Boncompagnus 6.8 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|6.8 DE RENUMERATIONIBUS IOCULATORUM1

6.8.1 De inventatore cantionum.

[1] "Quanti nominis quanteve fame sit Bernardus Eventator2 et quam gloriosas fecerit cantiones et dulcisonas invenerit melodias, multe orbis provincie recognosunt."
 | [62rb] P
1 Critical edition of this and the previous titles, with extensive analysis in DANIELA GOLDIN B come Boncompagno: Tradizione e invenzione in Boncompagno da Signa (Padua: Centrostampa, Palazzo Maldura 1988); Italian translation in XXX. The critical apparatus given here was selectively drawn from GOLDIN's edition. --- See above, 1.19 and WOLFGANG HARTUNG Die Spielleute: eine Randgruppe in der Gesellschaft des Mittelalters (Wiesbaden: Franz Steiner Verlag, 1982) = Vierteljahrschrift fuer Sozial- und Wirtschaftsgeschichte Beihefte 72; HANNES KAESTNER Harfe und Schwert: der höfische Spielmann bei Gottfried von Strassburg (Tübingen: Max Niemeyer Verlag, 1981) = Untersuchungen zur deutschen Literaturgeschichte 30
2 See R. LEJEUNE "Le nom de Bernart de Ventadorn" in Mittelalterstudien. Erich Köhler zum Gendenken Studia romanica 55 (Heidelberg 1984) 157-165  and also MAURIZIO PERUGI Saggi di linguistica trovadorica: Saggi su Girart de Roussillon, Marcabruno, Bernart de Ventadorn, Raimbaut d'Aurenga, Arnaut Daniel e sull'uso letterario de oc e oil nel Trecento italiano (Tubingen: Stauffenburg, 1995) Romanica et Comparatistica 21

[2] "Ipsum ergo magnificentie vestre duximus commendandum, liberalitatem vestram rogantes attentius, ut eum ob nostre amicitie interventum honorabiliius renumerare velitis, scientes quod fuisse gratum plurimum et acceptum, quod vestre militie atque nuptiis voluit interesse."

6.8.2 De violatore.

[1] "Latorem presentium .H., qui violam sit tangere in dulcore, ad vos duximus destinandum, rogantes ut eum remunerare nostre dilectionis intuitu debeatis." 1 |
debeatis | [62va] P

6.8.3 De liratore vel symphonatore.

[1] "Litteras nostri sigilli munimine roboratas vestre duximus amicitie destinandas, rogantes ut latori presentium .E. renumerationem vice nostra sicut expedit conferatis, scientes quod hic novit cantare cum lira et tangere mirabiliter symphoniam."

6.8.4 De zitharedo.

[1] "Ad vos hunc transmittimus zitharedum, rogantes ut si cordas iocunde fecerit consonare, iocundum sibi premium tribuatis."

6.8.5 De arpatore vel rotatore.

[1] "Virum curialem pariter et famosum, qui arpam vel rottam super omnes in omnimoda varietate sonorum tangere comprobatur, vestre nobilitati attentius commendamus, rogantes quatinus munus vestrum eius operi et scientie coequetur."

6.8.6 De saltatore.

[1] "Lator presentium nomine Saltarellus ex re nomen habere videtur, quia saltat ut cervus et ascendit sicut muscipula super cordas."

[2] "Unde rogamus, quatinus vice nostra ei de suo velitis respondere labore."

6.8.7 De illo, qui scit volucrum exprimere cantilenas et voces asininas.

[1] "Lator presentium nomine Falandrellus effectum per vocem nititur imitari, quoniam horis officio exprimere cernitur diversas volucrum cantilenas, et quod est mirabilius, sic tertias promere nititur asininas, quod si foret absens, esse asinus crederetur."

6.8.8 De coniectore.

[1] "Ioculator hic, qui vobis littera nostras apportat, Laurentiuis Baraterius nominatur, qui effectum per vocem ostendens, ovum ita variat sub capello, quod alquando nux esse videtur, aliquando coclea limacharum. Agitur enim alia visu miranda, unde sibi pro nobis aliquid munusculum conferetis."

6.8.9 De quodam ceco mirabili.

[1] "Lator presentium nomine Passa iocularores omnes cecos superat in videndo, quia licet non habeat occulos ea tamen per ymagines et ferrea instrumenta ostendit, que videntes etiam ostendere non valerent."

[2] "Unde qui ethimologiam sui nominis imitatur, idcirco debet in muneribus copiosus honorari."

6.8.10 De cantatore vel saltatore.

[1] "Latrix presentium nomine Vagetta vagando transcurrit per orbem dulciter modulatur, saltat volubiliter et orbiculariter voluitur in choreis, unde concessimus ei nostrum sigillum, volentes ut infra suum aliquid munusculo imprimatur."

6.8.11 De litteris generalibus pro quolibet ioculatore ac ioculatrice.

[1] "Latorem" sive "latricem presentium .P., ioculatricem" sive "ioculatorem, qui" vel "que nostre curie" vel "nuptiis voluit interesse, curialitati vestre attentius commendamus, rogantes ut eum" vel "eam nostre dilectionis intuitu remunerare velitis."

6.8.12 Notula, qua doctrina datur de iocosis nominibus ystrionum et quomodo Guido Guerra palatinus Tuscie comes secundum interpretationes nominum consueverit deludere histriones.

[1] Huiusmodi siquidem ystriones sibi nomina iocosa imponunt, vel quod per diversitatem nominum sint magis famosi, aut quod de suo nomine trahant materiam coniocandi, aut audientes provecentur ad risum.

[2] Unde Guido Guerra palatinus Tuscie comes ex talium nominum interpretationibus multos ioculatores derisit.

[3] Unus quidem in vulgari tale nomen hababat, quod litteraliter 'picam' significabat. Unde illum coegit ascendere in arborem ad volandum.

[4] Item duo simul ad eum venerunt, quorum unus vocabatur Malanocte,| et alter Maldecorpo. Unde illum, qui vocabatur Malanocte, nudum posuit super tectum, dum ningeret et flaret boreas ex adverso. Maldecorpo autem fecit inter duos ignes nudum prosterni et corpus tamdiu cum axungia porcina fricari, donec altius proclamaret "Bene sum liberatus".

Malanocte | [62vb] P
[5] Similiter quidam ystrio vocabatur Abbas. Unde sibi fecit totum caput abradi relicto parvo circulo capillorum.

[6] Et ita secundum nominum interpretationes delusit sepe quamplures.

[7] Item in quodam Pascha plurimi ad eum venere, qui, cum post triduum remunerationem peterent incessenter, elegit ex eis quasi centum ystriones, qui videbantur esse rurales, et iussit eos ascendere non parvum cumulum palearum, super quem tamdiu stetere coacti, donec ignis, quem undique fecit apponi, aliquid tangeret de indumentis, barbis pariter et capillis.

[8] Nota, quod hoc titulus rarissime vel numquam indiget responsivis.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999