Tarvisium Bern M] Trevisium Athens Parisium P Siena Cervisium Berlin
1 According to E. WINKELMANN "Zwölf Papstbriefe zur Geschichte Friedrichs II und seiner Nachkommen" Forschungen zur deutschen Geschichte 15 (1875) 373-389 at 374, the Boncompagnus' latest letter, datable to 1220, comes from 6.11. The only letters likely to be assigned a date in this title are 6.11.1, 6.11.2, and 6.11.5, 6.11.6. For another letter possibly datable to 1220, see above 4.1.3. However, none of these letters are clearly datable to 1220. A more likely candidate is 1.1.1.

6.11.2 Responsio, qua dicitur, quomodo doluerint et de malefactoribus fecerunt vindictam, in fine variatio.

[1] "'Amicos preelectos' nos in epistole vestre titulo appellastis, unde inenarrabili iocunditate letamur, videntes quod vestre amicitie fedus conservare cupitis illibatum, et nos versa vice ad idem peragendum exhibere peroptamus operam efficatem. De offensione siquidem, que a nostris civibus fuit militibus vestris illata, quid, antequam ad vos vestre littere pervenirent, fecerimus, audiatis. Fieri namque fecimus consilium generale et consilio finito iussimus ad contionem pulsari, militibus et toti populo rei seriem enarrantes. Tunc factus est clamor ingens et tumultus non parvus et cucurrerunt omnes et cum securibus et asciis deiecerunt domos illorum. Nos autem requisivimus destrarios, quos vobis per latorem presentium remandamus, sed manticas non potitimus re habere. Offensores autem longe a civitate forbaniti morantur nec umquam regressum habere valebunt, donec iniuriam passis restituant universa et de illatis iniuriis satisfactionem exhibeant competentem." Vel ita post 'illata': "inenarrabiliter condolemus, et licet nos ignorare minime credetis, Deum tamen inducimus, quod nichil penitus sciebamus. Sed postquam fuit nobis per vestris litteris intimatum, fieri fecimus prope consilium generale etc." usque ad finem. Vel post 'illata': "plurimum condolemus. Ceterum licet dixerimus a vestris civibus, verumtamen illi sunt cives-et-non-cives, qui illos non credimus esse cives, qui per malitias et scelera sua in silvis et locis solitariis statuti forbaniti morantur. Unde, prout scitis, ultionem sumere non valemus." Vel ita post 'illata': "quatinus doluerimus, ostendimus pro effectum. Ecce illos ad vos cum destrariiis et rebus ablatis transmittamus catenatos, volentes ut ex eis pro vestre voluntatis arbitrio sumatis ultionem."

6.11.3 Responsio, qua gratie referuntur.

[1] "Grates vobis referimus infinitas, ex eo quod nostras preces amicabiliter exaudistis, ea promptius et soliticius peragentes, pro quibus nos et civitatem nostram ad vestrum amorem et servitium obligastis."
promptius Bern M] promtius Siena Berlin Athens P    amorem et servitium Siena Berlin Bern M] servitium et amorem P amorem et om. Athens

6.11.4 Alia responsio cum illatione minarum.

[1] "Illos, qui nostris militibus pudorosa gravamina intulerunt, cives-et-non-cives appellastis et esse dicitis forbannitos. Unde perpendimus, quod eos vultis sub quibusdam simulationibus et velaminibus excusare. Nos autem hec semiclausis auribus pertransimus, credentes quod aliqui de nostris consurgent, qui graviter vestros cives offendent, et cum exinde fuerimus requisiti, eos cives-et-non-cives appellare sciemus, addendo pariter quod sint banniti et in silvis ac locis solitariis demorentur et spolient etiam quoslibet viatores sicque dolus dolo poterit compensari."|
pudorosa] ponderosa Siena P     simulationibus] excusationibus Athens          hec om. Siena P               compensari |  [64vb] P

6.11.5 Littere, quibus aliqui significant, quod talis castellanus villam suam combussit et vires et mulieres male tractavit.

[1] "H. de Rocella nulla rationabili causa interveniente, sed de sola superbia et presumptione confisus, ad quandam nostram villam non cum paucis armatis accessit, crudelitatem inauditam exercens. Nam quosdam rusticos interfecit, quosdam vinculatos traduxit, quosdam truncatis mebris dimisit. Insuper combussit domos eorum, diripuit ovos et boves et spolia universa. Baliste siquidem et arratores ipsius illorum uxoribus sunt abusi, virgines rapuerunt et peragere presumpsere, que non fecissent barbare nationes. Verum quia sine requisitione vobis nolumus facere werram, vestram magnitudinem, sicut possumus, deprecamur, ut nobis de illatis iniuriis talem satisfactionem fieri faciatis, quod super vestros fideles et rusticos non cogamur sumere ultionem" vel "ultionem sumere non cogamur."
H. Siena Athens] B. P G. Bern       Rocella P Berlin Athens] Rosella        quandam Berlin M P] quendam Athens       et boves om. Athens       presumpserunt Siena       Baliste--nationes om. Berlin       nolumus Athens Bern] volumus M P Siena Berlin       werram Siena M       fieri Athens Bern M P] facere Berlin om. Siena

6.11.6 Responsio, qua dicitur, quod omnia emendabuntur et castellanus punietur.

[1] "De hiis, que nobis vestris litteris intimastis, vobis grates referimus copiosas, videntes quod nobiscum alicuius materiam scandali habere non vultis. Unde amicitie vestre firmiter pollicemur, quod .H. et sequaces ipsius, prout expedit, puniemus, et tam vobis quam iniuriam passis faciemus fieri de iniuria honorem et de dampnis satisfactionem per omnia competentem."
nobiscum Siena Berlin M Bern Athens] nobis P       materiam] materia P       de Athens Siena] om. M Bern Berlin P

6.11.7 Littere, quibus intimatur, quod aliquis vicecomes abstulit bona ecclesie. Unde restitutio petitur, in fine variatio.

[1] "Vicecomes vester" tali "ecclesie" vel "monasterio" vel "canonice" vel "hospitali tres vacas et vii. porcos abstulit, quod nobis est ita grave pariter et molestium acsi de nostro stabulo abstulisset, quoniam in ecclesia illa ius patronatus habemus et patroni dici non possumus, nisi eam a persecutoribus defendamus. Quare altitudinem vestram, quantumcumque possumus, deprecamur, ut ablata restitui faciatis. Alioquin inter nos et vos talis poterit scandali materia exoriri, que de facili non poterit terminari" vel "quod nostris heredibus relinquatur" vel "quod tamquam hereditas ad nostros perveniet successores" vel "quod eam ad posteros transmittemus" vel "quod tota exinde provincia poterit conturbari" vel "quod per imperium" vel "regnum totum scietur."
vel monasterio--hospitali om. Berlin       grave] et add. M       materia] materiam M

6.11.8 Responsio cum indignatione.

[1] "Temperare valebitis effusiones miniarum et maxime cum scitis et scire debeatis nos de huiusmodi minis parum curare. Verumtamen erit in deliberatione nostra, quid velimus, de rebus ablatis vicecomiti vestro iubere."
valebitis Berlin Siena] valebatis P M Athens Bern        de rebus ablatis tr. Athens post vestro

6.11.9 De illis, qui conqueruntur, quod mercatores, quibus dederant securitatem, sunt rebus omnibus denudati. Unde restitutio postulatur.

[1] "Delere nos de terra peroptant et aufferre nobis omnem honorem, qui mercatores sub securitate nostra et ducatu euntes offendere moliuntur. Architenentes equidem vestri nuper quosdam mercatores, qui nobis pedagium solvunt, rebus omnibus denudantur, quod nobis est adeo grave pariter et molestum, acsi nostris personis iniuria esset illata. Verum quia guerra inter nos habita facile posset renasci et in peiora converti, providentiam vestram attentius rogamus, quatenus ipsis mercatoribus ablata in integrum restituere faciatis."
 guerra] werra Siena

6.11.10 De illis, qui conqueruntur, quod pegolaferii, qui sub eorum securitate ibant, res omnes ablate fuerant. Unde restitutio petitur.

[1] "Sicut de una favilla sit sepe maximus ignis, ita de re modica maximus posset scandalum generari. Quidam namque speciarii et pegolaferii transitum sepe faciunt per nostrum districtum et eorum quilibet unam libram piperis annuatim persolit, quod maximum reputamus profituum et honorem. Noverunt enim, <quod> .III. de talibus latores presentium per quandam| silvam transitum faciebant, quibus vestri homines in itinere obviarunt, et aperientes cistas et sacculos dissolventes, eis nuces muscatas, gariosolos, cinamonum, piper, zinziber, piscides, cungula et pectines abstulerunt. Ideoque vos attentius deprecamur, quod vel facietis eis ablata restitui vel secundum extimationem rerum ablatarum denarios exhiberi."
  quandam |  [65ra] P       vestri] VIII. add. P

6.11.11 Notula doctrinalis de inventione ac variatione talium materiarum.

[1] Profecto, ut sepe notandum est, illi, qui non possunt vel nolunt, absque alicuius magisterio sciunt impedimenta et excusationes plurimas invenire. Item possunt oriri materie infiniti, quia huiusmodi prede, rapina ac usurpationes possunt fieri de rebus spiritualibus et temporalibus, de fidelibus, servis, ancillis, animalibus, volucribus, feris piscibus, et ut brevius comprehendam, omnibus rebus mobilibus et immobilibus pro quibus ...

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999