|6.9 DE
FIDEIUSSORIBUS ET MUTUATORIBUS
6.9.1
Littere, quibus aliquis nobilis rogat amicum, quod pro ipso debeat fideiubere.
[1]
"Pro guerris torneamentis et nuptiis celebrandis coacti sumus expendere
infinita, sicut vestra desiderabilis amicitia non ignorat."
|
[62vb]
P
[2]
"Nunc autem ad vos tamquam ad securum portum recurrentes, dilectionem
vestram attentius deprecamur, ut apud Br. Coloniensum negotiatorem pro
nobis in duobus milibus marcharum debemus a nostris hominibus recipere
peccunie quantitatem, unde in proximo cuncta in integrum persolvemus."
6.9.2
Responsio, qua significatur, quod exaudivit rogamina postulantis.
[1]
"Iuxta vestrarum precum tenorem, quas loco suscepimus mandatorum, pro
vobis in mille marchis argenti ad pondus| Coloniense fideiubere curavimus,
habentes in desiderio magnitudini vestre nunc et semper in quibuscumque
poterimus deservire."
pondus
| [63ra]
P
6.9.3
Littere, quibus aliquis nobilis rogat amicum, quod sibi mutuet aurum, et
promittit de collecta persolvere totum.
[1]
"De amicitie vestre sinceritate plurimum confidentes, vos confidentius
et securius deprecamur, ut nobis mille auri uncias mutuare velitis, procul
dubio scientes quod in proximis Kalendis Iunii1
per terram nostram collectam faciemus fieri generalem, et postmodum totam
peccunie quantitatem persolvi."
11
June
6.9.4
Notula, qua notantur ea, pro quibus nobiles recipere mutuo peccuniam compelluntur.
[1]
Hee sunt cause, que magnos viros compellunt mutuo recipere peccuniam: frequens
hospitalitas, que fit causa curialitatis, fideiussio pro amicis, dona,
que conferuntur ad laudem guerre, seditiones, cause vel placita, visitatio
curiarum, desponsatio feminarum, amor mulierum, ludus alearum vel zare,1
egritudo et inopinata rerum ammissio, peccunie acceptio sub usuris, gula,
ebrietas, negligentia, controversiam incursus, et inprovidentiam rei familiaris.
1See
above, 1.11.3,
1.13.3,
4.6.6,
5.6.25.
WALTER TAUBER Das Wuerfelspiel im Mittelalter und in der fruehen Neuzeit:
eine kultur- und sprachgeschichtliche Darstellung (Frankfurt-New York:
Peter Lang, 1987) Europaeische Hochschulschriften. Reihe I, Deutsche Sprache
und Literatur, Bd. 959. ANTJE KLUGE-PINSKER Schach und Trictrac: Zeugnisse
mittelalterlicher Spielfreude in salischer Zeit (Sigmaringen: Jan Thorbecke,
1991).
[2]
Unde illi, qui mutuant vel fideiubent, considerare debent propensius omnes
causas predictas, nisi forte sint suppositi potentibus, quia frequenter
contingit, quod domini a suis fidelibus petunt mutuo sine spe reddendi.
6.9.5
De illo, qui rogat, quod sibi aliquis peccuniam acquirat mutuo.
[1]
"Amicitiam vestram, de qua plene confidimus, rogitamus, ut nobis mille
libras mutuo acquiratis, quoniam usque ad Kalendas proximas1
tenemur pro dote filie nostre solvere non parvam peccunie quantitatem."
1See
above, 6.9.3
6.9.6
Littere, quibus aliquis consulit, ne tali debeat mutuare.
[1]
"Amicitie vestre duxi firmiter consulendum, quod tali non debeatis peccuniam
mutuare aut pro eo fideiubere, quia maiorem partem possessionum suarum
iam pignori obligavit, immo sicut audivi et verum esse credo, domus eius
tribus est fideiussoribus obligata et quisque creditor sibi credit obligationem
specialiter esse factam, unde illorum aliquis erit in fine delusus."
[2]
"Preterea de iuramento non curat. Et si curaret necessitas illum cogeret
periurare."
6.9.7
Littere, quibus ille, qui fideiussit, debitorem sollicitat ad solvendum.
[1]
"Ecce appropinquat terminus solvendi peccuniam, quam mutuo recepistis."
[2]
"Unde vos duxi attentius premonendos, ut antequam veniat terminus, sitis
ad reddendum parati, quia creditor intendit ad nundinas properare, unde
vobis terminum nullomodo remutaret, et ego pro fideiussione paterer non
modicum detrimentum."
6.9.8
De illo, qui rogat, ut sibi terminus prorogetur.
[1]
"Quia de sinceritate amicitie vestre tamquam de nobis ipsis confidimus,
idcirco vos in quantum possumus deprecamur, ut terminum remutari nobis
usque ad duos menses faciatis. Et tunc parati erimus vos ab omni fideiussionis
ligamine relaxare."
[2]
"Nunc autem multis et variis sumus negotiis impediti et iam non possumus
peccuniam invenire."
[3]
"Vos autem interim aliquod exhibetis salarium creditori, usuram etiam
si oportuerit augmentando."
6.9.9
Littere, quibus aliquis conqueritur de illo, cui peccuniam mutuavit.
[1]
"Operuit confusio faciem meam, quia sub velamine promissionum vestrarum
fallax et periurus appellor. Iam enim quinque termini preteriere, quod
polliciti fuistis solvere pecuniam creditori, et vestrum promissum effectui
non mandastis."
[2]
"Unde fideiussionis onere pereo et vos mei non dignamini recordari."
[3]
"Preterea in remutationibus terminorum exhibui salaria et conduplicavi
usuram. Sed nunc, quid faciam ignoro, quia ulterius non potero terminum
impetrare." |
impetrare
| [63rb]
P
6.9.10
De lacrimabili conquestione illius, qui omnia sua et filios causa fideiussionis
obligavit.1
1See
above, 4.7.5,
4.7.6.
[1]
"Audite vicini, et attendite populi de longe, et ascultate diligenter
gravamen et miseriam, quam pacior pro tali, pro quo universa, que habui
et habere potui, creditoribus obligavi, dedi salaria, duplicavi usuras,
consumpsi mobilia, possessiones distraxi et nunc filii mei detinentur in
carcere vinculati et ego vagor undique panem cum lacrimis queritando."
[2]
"Ad illum ergo convertam sermonem, pro quo mille marchas iam expendi
et proprios filios obligavi, et dicam: 'Quousque oblivisceris mei?
Quando pones consili<???> anima tua, ut respicias dolorem et
miseriam meam et absolvas filios meos a tetro carcere, in quo pro te detinentur
captivi? De me vero non curo, immo parabo gladium, quo me decolles,
si filios meos non duxeris absolvendos.'"
6.9.11
Notula doctrinalis.
[1]
Preterea de istiusmodi satis in hoc titulo breviter pertractatum, ex eo
quod in titulo DE SCOLASTICIS VIRIS
de consimilibus satis dictum est.1
1See
above, 1.21.
[2]
Illi autem, qui non possunt vel nolunt fideiubere vel solvere, quod postulant,
absque omni doctrina sciunt excusationes facile invenire.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999