|6.6 DE
COMMENDATIONIBUS ILLORUM, QUI DEBENT FIERI MILITES, ET DE LITTERIS SECURITATIS
|6.6.1
De magno viro, qui commendat filium suum alicui principi,1
ut apud eum addiscat illud idioma et promovetur ad gloriam militarem.2
[1]
"Quandocumque nobis occurrit materie vestre altitudini litteras destinandi,
gaudio inenarrabili exultamus et ineffabilis exultationis recipimus incrementum,
quia nominis vestri memoria est nobis tamquam lux indeficiens, cuius radiis
assidue illustramur. Verum quia preconceptum non valemus sermonibus explicare,
summam nostre intentionis vobis tenore presentium aperimus. Transmittimus
ad vos dilectissimum filium nostrum .N., quem sicut nostrorum oculorum
pupillam amamus, optantes ut in vestra curia bonis moribus informetur et
Teutonicam" vel "Francigenam" sive "Latinam" sive "Ungaricam
linguam addiscat. Et noveritis, quod licet preter istum quatuor filios
habeamus, in isto tam specialius munere gratie vel nature quasi totam spem
nostram posuimuis et amorem," vel ita post 'amamus': "optantes ut
in vestra curia gloriam suscipit militarem" vel "optantes ut eum
primitium gladium succingatis" vel "optantes ut apud vestram magnitudinem
recipiat gloriam militaris."
|
[61va]
P | [61vb]
P N.] H. Schönbach ed.
1
LUTZ FENSKE "Der Knappe: Erziehung und
Funktion" in Curialitas ed. JOSEF FLECKENSTEIN (Göttingen 1991)
55-127. HANNAH COTTON Documentary
letters of recommendation in Latin from the Roman Empire (Konigstein/Ts.
: Hain, 1981) Beitrage zur klassischen Philologie ; Heft 132.
2ELSBET ORTH "Formen und Funktionen der
höfischen Rittererhebung" in Curialitas ed. JOSEF FLECKENSTEIN
(1991) 128-169, with bibliography of the pertinent studies by JEAN FLORI
at p. 129 note 4.
6.6.2
Responsio, qua dicitur, quod libenter hoc executioni mandabit, in fine
variatio.
[1]
"Vestre amicitie rogamina cum affectione cordis et anime desiderio admittentes,
filium vestrum, quem nostrum ob specialem dilectionem, quam ad vos habemus,
absque dubio reputamus, honestis et curialibus informari moribus faciemus
sub specialem magistrum daturi, qui eum linguam Teutonicam non desinat
edocere" vel ita post 'admittentes filium vestrum' usque ad 'reputamus':
"primitium gladium succingemur" vel "ad militarem procurabimus
ordinem honorabiliter promovere" vel "nepotem vestrum sub sequentibus
tacitis militem honorabiliter faciemus."
6.6.3
Littere, quibus aliquis miles rogat aliquem principem, quod filium suum
promoveat ad gloriam militarem, in fine variatio.
[1]
"Celsitudini vestre atque liberalitati non desinimus ..."
6.6.4
Littere pro nepote.
[1]
"Dominationem vestram, de qua plene confidimus et cui ..."
6.6.5
Littere, quibus aliquis rogat pro consanguineo suo, ut ad militarem ordinem
promoveatur.
[1]
"Altitudini vestre, que se in vocantibus placabilem ...promovere."
|
promovere
| [62ra]
P
6.6.6
Littere in fine variate, quibus aliquis commendat aliquem suum amicum alteri
amico.
[1]
"De sinceritate amicitie vestre plurimum confidentes, ..."
6.6.7
De commendatione pro securitate itineris.
[1]
"Dilectum et specialem amicum meum .R. presentium ..."
6.6.8
Littere, quibus aliquis seipsum reprehendit, ex eo quod in huiusmodi nimium
fatigat dominum vel amicum, verumtamen ad huc rogat.
[1]
"Recognosco me forte in via morum errare, ex eo quod ..."
6.6.9
Responsio cum benivolentie captatione.
[1]
"Non eras in via morum, si pro amicis tuis nos ..."
6.6.10
Littere, qui<bus> rogatur aliquis, ut det securitatem et recipiat pedagium.
[1]
"Nobilitatem et magnitudinem vestram duximus litteris presentibus rogitandam,
quatinus latoribus .I. et .B. civibus Florentinis generales litteras concedatis,
quibus universis hominibus vestri districtus firmiter iniungatur, quod
nullus eos offendere in personis vel rebus presumat."
[2]
"Ipsi autem semper volunt solvere pedagium constitutum. Et insuper uterque
illorum unam libram piperis pro commendatione sua singulis annis persolvet."
6.6.11
Notula doctrinalis de inventione consimilium materiorum.
[1]
Hoc genus commendationis est quedam species tributi vel pedagii vel temporalis
securitatis, quoniam ad tempus huiusmodi redditus persolvunt, idest donec
mercatores illi conversari vel transire volunt per terram illorum dominorum.
Et quandoque talis commendationis redditus perpetuantur.
[2]
Item quandoque pro huiusmodi securitatibus impetrandis confertur solum
sigillum, ut in terris illorum dominorum, qui multum a suis timentur. Et
quandoque dantur nuntii usque ad tuta loca.
6.6.12
De litteris, que conferuntur pro securitate cum sigillo sine salutatione.
[1]
"Notum sit universis hominibus nostri districtus, quod latoribus presentium
mercatoribus Placentinis has litteras dedimus nostro sigillo impressas,
mandantes atque districte iubentes, ut nullus eis vel eorum nuntiis in
personis vel rebus molestiam aliquam inferat vel gravamen. Siquis autem
eos offendere in aliquo presumpserit, indignationem et iram nostram incurret
et iudicium non poterit evadere ultionis."
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999