Boncompagnus 6.13 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.13 DE MERCATORIBUS

6.13.1 De mercatore, qui rogat socios, quod de Alexandria revertantur.

[1] "Non sine causa dolemus plurimum et miramur et omnes consanguinei et amici nostri non sine ammiratione turbantur, quod tam longo tempore in Alexandria permansistis et nobis non curastis de vestro statu aliquid intimare."
 |  [65va] P
[2] "Eapropter vestram socialem amicitiam, in quantum possumus, deprecamur, quatinus de vestrarum personarum statu et dispositione rerum nos certificare curetis, et quamcitius potestis, festinetis redire, sine dubio scientes quod piper cinamomum et omnia genera specierum carissima sunt in parte occidentis."

6.13.2 Responsiva cum excusatione.

[1] "Iam biennium est elapsum, quod propter obsidionem Damiate1 soldanus2 Babilonie de Alexandria non permisit egredi Christianos. Sed iam promisit, quod octavo idis Aprilis nos et alios cum omnibus mercimoniis redire permittet. Et tunc auxiliante Domino collabimus et revertemur cum numerosa et copiosa multitudine specierum."

1 See above, 1.1.1. For Italian merchants in the Holy Land, see MARIE-LUISE FAVREAU-LILLE Die Italiener im Heiligen Land vom ersten Kreuzzug bis zum Tode Heinrichs von Champagne (1098-1197) (Amsterdam 1989).   2See above, XXX

[2] "Preterea noveritis, quod sani sumus sed non alacres, quia dilectissimus socius noster .A.1 quasi per unius anni spatium valida egritudine laboravit et ita demum obiit in Kalendis Augusti2 Alexandrie, ubi congregatis hominibus Christianis corpus eius in cimiterio beati Marchi3 sepelivimus cum honore."

1         21 August          3

[3] "Verumtamen omnis amaritudo nostra in dulcedinem est conversa, ex quo certi sumus, quod egrediemur de domo Pharonis."

6.13.3 Notula, qua doctrina datur, quod epistole mercatorum debent simplici stilo componi.

[1] Mercatores in suis epistolis verborum ornatum non requirunt, quia fere omnes et singula per idiomata propria seu vulgaria vel per corruptum Latinum ad invicem sibi scribunt et rescribunt, intimando sua negotia et cunctos rerum eventus.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999