Boncompagnus 6.7 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.7 DE TORNIAMENTIS ET NUPTIIS1

|6.7.1 De illo, qui solicitat aliquem militem, ut vadat ad torneamentum.

[1] "Sonus per diversas partes Gallie iam exivit, quod aliquot principes et milites infinite debent in proximo Pentecoste ad torneamentum in Flandria2 convenire."
| [62ra] P       | [62rb] P
1 Critical edition of this and the next title, with extensive analysis in DANIELA GOLDIN B come Boncompagno: Tradizione e invenzione in Boncompagno da Signa (Padua: Centrostampa, Palazzo Maldura 1988); Italian translation in XXX. The critical apparatus given here for this title was selectively drawn from GOLDIN's edition.             2 Perhaps at Tournai (Doornik, lat. Tornacum) or Binche (lat. Binchium, in Hainaut/Hennegau, 18km west of Charleroi), or Chauvency-St. Hubert (dept. Meuse)

[2] "Ut recipiatis igitur sollempnioris fame augmentum, vos duximus propensius exhortari, quatinus ad tante iocunditatis et exultationis conventum venire nullatenus postponatis."

6.7.2 De illo, qui dissuadet, ne vadat.

[1] "De sano et saniori consilio non procedit, quod ad torneamentum debeatis in Flandriam properare, et presertim cum in huiusmodi torneamentis1 aliquando perpetuum odium generatur, et plurimi sepius occidantur. Fit rerum amissio in contentionibus expensarum pro solo vento fame, quam vos pro istiusmodi vanitatibus acquirere non oportet."2

1              2 For an imperial statute against tournaments, see above, 4.6.3.

6.7.3 De illis, qui suos amicos invitant ad novam militiam vel nuptias.

[1] "De nostri beneplacito genitoris et consilio amicorum procedit, quod in Pasca roseo militarem gloriam assumamus et ducamus filiam comitis de Sabadia in uxorem."

[2] "Ad summam igitur quasi totius honoris nostri vos tamquam preelectos consanguineos et amicos propensius invitamus, rogantes ut duplici glorie nostre velitis prout expedit interesse."

6.7.4 Responsio cum affectione.

[1] "Gloriosus epistole vestre tenor multiplici nos fecit gloria reflorere, quia in eo plenius intelleximus, quod in Pasca roseo roseam et famosam ducetis uxorem et cum nova sponsa novam militiam assumetis."

[2] "Unde pre gaudio sumus velud aquile renovati, qui pennas letitie ultra solitum assumentes, ad vestram solempnitatem quasi volando iocundius veniemus."

6.7.5 Notula doctrinalis.

[1] Qui non potest aut non vult, ad titulum DE IMPEDIMENTIS,1 ut sepe notavi recurrat.

1 Above, 3.15.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999