Boncompagnus 6.3 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

6.3 DE LITTERIS, QUAS AMICI TEMPORE GUERRE ADINVICEM SIBI TRANSMITTUNT

|6.3.1 Littere illorum, qui petunt suffragium ab amicis tempore guerre, cum variatione regulari.

[1] "Pro hereditatis paterne et defensione cum duce Bauguerie ..."

6.3.2 Responsio, qua promittitur, quod libenter sua rogamina exaudierit.

[1] "Cum intimatis nobis, quod vos oporteat guerram ..."

6.3.3 Littere aliquorum civium ad suos amicos, quos ad expeditio invitant.

[1] "Rationibus et populis incognitum non existit, qualiter ..."

6.3.4 Responsio, qua significatur, quomodo se preparent ad expeditionem.

[1] "Vestre magnitudinis litteris intellectis fecimus ..."

6.3.5 Notula, qua notatur, quod omnes cives ultra debitum se commendant et fere omnes faciunt idem.

[1] Omnes cives Ytalie pro suis civitatibus in maximo verborum fastu loquuntur et tam de se quam de aliis commendationes faciunt ampullosas et a veritate remotas.| Et in hoc delinquit omnes mortales secundum magis et minus. Unde oportet oratores consuetudinem imitare.
     remo|tas [58vb] P

6.3.6 Littere quibus amici solicitantur, ne venire differant, quoniam inimici veniunt contra eos.

[1] "Dum celebraremus consilium generale, vestri nobis nuntii retulerunt, quod Mediolanensis cum suo carrochio et circumpositis ..."

6.3.7 Littere, quibus aliqui cives rogant antiquos amicos, quod aut eos iuvant aut non offendant.

[1] "Utinam reduceretis ad memoriam nostrorum parentum obsequia et servitia, que vos ipsi vobis ..."

6.3.8 Responsio cum indignatione.

[1] "Si de vobis miramur, non est mirum, et maxime cum aperte sciatis, quod iuramenti vinculo simus Mediolanem sibi colligati et rogare presumitis, quod eis non prebeamus auxilium et favorem."

6.3.9 Littere, quibus aliquis princeps vel comitas precipit sibi subiectis, quod se preparent ad expeditionem.

[1] "Universitati vestri districte precipiendo mandamus, ut secundum quod vobis ex parte nostra fuerit a presentium latore iniunctum, vos ad expeditionem paretis, procul dubio scientes quod siquis contrafacere presumpserit, inpositum bannum sine spe rehabitionis persolvet."

6.3.10 Littere Lucensium ad Florentinos ad auxilium.

[1] "A flore nomine Florentinus recepisse turba Ytalica non ignorat et quilibet vident assidue per effectum, quoniam situ loci, strenua militia et multitudine populi numerosa refloret. Unde Florentini a Florentia derivati florescunt, et de suis inimicis triumphum et floridam victoriam reportantes, florigeri efficiuntur pariter et famosi. Talium ergo triumphatorum auxilium civitas Lucana implorat, cupiens ut flos luci taliter coniungatur, quid inimici et rebelles audito nomine contremescant et Luca relucens victoriosius per Florentiam reflorescat."

6.3.11 Responsio cum affectione.

[1] "Lucem nobis amicitie civitas Lucana transmissit, que Luca merito dici valet, quoniam inter civitates velut stella matutina relucet. Unde Florentia, que famosis est ab ea preconiis commendata, ita in suo servitio reflorebit, quod de suis inimicis florem victorie lucisque triumphum reportare valebit."

6.3.12 Notula ad interpretationibus nominum.

[1] Licet hoc nomina Florentia scilicet et Luca sint apta satis laudabili ethimologie ac interpretationi, tamen nullum nomen alicuius loci aut viri seu mulieris vel etiam bruti animalis est adeo laudabile| vel ineptum, quod per contrarium vel per similitudinem vocis vel effectus aut per aliquem casualem eventum non possit per industriam providi oratoris in bonam et in malam interpretationem venire.

6.3.13 Littere, quibus aliqui proceres contra aliquem principem auxilium civitatis implorant.

[1] "Guido Guerra palatinus Tuscie comes castrum nostrum, quod dicitur Laterinum, obsidere miniatur et sicut nobis est a pluribus intimatum, iam facit exercitum congregari. Unde ad vos tamquam ad speciales dominos et patronos recurrimus confidenter, supplicantes attentius ut si fuerit oportunum, vestrum nobis auxilium sicut specialibus vestris civibus inpendatis."

6.3.14 Responsio, qua promittitur, quod libenter facerent, sed timent in itinere.

[1] "Credere debetis et pro certo sperare, quod nostrum vobis auxilium non deerit. Verumtamen in itinere timeremus, quia vasalli comitis possent nos facile impedire. Demum vestre duximus prudentie consulendum, ut castrum vestrum faciatis armis et victualibus taliter premuniri, quod castellani ex aliquo defectu se reddere non cogantur."

6.3.15 Littere, quibus castellani obsesi intimant, quod offensores non timent.

[1] "Comes Petrus de Celano cum comite Iacobo de Tritarico, sicut toti est Apulie manifestum, per quatuor mensium spatium nos obsedit, et licet ..."

6.3.16 Littere, quibus intimant obsessi, quod ulteriius se defendere non possunt propter validam famen.

[1] "Affliciti et consumpti fame intollerabili castrum ..."

6.3.17 Littere, quibus obsessi rogantur, quod usque ad triduum se defendant.

[1] "Perseverentiam vestram dignis laudibus commendam se ..."

6.3.18 Invectiva contra illum, qui post habitam victoriam pacem facere dedignatur.

[1] "Cum fortuna ridet in posterum, est cautius precavendum ...immo| sepe..."
      immo|  [59rb] P

6.3.19 Inproperium contra illum, qui pacem facere recusavit.

[1] "In summitate rote superabiliter consistentes amicorum ..."

6.3.20 Littere, quibus aliquis sponte promittit se alicui sereviturum in guerra.

[1] "Fama publica per diversas partes Yspanie convolavit ..."

6.3.21 Littere de materia consimili.

[1] "Cum simus speciales fideles et amici vestri, non sine ..."

6.3.22 Littere, quibus referuntur de libera promissione grates et significant, quod veniant et alios ad veniendum inducant.

[1] "De libera promissione vestra vobis grates referimus ..."

6.3.23 Littere, quibus aliquis princeps militibus generaliter promittit dare soldos et dampna emendare.

[1] "Notem facimus universis militibus, ad quos littere ..."

6.3.24 Littere, quibus alicui consulitur, ne de tali guerra se intromittat.

[1] "Quia vos et honorem vestram diligo corde sincero ...memorie commendare.|"
          commendare| [59va] P

6.3.25 Littere, quibus aliquis iubetur, ne de tali guerra se intromittat.

[1] "Universitati vestre nomine iuramenti et sub ..."

6.3.26 Littere, quibus aliquis intimat, quod qui tali servit sibimet imputet et qui eum offendit similiter.

[1] "Multis est notum et vobis incognitum non existit ..."

6.3.27 Littere, quibus aliquis rogat pro militaribus armis et equis.

[1] "Properare optans ad exercitum, quem illustris rex Arragonensium in Siciliam dirigit ..."

6.3.28 Notula inductiva ad excusationem.

[1] Siquis non potest aut non vult iussa vel postulata effectui mancipare, ad titulum DE IMPEDIMENTIS EVIDENTIBUS recurrat et tam ibi quam in multis locis per libros occasiones et excusationes plurimas poterit invenire, si sciverit etiam modicum.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999