Boncompagnus 6.12 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.12 DE TESTIBUS

|6.12.1 Littere, quibus aliqua potestas aliam rogat potestatem, quod tales compellat ad perhibendum testimonium veritati super causa, que verititur inter quosdam pro magna peccunie quantitate.

[1] "Illustris et nobilissimus vir .H. de Marmoreto1 nostre civitatis cives quosdam convenit, cum quibus diu sub nostro examine litigavit pro magna peccunie quantitate."
 |  [65ra] P        |  [65rb] P
1 See above, 2.3.3, 3.13.8, 3.13.17, 5.10.17. Marmoreto (dioc. Reggio nell'Emilia) is located 49 km. south of Parma.

[2] "Cum autem iam sit tantum processum in causa, quod testes sint hinc inde producti, et nil restet ad sententiam proferendam, nisi quod pars .H. dicit se quosdam testes habere in civitate Cremona, quos absque vestro patrocinio inducere ad testificandum non potest, amicitiam vestram rogamus attentius, ut illos, quos vobis duxerit nominandos, ad perhibendum testimonium veritati secundum iuris ordinem compellatis, et ipsorum testium dicta scribi per manum publicam facientes, nobis per latorem presentium impressa vestri sigilli munimine transmittatis."

6.12.2 Littere, quibus postulantur testes super causa cuiusdam mulieris pro dote.

[1] "Nobilis mulier Ing. in civitate vestra nobilem, sicut novistis, accepit maritum, qui sublatus de medio diem clausit extremum."

[2] "Nunc autem occasione dotis et donationis causa vertitur in presentia nostra inter ipsam et fratres quondam mariti."

[3] "Unde illa vult inducere testes de civitate vestra, qui pactis et conventionibus interfuisse noscuntur."

[4] "Sed communitatis vestre iudex illos recipere testes recusat, asserens quod non licet illi domine pugnare domesticis testimoniis. Unde ipsa ius suum consequi non valet."

[5] "Quare amicitiam vestram rogamus, ut aliquem sapientem virum Bononiam dirigatis, qui cum sapientibus nostris videat et diligentius perscrutetur, si testes illi sunt legittime admittendi, quia firmiter credimus, quod iudex vester sit precio vel precibus vel amore corruptus."

6.12.3 Littere, quibus postulantur testes super causa, que vertitur inter mercatores.

[1] "Apud nundinas pruini .Io. et .A. latores presentium cum .R. Monaldi pactum de quibusdam torsellis fecerunt, quos idem .R. sub omni periculo et eventu fortune reducere usque Vercellas debebat."

[2] "Unde orta est controversia inter eos et causa sub plurimis est iudicibus ventilata. Nunc autem in nos concorditer compromiserunt, hac tamen conditione retenta, quod causam ipsam mediante iustitie terminemus."

[3] "Nos autem ad sententiam procedere non valemus, nisi quosdam testes habeamus, quos .I. et .A. in districtu vestro asserunt commorari."

[4] "Quare magnitudinem vestram rogamus, ut illos, quos vobis lator presentium nominabit, compellatis testimonium perhibere veritati et ipsorum dicta per manum scribi publicam faciatis, nobis roborata vestri sigilli munimine destinantes."

6.12.4 Littere, quibus postulantur testes pro utraque parte.

[1] "Inter .I. et .A. quedam causa vertitur, que non potest absque vestro patrocinio terminari, quoniam utraque pars testes habere non valet, qui morantur infra vestrum districtum."

[2] "Quare vestram altitudinem deprecamur, ut illos conpellatis perhibere testimonium veritati."

6.12.5 Littere contra illos, qui excusationes inveniunt, ut non iurent.

[1] "Mortalium astutia cavillosa invenire nititur semitas fasitatis, ut sub velamine synonime occultare valeat veritatem."

[2] "Ecce quidam se votum asserunt emississe, quod iurare non debeant, nisi violentia inferatur. Unde tales non possumus inducere ad iurandum, ut testimonium perhibeant veritati."

[3] "Ideoque vestram altitudinem exoramus, quatinus eos pena peccuniaria constringatis, quod iurare testificari et veritatem dicere non postponant."|

postponant |  [65va] P

6.12.6 Notula de impedimentis et simulationibus testium.

[1] Illi autem, qui rogantur, bene scient occasiones et excusationes plurimas invenire, si noluerint vel non potuerint postulata effectui mancipare.

[2] Item illi, qui testificari deberent, aliquando dimittunt pro amore, aliquando pro timore, aliquando pro pretio. Unde fingunt, se votum emississe vel infirmari vel ire peregre. Aut se tamdiu absentant, quousque tempus labatur.

[3] Preterea, si defuerit hic aliquid oratori, recurrat ad quartum librum1 et legat titulum DE TESTIBUS, in quo plenius de consimili materia pertractatur.

1 Above, 5.26. There is no title on witnesses in book four. Either this reference refers to an earlier organization of the work, or scribe has mistakenly written quartum (or IV.) for quintum (or V.)


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999