Breviloquium Boncompagni 
Table of Contents 
Siglorum conspectus -- Main menu

[1.] PROSPERITATIBUS ITERUM.

[1.1] Postquam ire cepi ad studia litterarum, cuncta michi prospere successerunt. Postquam iter arripui, omnia fuere michi prospera et iocunda. In ipso proinctu itineris habui optatum egressum, quem semper fortuna prospera comitatur.

[1.2] Cum iter arripui, risit michi fortuna, que semper meum propositum roboravit.

[1.3] Prosperum fecit dominus iter meum, quia in omnibus fortuna michi respondit ad votum.

[1.4] Vestra benedictio super me descendit, quoniam apud omnes inveni gratiam et favorem.

[2.] DE RESPONSIONIBUS CUM EXPRESSIONIBUS GAUDIORUM

[2.1] Tuarum visio litterarum nos fecit alacres plurimum et iocundos.

[2.2] Quando tuarum inspeximus seriem litterarum, cepimus omnimode iocundari.

[2.3] Gaudium, quod cepimus de tuarum litterarum tenore, lingua carnis exprimere non valeret.

[2.4] Iocundari nos fecit tuarum visio litterarum.

[2.5] Letati sumus in hiis, que nobis litteris intimasti.

[2.6] Non sunt loquele neque sermones, quibus exprimere valeremus gaudium, quod habuimus de tuarum serie litterarum.

[2.7] Ineffabile gaudium et letitiam peroptatam nobis attulit tuarum visio litterarum.

[2.8] Desiderata prosperitate potimur, ex quo te intelleximus in omnibus prosperari.

[2.9] De nimio gaudio cepimus lacrimari.

[3.] DE ADVERSITATE ITINERUM.

[3.1] Infortunata fuit hora, qua iter arripui, quia michi omnia in contrarium evenerunt.

[3.2] Tali hora iter arripui, quod si quesivissem aquam in flumine vel arenam in litore, nullo modo invenissem.

[3.3] Pereat dies, qua ire cepi, quia omnia michi fuere adversa.

[3.4] De infortunato egressu et infelici progressu vos possum reddere certiores, quia in persona et rebus omnimodam sum passus iacturam.

[3.5] Mirabile immo potius miserabile infortunium vobis enarro, quoniam decem diebus et totidem noctibus flante borea cum omni posperitate de Brundusio usque ad Acconensen navigavimus. Sed cum ingredi portum velis depositis deberemus, circeus proram perculit et in tribus diebus nos usque in Cretam reduxit.

[4.] DE RESPONSIONIBUS CUM EXPRESSIONIBUS.

[4.1] Si linguis angelorum et hominum loqueremur, dolorem exprimere non possemus, quem de tuarum serie concepimus litterarum.

[4.2] Dolor inenarrabilis nos invasit, quoniam intelleximus tuarum seriem litterarum.

[4.3] A plantis pedum usque vertices in nostris corporibus sanitas non remansit, quando tuarum intelleximus litterarum tenorem.

[4.4] Dum legeremus tuos infelices eventus, lacrime de nostris oculis tamquam gutte sanguinis emanabant.

[4.5] Corda nostra plurimum conturbavit tuarum visio litterarum.

[4.6] Tuarum visio litterarum corda nostra plurimum conturbavit.

[4.7] Cum amaritudine animarum et afflictione sprituum tuarum intelliximus seriem litterarum.

[5.] DE OMNIBUS REFUGIIS INCHOANDI.

[5.1] Paternitati vestre sit cognitum.

[5.2] Paternitati vestre harum serie innotescat.

[5.3] Vobis clareat manifeste.

[5.4] Harum vobis tenore clarescat.

[5.5] Presentium serie vobis facio manifestum.

[5.6] Pro constanti dico et nullatenus dubito.

[5.7] Sine dubitatione noveritis et nullatenus dubitetis.

[5.8] Nulla dubitatio animo vestro inhereat.

[5.9] Absque omni mendatii rubigine verum esse noscatis.

[5.10] In veritate, que Deus est, vobis patefactio veritatem.

[5.11] Nemo dubitat et ubique notorium iam existit.

[5.12] Divulgatum est et ubique scitur.

[5.13] Non est novum, quod refero, sed vetustum.

[5.14] Probatione non indigent manifesta; unde mirum est.

[5.15] Sonus per universas partes Ytalie iam exivit.

[5.16] In hore omnium iam plebescit.

[5.17] Per famam publicam evolavit.

[5.18] Quod ignorare asseritis iam pervenit et ad tabernarios et tonsores.

[5.19] Antiquus rumor vobis novam attulit vetustatem.

[5.20] Vobis pro novitate refertur, quod conversum est in fabulum populorum.

[5.21] Rumor antiquus apud nos novitate clarescit.

[5.22] Rumor iste ad aures omnium iam pervenit.

[6.] DE RESPONSIONIBUS, QUIBUS ADHIBETUR FIDES EX TOTO.

[6.1] Non dubitamus esse vera, que nobis vestris litteris intimastis.

[6.2] Ante quam ad nos vestre littere pervenirent fuit nobis a plurimis revelatum.

[6.3] Pro constanti habemus et nullatenus dubitamus.

[6.4] Assertioni vestre fidem plenarie adhibemus.

[6.5] In veritate scimus, quod nisi essent vera, que nobis vestris litteris intimastis, nulla ratione talia vel consimilia dixissetis.

[7.] DE RESPONSIONIBUS, QUIBUS NON ADHIBETUR FIDES.

[7.1] Ex parte credimus et ex parte dubitamus.

[7.2] Perfectum odium et perfectus amor inania frequenter dicere persuadent.

[7.3] Mendaces sunt filii hominum in stateris, ut se ipsos ad invicem decipiant sub imagine veritatis.

[7.4] Diminute sunt a filiis hominum veritates et idcirco dictis quorumlibet fidem non debemus nec possumus adhibere.

[7.5] Amicitia interdum non videt et inimicitia in ipso lumine obcecatur.

[8.] DE BONO ET MALO LINGUE.

[8.1] Lingua in se mel continet ac venenum.

[8.2] Lingua pacem et gladium in summitate portat.

[8.3] Veneno lingue nichil crudelius esse potest.

[8.4] Lingua percutit, lingua sanat, sed interdum vulnerat et sanare non potest.

[8.5] Plaga lingue semper est recens.

[8.6] Vulnus lingue consolidari non potest.

[8.7] Lingua et ianua discordie et porta mortis.

[8.8] Lingua dolosa invidie est sagitta veneno toxicata.

[8.9] Lingua facile dilabitur in mendatium, ex quo conscientia est corrupta.

[8.10] Lingua conscientie parcere non consuevit, ubi dominatur inimicitia capitalis.

[8.11] Odium et amor linguam facile pertrahunt ad nugandum.

[8.12] Ex conscientia violata procedit mendatium et labia dolosa non exprimunt veritatem.

[8.13] Interiora veritatis corrumpit odium speciale.

[8.14] Caligo discordie splendorem tenebrat veritatis.

[8.15] Tinea mendatii substantiam veritatis cor rodit.

[8.16] Veritas vulneratur sed mori non potest.

[8.17] Veritas passibus non ambulat tortuosis.

[8.18] Mendatium, quandoque albet, cito nigrescit.

[9.] DE COMMENDATIONIBUS AD ILLOS, QUOS NUNQUAM VIDIMUS.

[9.1] Licet vos corporeis oculis nunquam viderim.

[9.2] Quamquam vestram notitiam non habuerim.

[9.3] Quamvis non fuerit michi datum desuper, quod vos corporeis oculis intuerer, nichilominus tamen vestre benignitati commendo.

[9.4] Vestre me dominationi commendo.

[9.5] Vestre me desiderabili amicitie cum omni securitate commendo.

[9.6] Vestre me paternitati audeo commendare.

[9.7] Vestre me clementie non dubito commendare.

[10.] DE COMMENDATIONIBUS AD MAIORES PER DATIVUM.

[10.1] Paternitati. Dominationi. Benignitati. Sanctitati. Pietati. Clementie. Imperatorie maiestati. Regali maiestati. Celsitudini. Sublimitati. Altitudini. Excellentie. Magnificentie.

[10.2] Que me quasi de nichilo procreavit.

[10.3] Cuius gratia sum id, quod sum et ero, quod esse videbor.

[10.4] Cui teneor prompta famulamina exibere.

[10.5] Quam teneor super omnia revereri.

[10.6] Qua mediante profectum desiderabilem sum adeptus, me totis affectionibus recommendo.

[10.7] Me voce, corde ac anima recommendo.

[10.8] Me cum omni affectione animi recommendo, me recommendo in omni genere servitutis.

[10.9] Me recommendo in omni genere famulatus.

[10.10] Me recommendo cum omni humilitate mentis.

[10.11] Me recommendo cum omni promptitudine serviendi.

[11.] DE ROGAMINIBUS AD MAIORES PER ACCUSATIVUM CUM VARIATIONE.

[11.1] Paternitatem. Dominationem. Benignitatem. Sanctitatem. Pietatem. Clementiam. Imperatoriam maiestatem. Regalem maiestatem. Excellentiam. Magnificentiam.

[11.2] Que cunctis eam poscentibus, karitativum solatium impertitur.

[11.3] Que iuxta postulantibus facilem prebet assensum.

[11.4] Que preces non differt petentium exaudire.

[11.5] Que benigne audit et exaudit rogamina impotentum.

[11.6] Que in se sperantes non relinquit.

[11.7] Que afflictorum gravamina respicit oculis pietatis.

[11.8] Que debiles erigit. Que porrigit manum lapsis.

[11.9] Que opressos relevat. Que subsidium prebet infirmis.

[11.10] Que confovet indigentes. Que consolatur mestos.

[11.11] In qua spero specialiter et confido. In qua post dominum spes mea tota consistit.

[11.12] De qua gero fiduciam pleniorem. Sine dubitatione spero, humiliter deprecor. Obsecror confidenter. Exoro suppliciter.

[11.13] Imploro secure. Duxi absque dubitatione rogandum.

[11.14] Lacrimabiliter exorandam. Confidentius obsecrandam. Humiliter implorandam.

[12.] DE SUPPLICATIONIBUS PER DATIVUM.

[12.1] Rogamina porrigo subiectiva, humiles preces effundo.

[12.2] Humiliter supplico, precamina porrigo lacrimosa.

[12.3] Offero preces votivas. Non desino lacrimabiliter supplicare.

[12.4] Non desino preces offerre. Non desino preces rogaminibus addere. Duxi humiliter supplicandum.

[13.] DE ACTIONIBUS GRATIARUM INTER PARES.

[13.1] Desiderabili amicitie vestre grates referimus copiosas.

[13.2] Vobis amicabiles gratias referimus.

[13.3] Amicabiles duximus gratias referendas.

[13.4] Actiones referimus gratiarum. Grates et laudes vobis referimus.

[13.5] Grates referimus affectuosas.

[13.6] Grates referimus habuntantes.

[13.7] Grates referimus cum obsequio dilectionis fraterne.

[13.8] Gratias referimus cum vinculo karitatis.

[14.] DE ACTIONIBUS GRATIARUM MINORIBUS MAIORES.

[14.1] Gratias referimus humiles et devotas.

[14.2] Subicibiles gratias referimus et laudes sollempnes.

[14.3] Gratias agimus humiles et devotas.

[14.4] Gratias offerimus cum obsequio sincere dilectionis.

[14.5] Gratias agimus cum obsequio perpetuo servitutis.

[14.6] Innumerabiles gratias agimus de gratia, quam de nobis specialiter ostendistis.

[14.7] Gratia specialis, quam apud vos meruimus invenire, grates referre suadet.

[14.8] Humiles grates referre suadet exhibitio gratie specialis.

[14.9] Quia nos grates esse per vestram gratiam arbitramur, gratias vobis referre audemus.

[14.10] Si non ostendissetis nobis gratiam specialem, referre vobis gratiam minime auderemus.

[14.11] Quia nobis gratie plenitudinem ostendistis ideo grates referimus devotione plenas.

[15.] DE INCEPTIONIBUS COMMISSIONUM.

[15.1] Lamentabilis relatio venerabilis fratris nostri patriarche Gradensis nostro apellatui patefecit.

[15.2] Venerabilis fratris nostri Maguntini querelam recepimus continentem.

[15.3] Venerabili fratri nostro archiepiscopo Wiconensi, qui de te nobis conqueritur, fidem adhibuimus, pro eo quod alia vice ipsum indebite molestasti.

[15.4] Dilectum filium .F. abbatem de Marsilia intelleximus conquerentem.

[15.5] Rex illustris et ab ecclesia Romana dilecte iuxta petitionem tue serenitatis causam, que inter te ex una parte et archiepiscopum Strigonensem ex alia vertitur super eo, quod in mortem illustris olim regine fuisse dicitur machinatus, commisimus venerabili fratri nostro episcopo Sabinensi.

[15.6] Egregrio comite .A. fratre illustris regis Navarie conquerente accepimus.

[15.7] Dilecta in Christo filia uxor illustris regis Bohemie suam nobis conquestionem monstravit.

[15.8] Dilecti filii archipresbiteri de Casellis nobis conquestio patefecit.

[15.9] Querelam dilecti filii recipimus continentem.

[15.10] Dilecte in Christo filie abbatissa et capitulum sancte Iuliane nobis lacrimabiliter sunt conqueste.

[15.11] .B. clerici nobis conquestio patefecit.

[15.12] Ex lacrimabili conquestione presbiteri .G. accepimus.

[15.13] .G. vir nobilis de Munt suam nobis conquestionem monstravit.

[15.14] Nobilis mulieris .M. de Munt querimoniam recepimus lacrimosam.

[15.15] .G. mulier nobis proposuit conquerendo.

[15.16] .I. conversus Nonantulensis nobis lamentari et conqueri non desistit.

[15.17] Fratres ecclesie sancti Lazari, quos dominus ad terrorem conditionis humane lepre morbo percussis nobis flebiter sunt conquesti.

[15.18] De re mira et mirabili fuit nobis oblata querela, quam non possumus nec debemus sub silentio preterire, volentes ut pena delinquentis sit plurimis ad terrorem. Sane .G. sacerdos execrabilis, ut notetur appositio in adiecto, et natione Malfitanus, ut malitia facti non discrepit ab effectu, presbitero .B. de Capua, cum quo fuerat hospitatus, oppium proinavit et de nocte consurgens abiit cum omnibus suppellectilibus oppiati.

[16.] DE INCEPTIONIBUS ILLORUM, QUIBUS CAUSE COMMITTUNTUR.

[16.1] Sedis apostolice sanctitas causam, que vertitur inter patriarcham Antiochenum ex una parte et abbatem sancti Pauli ex alia super electionem ipsius abbatis, nobis audiendam commisit et fine canonico terminandum.

[16.2] Sanctitas apostolica nostris humeris imposuit onus audiendi et diffiniendi causam, que vertitur inter archiepiscopum Tyronensem ex una parte et episcopum Tripolensem ex alia super ipsius episcopi restitutione.

[16.3] Placuit sanctitati vestre committere nobis causam, que vertitur inter archiepscopum Panormitanum ex una parte et archipiscopum Montis Regalis ex alia super quibusdam novalium decimis.

[16.4] Sanctitas vestra nobis districte precipiendo mandavit, ut causam, que vertitur inter episcopum Lucensem ex una parte et priorem sancti Dalmasii et capitulum ex alia pro divisione parrochie, deberemus audire et fine canonico terminare.

[16.5] Causam, que vertitur inter Consentinum ex una parte et prepositum Contronensen ex alia, nobis apostolica sedes audiendam commisit.

[16.6] Iuxta mandati vestri tenorem cepimus audire causam, que vertitur inter archiepiscopum Ravenatem ex una parte et Bononiensem episcopum ex alia. Sed idem episcopum propter manifestam suspicionis causam ad sedem apostolicam appellavit.

[16.7] Iniunxit nobis apostolica celsitudo, ut .A. filiam olim marchionis et iudicis Caleritani deberemus inducere propensius et monere, quod ad virum suum .P. iudicem Arbonensem regredi non permitteret. Sed antequam ad nos apostolice littere pervenirent, illa sicut mulier, que animo libenter indulget, illum fecerat a suis amatoribus iugulari.

[17.] DE INCEPTIONIBUS MAIORUM AD MINORES ET PARIUM INTER SE.

[17.1] Non sine rationabili causa miramur plurimum et movemur.

[17.2] Non possumus non mirari, si miramur non est mirum.

[17.3] Miramur non modicum et turbamur. Non mirari non possumus et moveri.

[17.4] Mirari de iure possumus et turbari. Non sine commotione animi ammiramur.

[17.5] Non sufficimus ammirari.

[17.6] Ammiramur plurimum et ipsa non reddit ammiratio conturbatos.

[17.7] Fatigat nos ammiratio diuturna.

[18.] VARIATIO PER NOMEN IN QUOLIBET CASU.

[18.1] Ammirationis gladius nostram animam pertransivit.

[18.2] Ammirationi superintendimus, quia non possumus aliud cogitare.

[18.3] Ammirationem sequimur, unde principalia dicere non valemus.

[18.4] Ammiratio dolorosa, cur infestas nostram animam et corpus quiescere non permittis?

[18.5] Ammiratione tabescimus et stupescimus ammirando.

[19.] VARIATIO VERBI PER MODUM GERUNDIA, SUPINA ET PARTICULA.

[19.1] Miramur et mirari debemus.

[19.2] Mirare, anima, ex quo non potes consolationis remedium invenire.

[19.3] Ut ammiremini sine afflictione anime et meditatione dampnosa.

[19.4] Si miraremini absque turbatione anime non dolerem.

[19.5] Mirari vos condecet, sed non turbari; ammirandi causa non decet.

[19.6] Ammirando turbamur. Ammirandum est plurimum.

[19.7] Miratum vado, quia res miraculosa dicitur advenisse.

[19.8] Miratu venio, quia res miraculosa comparuit super terram.

[19.9] Ammirans meditor, unde hoc potuerit evenire.

[19.10] Miraturus erit quilibet super actibus hominum, qui vitia virtutibus anteponet.

[19.11] Miratus sum plurimum et turbatus.

[19.12] Mirandus consurget medicus, qui faciet de sanis egrotos.

[19.13] Cuncta verba passiva, impersonalia et infinita possunt esse initia dicendorum dummodo regulari ordine disponantur.

[20.] DE VITIIS, QUE PROCEDUNT A FAMA CASIBUS VARIATIS.

[20.1] Fama publica, que aures vulgi non desinit propulsare, nobis apertius declaravit.

[20.2] Fame sonus, qui per diversas partes resonuit, nos ad credendum induxit.

[20.3] Fame, que consonat veritati, fidem nos oportuit exhibere.

[20.4] Famam intelliximus augmentari ed idcirco inducimur ad credendum.

[20.5] O fama, que cito volas et rerum orbem regiras, quare tot et tantos in false credulitatis pertrahis laberinthum.

[20.6] Fama pullulante immo per aures populi undique publicata didicimus.

[20.7] Aures nostre propulsantur nec eas advertere possumus ab auditu.

[20.8] Per auditum auris credulitas cordi nostro inhesit.

[20.9] Nostre maiestatis auribus est relatum. Nostre celsitudinis est auribus instillatum.

[20.10] Aures nostras perculit rumor vulgaris. Auribus nostris audivimus et nobis plurimi nuntiarunt.

[21.] DE PARTICIPIORUM INCHOATIONE ATQUE ORDINATIONE REGULARI.

[21.1] Reducentes ad memoriam grata et acceptabilia servitia, que nobis omni tempore contulisti, personam tuam proposuimus honorare; volentes ut semper in laudabili proposito perseveres, attendens quod tue devotionis perseverantia tibi nostram gratiam augmentabit.

[21.2] Scientes quod amicitiam nostram cupitis mutuis obsequiis retinere, personam vestram diligimus et diligere peroptamus; volentes ut super hiis, que ad vestrum spectant beneplacitum, nobis iubere velitis; attendentes quod vestra rogamina reputabimus pro mandatis; habituri spem et fiduciam pleniorem, quod consimilem penes vos merebimur gratiam invenire.

[21.3] Considerantes vestre dilectionis fervorem, preces vestras cupimus exaudire; volentes ut super quibusdam placet, nobis precipere debeatis; attendentes quod vestra rogamina cum omni desiderio admittemus; credituri pro certo nobis curabitis grata vicissitudine respondere. De sinceritate vestre amicitie confidentes, vos rogare minime dubitamus; credentes quod nos curabitis efficaciter exaudire.

[21.4] In robore dilectionis vestre sperantes, liberalitatem vestram pro dilecto amico nostro .L. rogamus, credentes firmiter quod nostre preces non patientur in vestro conspectu repulsam.

[21.5] Sub vestre dominationis clipeo totam spem nostram ponentes, vos cum omni fidutia deprecamur, non dubitantes quod nos a pravorum incursibus dignabimini defensare.

[21.6] Videntes quod in absentia vestra bona ecclesia disperguntur.

[21.7] Cernentes quod causa non potest absque vestra presentia terminari.

[21.8] Intuentes quod sine vestro consilio non potest civitas reformari.

[21.9] Intelligentes quod tibi comissa dilapidas et consumis.

[21.10] Arbitrantes quod labor vestrer erit domino concedente lucrosus.

[21.11] Spectantes quod in vestro regressu cuncta scandala sedabuntur.

[21.12] Solliciti querimoniis oppressorum.

[21.13] Commoti relationibus plurimorum.

[21.14] Fatigati ex itinere diuturno, territi de iactura communi.

[21.15] Afflicti perangariis et collectis, gravati multitudine lectionum.

[21.16] Consumpti fame as siti; turbati de gravamine sociorum.

[21.17] Oppressus gravaminibus civitatum et percussus iaculis invidorum.

[21.18] Submersus in vitiorum profundum.

[22.] DE PRONOMINIBUS PRIME PERSONE.

[22.1] Ego quasi famulus dominationi vestre studui deservire.

[22.2] Eius dignabimini recordari, qui pro vobis omnes fortune impetus non timui tollerare.

[22.3] Michi, qui omni tempore pro vestri honoris augmento pericula tolleravi, gratiam et benivolentiam subtraxistis.

[22.4] Me respicere non dignamini et persecutionibus meis gratiam ostendistis pleniorem.

[22.5] Me contempto promovetis indignos.

[22.6] Nos, qui animas et corpora pro vobis persecutionibus exposuimus et tormentis, de benivolentia vestra non sine rationabili causa speramus.

[22.7] Nostri nunquam recordamini, sed illis vestra beneficia confertis, qui nobis fuerunt ante promotionem infesti.

[22.8] Nobis denegatis beneficia consueta et eadem fertis ingratis.

[22.9] Nos a consiliis removetis et cum inimicis nostris vestra consilia pertractatis.

[22.10] A nobis removetur fructus laboris et illum percipiunt odiosi.

[23.] DE PRONOMINIBUS SECUNDE PERSONE.

[23.1] Tu semper fuisti rebellis et inobediens permansisti.

[23.2] Tui non debemus nec possumus recordari, quia sicut scurra vagaris.

[23.3] Tibi facere taliter expediret, si nostram velles gratiam obtinere.

[23.4] Te diligere volebamus, sed tu nobis odiendi materiam prebuisti.

[23.5] A te nostram gratiam auferemus, quia sepe vis esse ingratus.

[23.6] Vos estis, pro quibus animam et corpus creditoribus obligavi.

[23.7] Vestri memores esse optamus.

[23.8] Vobis regratiari tenemur et exhibere laudes votivas.

[23.9] Vos optamus velut dominos precipuos honorare.

[23.10] O vos, qui defertis insignia kastitatis, respicite quam gloriosum sponsum habetis.

[23.11] A vobis nunc extra vos queritur, unde margaritam eterne vite potestis facile comparare.

[24.] NOTA DE PRONOMINIBUS.

[24.1] De derivativis pronominibus consimilis est doctrina:

[24.2] A relativis incipere non debemus, aut propter defectum antecedentium vel repentinum ingressum.

[25.] DE PREPOSITIONUM INITIIS CUM ACCUSATIVIS.

[25.1] 'Ad' pedes vestre maiestatis prostratus.

[25.2] 'Apud' summum pontificem refugium inveniam singulare.

[25.3] 'Ante' vestre serenitatis presentiam constitutus.

[25.4] 'Adversus' me pugnant, que me iuvare deberent.

[25.5] 'Cis' mare degis, qui ultra consueveras habundare.

[25.6] 'Citra' mare latitat, qui tam orridum facinus perpetravit.

[25.7] 'Circa' te moratur, qui te persequi non desistit.

[25.8] 'Contra' me surrexerunt viri dolosi, qui me omnimode supplantare laborant.

[25.9] 'Erga' me dilectus amicus magnam dilectionem et favorem ostendit.

[25.10] 'Extra' formam iuris et consuetudinem approbatam esse videtur.

[25.11] 'Inter' socrum et nurum vix aut numquam poterit concordia reperiri.

[25.12] 'Inter' nominatos fines est lapis rotundus.

[25.13] 'Infra' terminos antiquitus presignatos.

[25.14] 'Iuxta' mandati vestri tenorem.

[25.15] 'Ob' invidiam plurimorum rationis utilitas impeditur.

[25.16] 'Per' angustiarum semitas et itinera tribulationum ad portum salutis deveni.

[25.17] 'Propter' avaritiam sacerdotum predicatio contempnitur et excommunicatio non curatur.

[25.18] 'Prope' ripam Iordanis populus murmurabat.

[25.19] 'Secundum' apostolice sedis precepta in omnibus procedere nos oportet.

[25.20] 'Trans' mare Galilee domini filius predicabat.

[25.21] 'Ultra' mare morabatur, quando sententia ferebatur.

[25.22] 'Preter' solitum incipit superbire.

[25.23] 'Supra' id, quod esse, posset non est aliquid cogitandum.

[25.24] Quia 'circiter' incipit aures noscitur asini circinari.

[25.25] 'Usque' Romam ivi festinantius, sed nil michi profuit nec valebit prodesse.

[25.26] 'Secus' mare transibat et amaritudinem anime ostendebat.

[25.27] 'Penes' decanum eram, quando fuisti electus.

[26.] DE PREPOSITIONIBUS, QUE CUM ABLATIVIS POSSUNT HABERE INITIA.

[26.1] 'A' semita equitatis et iustitie nullatenus deviavi.

[26.2] 'Ab' errore vie sue revocatus esse videtur.

[26.3] 'Absque' te nichil peregi.

[26.4] 'Cum' patientia omnes iniurias tolleravi.

[26.5] 'Coram' illo ius allego, qui esse dicitur iustitie fundamentum.

[26.6] 'Clam' intravit et corrupit titulum virginalem.

[26.7] 'De' vena ingenii et eloquentie fonte verba manarunt.

[26.8] 'Ex' pura conscientie et rigore iustitie sententia promulgavi.

[26.9] 'Pro' illo veneram et ipsum desiderabam in omnibus honorare.

[26.10] 'Pre' gaudio vel dolore non potui respondere.

[26.11] 'Sine' visione domini regis ferre sententiam non auderem.

[26.12] 'Absque' licentia pontificis et mandato, procedere non auderem ad sententiam finitivam.

[26.13] 'Tenus' qua forma erit, ex quo non potest per aliquem terminari.

[27.] DE INITIIS, QUE FIUNT PER ADVERBIA.

[27.1] Quedam adverbia temporalia possunt esse principia, ut 'quando', 'quandoque', 'nunc', 'statim', 'aliquando' et 'interdum'; 'ubi' et 'tantum' cum interrogatione vel ammiratione premittuntur et tunc principia esse non possunt, quia tempus consignificant cum respectu.

[28.] DE INITIIS ET NOTULIS ADVERBIORUM.

[28.1] Adverbia siquidem localia raro vel nunquam principia esse possunt, pro eo quod finem cum impetu aliunde requirunt. Verumtamen illa nomina, que ponuntur pro adverbiis localibus, initia esse possunt.

[28.2] Adverbia interrogandi possunt esse initia, sed impetuosa.

[28.3] 'Utinam' in principio ponimus et est unicum, velud fenix.

[28.4] 'Vix' adverbium remissivum non sine impetu in initium esse potest.

[28.5] Omnia adverbia qualitativa possunt esse principia nec significationem impetuosam habent vel obscuram.

[28.6] Adverbia numeralia frequenter in principio collocamus.

[28.7] Adverbia similitudinis, que poni consueverunt in principiis dicendorum hec sunt: 'sicut', 'quasi', 'tamquam' et 'quemadmodum'. Sed 'ita' semper est similitudinis redditivum.

[28.8] Velud alicubi substineos seu contempno, veluti extra principium tollero, ut infra tractatum esse permitto. Sed uti sententia condempno finitiva, ut equivocationis umbraculo non regat ulterius infinitum.

[28.9] De adverbiis negandi hoc solum, videlicet 'non', in principio poni frequentius consuevit, ex eo quod negationem consignificat generalem.

[28.10] 'Nunquam' negationem consignificat circa tempus, 'nusquam' circa locum, 'nec' tamen negant copulando et 'neque' consignificat, quando de principiis removentur. Nomina siquidem composita cum adverbiis negativis circa humanitatem consignificant negationem et tamen possunt in principio collocari. 'Neunquam' tamquam de principio removeo de medio abicio, ut sit adverbium infernale.

[28.11] 'Ho' quid faciam vel quid dicam, quia privatus sum omni gratia vel honore.

[28.12] 'Ve ve' constringor promere cum dolore.

[28.13] 'Pape' canes post me latrant et cum caudis fundunt scorpiones venena.

[28.14] 'Hy' cum video derideo, quomodo pecudes leones persequi moliuntur.

[29.] DE INITIIS A CONIUNCTIONIBUS ET PRIMO A COPULATIVA.

[29.1] Ab ipsa copulativa 'et' quandoque incipimus, sed inceptiones ipse vix possunt improprietate carere. Ista conditionalis coniunctio 'si', que continua coniuncio appellatur, semper cum dubitatione principium esse videtur et ex quadam eminenti causa indicativam et subiunctivam regulariter antecedit.

[30.] DE INCEPTIONIBUS, QUE FIUNT A CONIUNCTIONIBUS CAUSATIVIS.

[30.1] 'Quoniam' inter varios rerum eventus amicitiam vestram novimus illibatam.

[30.2] 'Quia' de vobis tamquam de nobis ipsis absque dubitatione speramus.

[30.3] 'Quoniam' devotionem animi per verba exprimere non valemus.

[30.4] 'Quoniam' nobis omni tempore grata et amicabilia servitia impendistis.

[30.5] 'Quia' personam vestram semper dileximus et diligere peroptamus.

[30.6] 'Quia' de vobis fiduciam gerimus pleniorem.

[30.7] 'Quoniam' absque vestra licentia et consilio super tali facto procedere non debemus.

[30.8] 'Quia' personam vestram diligimus et eam intendimus, in quibuscum poterimus honorare.

[30.9] 'Quoniam' ad tuum pertinere novimus commodum et honorem.

[30.10] 'Quia' dominus archiepiscopus tibi semper fuit propitiabilis et benignus.

[30.11] 'Quia' semper obediens extisti; 'quoniam' nunquam sue voluntati acquiescere voluisti. 'Quia' semper ei fuisti obediens et devotus.

[30.12] 'Quoniam' patrem tuum et omnes de prole tua odivi; 'quoniam' semper fuisti humilis et fidelis. 'Quia' semper fuisti arrogans et superbus.

[30.13] 'Quoniam' semper laudabiliter studuisti. 'Quia' numquam studere curasti.

[31.] NOTA DE CAUSIS.

[31.1] Et nota, quod infinite sunt forme causarum. Unde nemo valeret exprimere genera singulorum nedum singula generum, quia toto sunt cause quot causata.

[32.] DE INITIIS, QUE SUMUNTUR A CONIUNCTIONIBUS ADIUNCTIVIS.

[32.1] 'Cum' exhiberem operam studiis litterarum, studendi propositum cura inutilis perturbavit.

[32.2] 'Cum' esse non possit aliquid in actione divisum, ubi nichil est in voluntate diversum immitandum.

[32.3] 'Cum' nichil esse valeat sine causa in terris.

[32.4] 'Cum' omne dulce cognoscatur facilius per amarum.

[32.5] 'Cum' non valeamus duobus dominis servire.

[32.6] 'Cum' omnia sub fortuna vagari probabiliter videantur.

[32.7] 'Cum' status humane conditionis alterabiliter varientur.

[32.8] 'Cum' sexus femineus labiliter permutetur. 'Cum' sit quasi tinee religio simulata.

[32.9] 'Cum' adulatio proditorum sit retiaculum deceptivum.

[32.10] 'Cum' venerari debeat quilibet fideles amicos.

[32.11] 'Cum' non sit fides mendatiorum relationibus adhibenda.

[32.12] 'Cum' pauci sint, in quibus confidere valeamus.

[32.13] 'Cum' quilibet respectum habeat ad proprie utilitatis augmentum.

[33.] ITEM DE ADIUNCTIVIS.

[33.1] 'Dum' essem nuper in scolis cum numerosa multitudine auditorum.

[33.2] 'Dum' essemus in Romana curia pro vestris et aliorum negotiis peragendis.

[33.3] 'Dum' in claustri ambitu silentium teneremus.

[33.4] 'Dum' staremus coram principe ad rogandum. 'Dum' nostra tentoria figeremus.

[33.5] 'Dum' summus pontifex missarum sollepnia celebraret.

[33.6] 'Dum' esset in lecto et videretur naturaliter soporari.

[33.7] 'Dum' pacifice in domo propria moraretur.

[33.8] 'Dum' esset in quiete optata. 'Dum' recumberet in mensa cum fratribus universis. 'Dum' in Ihesu Christi servitia permaneret.

[34.] NOTULA FINALIS, QUE INFINITATEM DESIGNAT.

[34.1] Demum notabilis est nota finalis, quia firmiter assero, quod ita valeret aliquis comprehendere singula initia dicendorum, sicut numerare stellas et mensurare profundum abissi.

EXPLICIT BREVILOQUIUM BONCOMPAGNI.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999